Obrazy na stronie
PDF
ePub

ADMINISTRANDI BAPTISMUM

IN NECESSITATE.

Si infans vel adultus adeò graviter laboret, ut periculum mortis inmineat antequàm Baptismus possit absolvi; Sacerdos , prætermissis omnibus quæ Baptisnum præcedunt, baptizet eum, ter, vel saltem semel, aquam infundens super caput ejus in modum Crucis, dicendo : Ego baptizo te in nomine Patris , et Filii , et Spiritùs sancti X, Amen.

Si desit aqua Baptismalis, utatur alia benedicta; quæe si non habeatur, simplex aqua sufficiet. Deinde si habeat Chrisma, liniat baptizatum , et suppleat cæteras cæremonias , modò ipse baptizatus nondum niortuus fuerit. Si verò tinieatur ne satis vitæ supersit, ungat eum Sacerdos, aliasque Baptismum sequentes cæremonias observet, ut suprà in ordine Baptismi parvulorum. (pag. 14.)

ORDO BAPTIZANDI PARVULOS SINE CÆREMONIIS, EX LICENTIA EPISCOPI.

SACERDOS superpelliceo et stolá albi coloris indutus, in Ecclesiá tamen vel, licentia Episcopi, doni aut in oratorio, non inquirens nomen infantis , nec qui sunt Patrinus et Matrina, dicat, aquam infundendo :

Ego te baptizo in nomine Patris X, et Filii , et Spiritûs sancti X, Amen..

Posteà caput versùs infantem inclinans, det er pacis osculum, dicens:

Pax țecum; R. Et cum spíritu tuo.

Idque referat in Librum Baptismalem forma consuetá, excepto nomine infantis, mentione speciali facta de concessione Episcopi.

:: DE BAPTISMO

ADULTORUM; Ac primò eorum qui ex Infidelium partibus ad

Ecclesiam Catholicam veniunt. Si quis adultus ex Judæis, vel Turcarum , et Infidelium partibus ad Ecclesiam Catholicam veniens Baptismum postulet, multis diebus antè in fide Catholicâ et in sanctis moribus diligenter instruatur, in bonis operibus exerceatur, sæpiùs etiam voluntas ejus et propositum exploretur, ut non nisi sciens et volens baptizetur, atque etiam ne jam baptizatus imperitiâ vel errore , aut ad quæstum, vel ob aliam causam, fraude ac dolo haptizari velit.

Si dum instruitur, in mortis periculum incidat, baptizarique voluerit, habitâ ratione periculi vel necessitatis, baptizetur; extra mortis periculum non baptizetur, antequàm sit optimè instructus.

Baptismus autem iste adultorum, ubi fieri commodè poterit, ad Illustrissimum D. D. Episcopum deferatur, ut si illi placuerit, ab eo solemniùs conferatur: alioquin Parochus ipse baptizet, idque in Vigiliâ Paschæ vel Pentecostes, pro veteri more et consuetudine Ecclesiæ, vel alio congruo tempore, si aliquid obstet ng iis diebus administretur.

Curet in primis Parochus, ut adultus disponatur ad gratiam Baptismi percipiendam per actus fidei, spei et charitatis, atque etiam per odium et detestationem peccatorum, propositumque inchoandi novam vitam, Deique mandata servandi. Instructus et dispositus, ut decet, baptizetur in Ecclesiâ. Assistant ei Patrinus et Matrina qui offerant, et nomen imponant, ut moris est. Ad interrogationes verò respondeat ipse adultus, nisi mutus fuerit, aut omninò surdus vel ignotæ linguæ:quo casui consensum suum, vel nutu, vel per interpretem, vel per Patrinum et Matrinam explicabit.

tant

Cætera fiant ut suprà in ordine Baptismi parvulorum.

DE ALIIS ADULTIS BAPTIZANDIS..

A li adulti sunt in duplici differentiâ : vel enim mentis compotes non sunt, quales sunt amentes, furiosi, lethargiâ, aut phrenesi laborantes : vel sunt hæretici ad Catholicam Ecclesiam venientes, quorum Baptismus invalidus est..

Amentes et furiosi non baptizentur, nisi tales à nativitate fuerint: tunc enim de iis idem judicium faciendum est quod de infantibus, atque in fide Ecclesiæ baptizari possunt. Sed si dilucida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, et volunt baptizari , baptizentur. Si verò antequàm insanirent, suscipiendi Baptismi desiderium ostenderint, ac vitæ periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur. Idemque dicendum de eo qui lethargiâ aut phrenesi laborat.

Hæretici ad Ecclesiam Catholicam venientes ex hæresi, in qua Baptismus validus non est, baptizentur eodem ritu, quo alii ex Judæis, vel Turcis et Infidelium partibus conversi. i!

Ii denique adulti, de quibus, re diligenter examinatâ , dubitatur utrùm validè baptizati fuerint, si nihil aliud impediat, sub conditione baptizentur.

DE BAPTISMO PLURIUM SIMUL.

Di necessitas vel gravis causa exigat ut plures simul baptizentur, sive masculi, siye fæminæ: in Baptisterio masculi statuantur

- E

ad dexteram, fæminæ verò ad sinistram, et omnia dicantur ut suprà in proprio genere et numero plurali. Verum prima nominis interrogatio, exsufflatio, Crucis impressio seu signatio, salis porrectio, tactus aurium et narium cum saliva, abrenuntiationis interrogatio, unctio olei Catechumenorum, interrogatio de Fide seu Symbolo, Baptismus ipse, inunctio Chrismatis, candidæ vestis impositio, atque accensæ candelæ vel cerei traditio singulariter singulis , primùm masculis, deinde fæminis fieri debet.

[ocr errors][ocr errors]

ORDO SUPPLENDI CÆREMONIAS

OMISSAS SUPER INFANTEM JAM BAPTIZATUM. Cum infans, urgente mortis periculo, vel aliâ cogente necessitate , absque cæremoniis Baptismi fuerit baptizatus ; ubi convaluerit, vel cessaverit periculum, si re diligenter investigatâ, constet validum fuisse ejusmodi baptismum, omissæ cæremoniæ supplebuntur à Parocho in Ecclesiâ , et non alibi, ordine ac ritu qui sequitur.

Præparatis ac dispositis omnibus, ut suprà in ordine Baptismi parvulorum, Parochus interrogabit Patrinun et Matrinan vulgari sermone , in hunc modum :

Parochus. Etes-vous le Parrain et la Marraine?
R. Oui.

Par. Voulez-vous vivre et mourir en la Foi de l'Eglise Catholique, Apostolique et Romaine ?

R. Oui, moyennant la grâce de Dieu.
Par. Quel enfant présentez-vous à l'Eglise ?
R, Un fils (ou Une fille.)
Par. Est-il (ou Est-elle de cette Paroisse?

R. Oui. Quòd si responsum fuerit esse alterius Parochiæ, remittat ad proprium Parochum, nisi sit urgens necessitas, aut habeatur licentia à Parocho vel Ordinario.

dicens :

Par. Que demande-t-il(ou Que demande-t-elle?)
R. Les cérémonies du Baptême.
Par. Quel nom voulez-vous lui donner?
R. N.

Imposito nomine, Parochus ter exsufflet leniter in faciem infantis, et dicat semel : ,

Exi ab eo (vel eâ ), spíritus immunde, et da locum advenienti Spiritui sancto: et recéde ab hoc fámulo (vel hac fámulâ ) Dei..

Deinde pollice dextro faciat signum Crucis in fronte infantis,

Signum sanctæ Crucis XDómini nostri Jesu Christi in frontem tuam pono.

Posteà signum Crucis similiter faciens in ejus pectore , sive nudo, sive pannis cooperto, dicat :

Signum Salvatóris Dómini nostri Jesu Christi in pectus tuum pono.

Tum subjungat:
Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo.

Oréiņus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, respicere dignáre super hunc fámulum tuum (vel hanc fámulam tuam ) N., quem (vel quam) ad rudimenta fidei vocáre dignátus es: omnem cæcitátem cordis ab eo (vel eâ) expelle: disrumpe omnes láqueos Sátanæ, quibus fúerat colligátus (vel colligáta.) Aperi ei, Dómine, jánuam pietátis tuæ, ut signo sapiéntiæ tuæ imbútus (vel imbúta) ómnium cupiditátum fotóribus careat, et ad suavem odorem

« PoprzedniaDalej »