Obrazy na stronie
PDF
ePub

eum: Quia hodiè salus dómui huic facta est: eò quòd et ipse Fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quærere et salvum fácere quod períerat. R. Laus tibi, Christe.

Deinde benedicit incensum hoc modo.

PER

ER intercessiónem beáti Michaelis Archángeli stantis à dextris Altáris incensi, et ómnium electórum suórum, incensum istud dignétur Dóminus benedícere, et in odórem suavitátis accipere. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Mox ponit incensum super ignem et incensat domum, dicens:

Incensum istud à te benedictum, ascendat ad te, Dómine: et descendat super nos misericórdia tua. . Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

VISITA, quæsumus, Dómine, habitatiónem istam,

et omnes insidias inimíci ab ea longè repelle; Angeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant: et benedictio tua sit super nos semper. Per Dóminum nostrum Jesum-Christum Filium tuum, etc. R. Amen.

Posteà domum et habitatores ejus benedicit, dicens :

BENEDICTIO Dei omnipotentis Patris, et Filii X et Spíritus sancti X, descendat super hanc domum,

et

et omnes habitantes in eâ, et máneat semper. R. Amen.

Et aspergat aqua benedictá.

Possunt autem suprà dicta pluries repeti, donec dæmonium loco excesserit.

REGULAE

DE EXORCIZANDIS ENERGUMENIS,

ID EST, OBSESSIS ET POSSESSIS A DÆMONIO.

SACERDOS

ACERDOS, seu quivis alius legitimus Ecclesiae Minister, vexatos à daemone exorcizaturus, eâ, quá par est, pietate, prudentia, ac vitae integritate praeditus esse debet: qui non sud, sed divind fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex charitate, constanter et humiliter exequatur. Hunc praetereà maturae aetatis esse decet, et non solùm officio, sed etiam morum gravitate reverendum.

Ut igitur suo munere rectè fungatur, cùm alia multa sibi utilia documenta, quae brevitatis causá hoc loco praetermittuntur, ex probatis auctoribus et ex usu nosse contendet, tum haec pauca magis necessaria diligenter ob

servabit.

In primis, non facilè credat aliquem à daemone obsessum esse; sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atrâ bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis daemonis sunt, ignota lingud loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia et occulta patefacere; vires supra aetatis seu conditionis naturam ostendere; et id genus alia, quae cùm plurima concurrunt, majora sunt indicia.

Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum Exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo vel in corpore; ut sciat etiam ad quaenam verba magis diaboli conturbentur, ut ea deinceps magis inculcet ac repetat.

mones,

Advertat quibus artibus ac deceptionibus utantur daead Exorcistam decipiendum: solent enim ut plurimùm fallaciter respondere, et difficilè se manifestare, ut Exorcista diù defatigatus desistat, aut infirmus videatur non esse à daemonio vexatus. Aliquandò postquàm sunt manifesti, abscondunt se, et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestid, ut infirmus putet se omninò liberatum esse: Sed cessare non debet Exorcista, donec viderit signa liberationis. Aliquandò etiam daemones ponunt quaecumque possunt impedimenta, ne infirmus se subjiciat Exorcismis, vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem. Interdum in medio Exorcismi gravem infirmo immittunt soporem, et ei immisso aliquo phantasmate illudunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur.

Aliqui ostendunt factum maleficium, et à quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum; sed caveat, ne ob hoc ad Magos, vel ad Sagas, vel ad alios quàm ad Ecclesiae Ministros confugiat, nec ulla superstitione, aut alio modo illicito utatur. Quandoque diabolus infirmum quiescere et suscipere sanctissimam Eucharistiam sinit, ut disccssisse videatur. Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem; quibus ne fallatur, Exorcista cautus esse debet.

Quare memor Dominum nostrum dixisse genus esse daemoniorum, quod non ejicitur nisi per orationem et jejunium, Matth. 17. Haec duo potissimùm remedia ad impetrandum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo Sanctorum Patrum, quoad ejus fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi.

Caveat in primis quilibet Ecclesiae Minister, etiam Sacerdos, tum Secularis, tum Regularis, ne quemquam

exorcizet absque Illustrissimi D. D. Episcopi facultate scriptis obtenta.

În Ecclesiam, si commodè fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum seorsùm à multitudine perductus, praesentibusque duntaxat paucis viris probis, praesertim verò Ecclesiasticis, energumenus exorcizetur.

Admoneatur obsessus, si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum ac jejunet, et sacrá Confessione, et Communione saepiùs ad arbitrium Sacerdotis se communiat: et dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat, ac firmâ fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate. Et cùm vehementiùs vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei. Habeat prae manibus, vel in conspectu Crucifixum: Reliquiae quoque Sanctorum, ubi haberi possunt, decenter ac tutò colligatae et coopertae ad pectus, vel ad caput obsessi reverenter admoveantur: Sed caveatur, ne res sacrae indignè tractentur, aut illis à daemone ulla fiat injuria. Sanctissima verò Eucharistia super caput obsessi, aut aliter ejus corpori non admoveatur, ob irreverentiae periculum.

Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis, vel curiosis interrogationibus, præsertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus; sed jubeat immundum Spiritum tacere, et ad interrogata tantùm respondere: neque ei credatur, si daemon simularet se esse animam alicujus Sancti, vel Defuncti, vel Angelum bonum.

Necessariae verò interrogationes sunt, ut de numero et nomine Spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis hujusmodi. Caeteras autem daemonis nugas, risus, et ineptias Exorcista cohibeat, aut contemnat; et circumstantes admoneat ne haec curent; neque ipsi interrogent obsessum, sed potiùs humiliter et obnixè Deum pro eo precentur.

Exorcismos verò faciat ac legat cum imperio et auctoritate, magná fide et humilitate atque fervore: et cùm viderit spiritum valdè torqueri, tunc magis instet et urgeat: et

quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pungi, aut tumorem alicubi apparere, ibi faciat signum Crucis et aquâ benedictâ aspergat, quam exorcizando in promptu habeat.

Observet etiam ad quae verba daemones magis contremiscant, et ea saepiùs repetat; et quandò pervenerit ad comminationem, eam iterùm, et saepiùs proferat, semper pœnam augendo: ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quatuor horas, et ampliùs, prout poterit, donec victoriam consequatur.

Caveat proinde Exorcista, ne vllam medicinam infirmo vel obsesso praebeat, aut suadeat; sed hanc curam Medicis relinquat.

Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quae obsessam teneant, dum exagitatur à daemonio: quae quidem personae sint patienti, si fieri potest, cognatione proximae. Atque honestatis memor Exorcista caveat, ne quid dicat, vel faciat, quod sibi, aut aliis occasio esse possit pravae cogitationis.

Dum exorcizat, utatur sacrae Scripturae verbis potiùs quàm suis aut alienis. Jubeatque daemonem dicere, an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam aut malefica signa vel instrumenta: quae si obsessus ore sumpserit, evomat; vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet, et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus ut tentationes suas omnesae Exorcist patefaciat.

Si verò obsessus liberatus fuerit, moneatur, ut diligenter sibi caveat à peccatis, ne occasionem daemoni praebeat in ipsum revertendi, et fiant novissima hominis illius pejora prioribus.

Exorcismus super Energumenis.

SACERDOS

ACERDOS exorcizaturus Energumenum, præmissá Confessione, aut saltem interná peccatorum detestatione, indutus

« PoprzedniaDalej »