Obrazy na stronie
PDF
ePub

pro peccátis nostris affligimur, misericórdiâ tuà præveniente, cleméntiam sentiámus.

LARGIE

ARGIRI et conserváre fructus terræ dignáre, Dómine Deus noster, ut temporálibus gaudeamus auxíliis, et proficiámus spirituálibus incrementis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Poterit quoque addi Oratio Sancti Patroni, vel Titularis Ecclesiæ, vel etiam aliorum, pro devotione Sacerdotis, qui cum Clero perseverabit cum magná compunctione cordis, Dei misericordiam implorans. Quòd si adhuc tempestas sedata non fuerit, supradicta bis aut pluries poterunt repeti, prout expedire videbitur.

Exorcismus contra pestem et afflictionem animalium. Sacerdos indutus Superpelliceo et Stolá dicit primùm :

EXORCIZO te, dæmon, et adjúro per Deum vivum, per Deum verum per Deum sanctum

ut

éxeas, atque recédas de loco isto, nec unquàm revertáris, nec habitántibus in eo, aut hómini aut bruto pavóres immittas, aut quodcumque maleficium inferas, per eum qui te vicit et superávit in patíbulo Crucis, et potestatem tuam ligávit: quique cum Deo Patre et Spíritu sancto vivit et regnat per ómnia sécula seculorum. R. Amen.

Deinde aspergit totam domum, ac stabulum armentorum aqua benedictá. Posteà subjungit:

Orémus.

AVERTE, VERTE, quæsumus, Dómine, à fidélibus tuis cunctos miserátus errores, et sæviéntium morbórum qui grassantur in animália, depelle perniciem: ut quos suo mérito flagellas dévios, foveas tuâ miseratione correctos. Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen. Hic addi poterunt Psalmi sequentes cum . Glória Patri, in fine cujuslibet.

Psalmus 53. Deus in nómine tuo.

Psalmus 50. Miserére meî, Deus, secundùm. Psalmus 7. Dómine Deus meus, in te sperávi. Quibus finitis, dicet Sacerdos :

Orémus.

DEUS, qui corda fidélium sancti Spíritus illustratió

ne docuisti: da nobis in eodem Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum, etc. in unitáte ejusdem, etc. §. Amen.

CONCEDE

Orémus.

MONCEDE nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétuâ mentis et córporis sanitáte gaudére, et gloriósâ Beátæ Mariæ semper Virginis intercessióne, à præsenti liberári tristitiâ, et æternâ pérfrui lætitiâ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Orémus.

DEUS, qui miro ordine Angelórum ministéria, hominumque dispensas: concéde propitius, ut à quibus

tibi ministrantibus in cœlo semper assistitur, ab his in terrâ vita nostra muniátur. Per Christum, etc. R. Amen.

OMNIPOTE

Orémus.

MNIPOTENS sempiterne Deus, qui dedisti fámulis tuis in confessióne veræ Fidei æternæ Trinitátis glóriam agnoscere, et in potentiâ majestátis adoráre unitátem : quæsumus, ut ejusdem Fidei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur adversis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Benedictio Agrorum cum Exorcismo, ut ab eis Locustæ, Bruchi, Mures, et alia quævis animalia nociva expellantur.

SACERDOS indutus Superpelliceo et Stolá, ubi ad Agrum à

Locustis, Bruchis, vel aliis animalibus noxiis vexatum pervenerit, primò aspergat illum aqua benedictá. Deinde dicat quce sequuntur:

y. Adjutórium nostrum in nómine Dómini,
R. Qui fecit cœlum et terram,

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

DEUS, EUS, qui famulórum tuórum Móysis et Aarónis ministério ab Ægyptiis pro glórià nóminis tui Locustas, Bruchos, Ciniphes, aliasque plagas avertisti, et easdem à filiis Israël prohibuisti: à pópulo tuo in te

credente

229

credente similes repelle calamitátes, ut potentiam tuam et beneficéntiam prædicémus. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

ADEST

Orémus.

DESTO, Dómine, supplicatiónibus nostris, et tuam super hos Agros (vel hortos, vel has vineas) benedictiónem misericórditer infunde: ut eos (vel eas) non grando surrípiat, non turbo subvertat, non vis tempestatis detruncet, non æstus exúrat, non animália nóxia corródant, neque inundátio plúviæ extérminet. Per Christum, etc. R. Amen.

PREC

Orémus.

RECES nostras, quæsumus, Dómine, clementer exaudi, et hanc Vérmium (vel Múrium, Bruchórum, Avium, Locustárum, aliorumve animálium) calamitátem, quam justè pro peccátis nostris pátimur, à nobis clementer averte: ut, ipsis per tuam potentiam expulsis, fructus úberes atque incólumes ex Agris nostris cum gratiárum actióne percipere valeámus. Per Christum, etc. R. Amen.

Mox asperget Agros vel Vineas aquá benedicta, dicens pro temporis diversitate Antiphonam, Asperges me, etc. vel Vidi aquam, etc.

Deinde leget sequens Evangelium.

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo..

T t

*. Sequéntia sancti Evangélii secundùm Marcum. R. Glória tibi, Dómine.

Cap. 16. IN illo témpore: Dixit Jesus Discipulis suis : Euntes in mundum universum prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui crediderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui verò non crediderit, condemnábitur. Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : In nómine meo dæmónia ejícient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid bíberint, non eis nocebit. Super ægros manus impónent, et benè habebunt. R. Laus tibi, Christe.

. Dóminus vobiscum,

R, Et cum spíritu tuo.

LARGI

Orémus.

ARGIRI et conserváre fructus terræ dignáre, Dómine Deus noster, ut temporalibus gaudeamus auxíliis, et proficiámus spirituálibus incrementis. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde asperget prædictos Agros, seu Vineas, vel Hortos, in modum Crucis, dicens : Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, descendat, et máneat super hos Agros, (vel has Vineas, vel hos Hortos,) et eórum Fructus. R. Amen.

Exorcismus Domûs à dæmonio vexatæ.

SACERDOS, de licentiá Illustrissimi D. D. Episcopi, domum

à dæmonio vexatam benedicturus, procedet hoc modo.

« PoprzedniaDalej »