fascino affectos exorcizare in hac Diocesi, absque facultate Illustrissimi D. D. Episcopi scriptis obtenta. Caeteri verò Exorcismi nemini reservantur, sed à quolibet Parocho vel alio legitimo Ministro, ubi opus fuerit, adhiberi possunt juxta formam hujusce Ritualis Libri vel Missali. Exorcismus contra imminentem Nubium Tempes tatem. Con gravis aliqua Nubium Tempestas imminebit, Sacer UM dos indutus Superpelliceo et Stold, praecedentibus duobus Clericis, quorum unus Crucem parvam, alter vas aquae benedictae deferat, procedet ad portam Ecclesiae, vel ad locum, unde nubes illae, quae majus periculum inducturae videbuntur, commodè perspici possint; ubi stans faciet Exorcismum sequentem. Intereà verò pulsabuntur Cam panac. PER signum Crucis de inimicis nostris libera nos, Deus noster. In nomine Patris, et Filii X, et Spíritus sancti, Amen. Credo in Deum, etc. totum dicitur clara voce. Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster, etc. totum etiam dicitur clará voce. . Sit nomen Dómini benedictum, S s *. Exurge, Christe, ádjuva nos; R. Et cum spíritu tuo. Orémus. OMINE Jesu-Christe, qui fecisti cœlum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt, quique flúmini Jordáni benedixisti, atque in eo baptizári voluisti, et tuas sanctíssimas manus, et bráchia sacratíssima in Cruce extendisti, quibus aërem sanctificasti : obsecrámus immensam pietatis et bonitátis tuæ abundántiam, quatenùs has nubes, quas ante me, et post me, et supra me, à dextris, et à sinistris vídeo áërem perturbáre, dissolvere et annihiláre dignéris; ut alligáta potestas dæmonum impiè desæviéntium deficiat, et turbétur, ad laudem tui sanctissimi nóminis, et potentíssimæ Majestátis tuæ. Qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen. Posteà conversus ad nubes signabit eas signo Crucis, dicens: CIRCUMDET te, nubes, Deus Pater; Circumdet te Deus Filius; Circumdet te Deus Spíritus sanctus. Déstruat te Deus Pater ; Déstruat te Deus Filius; Déstruat te Deus Spíritus sanctus. Comprimat te Deus Pater ; Comprimat te Deus Fi lius ; Comprimat te Deus Spíritus sanctus Amen. SANCTUS Matthæus, Sanctus Marcus, Sanctus Lucas, Sanctus Joannes Evangelista, qui Christi Evangélium per quátuor mundi partes divulgárunt, ipsi suis méritis et précibus hanc tempestátem à término isto, et ab ómnibus Christianórum finibus, ab eodem Dómino nostro Jesu-Christo obtíneant effugári, et depelli. Er ego peccátor, et Christi Sacerdos, seu Minister, licèt indignus, auctoritáte et virtúte ejusdem Dei et Dómini nostri Jesu-Christi summi Imperatoris, non meâ potentiâ innixus et confísus, vobis præcípio, immundíssimi spíritus, qui has nubes, seu nébulas concitátis, in virtúte ejusdem Dei et Dómini nostri Jesu-Christi, per sanctíssimam ejus Incarnatiónem, per Nativitátem, per Baptismum et Jejúnium ipsius, per ejus sacratissimam Crucem et Passiónem, per sanctam Resurrectiónem, per admirábilem Ascensiónem, per tremendum adventum ejus et judicium, per mérita intemerátæ semperque Vír ginis Maríæ, et sanctíssimi N., et et per mérita ómnium Sanctórum, ut exeátis ab eis, et eas dispergátis in locis silvéstribus et incultis, quatenùs nocére non possint hominibus, animálibus, frúctibus, herbis, arbóribus, aut quibuscumque rebus, humánis úsibus deputátis. Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem. R. Amen. quo IPSE vobis imperat, dæmones, qui has nubes commovétis, de in nube lúcidâ dictum est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi benè complácui X Ipse vobis imperat, qui suâ sacratissimâ Cruce, et Córporis sui sanctissimi in eâ extensióne áërem purgávit. Ipse vobis ímperat, qui per mortem suam vos, Príncipem vestrum, mortemque devícit, et ligávit, atque æternæ gehennæ mancipávit ignibus. Ipse vobis imperat, qui inferno spoliáto, surrexit à mórtuis. Ipse vobis imperat, qui post quadraginta dies nube susceptus, virtúte suâ ascendit in cœlum X Ipse vobis imperat, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem. Ñ. Amen. Deinde elevabit Crucem in aëra, dicens: ECCE signum sanctissimæ Crucis; fúgite, partes ad versæ; vicit enim vos, et mundum Dóminus noster Jesus-Christus Filius Dei, Imperátor summus, Leo de tribu Juda, radix David. Mox asperget Nubes in modum Crucis ad quatuor latera. Si autem nondùm quieverit Tempestas, poterunt dici Litaniæ ordinariæ; Pássio Dómini; Symbolum Quicumque vult salvus esse, etc.; Antiphona Salve Regina; Antiphona Sub tuum præsidium; Canticum Benedícite ómnia ópera, etc. cum vers. Glória Patri, in fine cujuslibet versús. Postremò Preces sequentes: . Benedicámus Patrem, et Fílium, cum sancto Spíritu ; R. Laudémus et superexaltémus eum in sécula. R. Et libera nos propter nomen tuum. Orémus. MNIPOTENS sempiterne Deus, qui dedisti fámulis tuis in confessióne veræ fidei, æternæ Trinitátis glóriam agnoscere, et in potentiâ Majestátis adoráre unitátem : quæsumus, ut ejusdem fidei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur adversis. PROTEGE, ROTEGE, Dómine, fámulos tuos subsídiis pacis, et beatæ Mariæ semper Virginis patrocíniis confidentes, à cunctis hóstibus et perículis redde secúros. A Domo tua, quæsumus, Dómine, spirituáles nequitiæ repellantur: et aëreárum discédat malignitas tempestátum. AD te nos, Dómine, clamantes exaudi, et aëris serenitátem nobis tribue supplicántibus: ut qui justè |