Obrazy na stronie
PDF
ePub

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Mirábilis Deus in sanctis suis; Deus Israël ipse dabit virtútem et fortitudinem plebi suæ: * benedictus Deus. Et non dicitur Glória Patri, sed Antiphona repetitur. Interim dum Antiphona et Psalmus prædicti dicuntur, Sacerdos circuit Ecclesiam intrinsecùs aspergendo : incipiens à parte Evangelii, aspergat etiam specialiter loca contaminata : quo facto , stans in Presbyterio versus ad Altare dicit: Deus, qui in omni loco dominationis tuæ clemens et benignus purificator assistis, exaudi nos, quæsumus, et concéde, ut in posterum inviolábilis hujus loci permaneat benedictio , et tui muneris beneficia, universitas Fidélium, quæ súpplicat, percipere mereátur, per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde dicitur Missa de die occurrenti.

Si verò Ecclesia sic polluta, jam erat ab Episcopo consecrata, per solum Episcopum aquá, cum sale, vino, et cinere ab ipso benedictá reconciliari debet, juxta Decretalem. Sed nunc usus obtinuit, ut à simplici Sacerdote, ex Episcopi commissione, ea fieri possit reconciliatio. Et delegatus tunc uti debet ritu in Pontificali prescripto, et aqua ab Episcopo benedictá, ut dictum est suprà, quæ vocatur Gregoriana.

Benedictio novi Coemeterii. PRIDIE quàm fiat benedictio, ponitur in medio Coemeterio benedicendo lignea Crux , alta ad staturami hominis; et ante ipsam Cruceni in terra figitur paxillus tridens ligneus altus ad cubilum unum, aptus ad affigendum illi tres candelas.

Sequenti die manè Sacerdos ab Episcopo facultatem habens, in Sacristiá paratus Amictu , Alba, Cingulo, Stolá, et Plus viali albi coloris, adhibitis aliquot Sacerdotibus et Clericis indutis superpelliceis , qui deferant vasculum aquce benedictæ, aspergillum, et thuribulum cum incensi navicula , et hoc Rituali libro , et tribus candelis cereis, procedit ad Cæmeterium benedicendum ante Crucem in medio positam , et affiguntur, et accenduntur Candelæ super ligneun paxillum , et Sacerdos ante Crucem et candelas stans, discooperto capite dicit: .

Orémus. OMNIPOTENS Deus, qui es custos animárum, et tutéla salutis , fides credentium , réspice propitius ad nostræ servitútis offícium, et ad introituin nostrumi purgétur X, benedicátur X, et sanctificétur. X hoc Coemetérium; ut humána córpora hîc post vitæ cursum quiescéntia , in magno judicii die simul cum felicibus aniınábus mereantur adipisci vitæ perennis gáudia. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Mox ante ipsam Crucem omnes , genibus flexis, dicunt Litanias ordinarias , incipiente Cantore, cæteris respondentibus : et cùm dictum fuerit Ut omnibus Fidélibus defunctis, etc. Te rogamus , audi nos; Sacerdos surgit, et clarú voce dicit, producens manu signum Crucis : Ut hoc Cametérium purgare, et benedicere X digneris; R. Te rogámus, audi nos.

Deinde Sacerdos, ut priùs genuflectit, et Litaniæ perficiuntur.

Quibus finitis, surgunt omnes , et Sacerdos Crucem aspergit aquá benedictá , dicens Antiphonam : Asperges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbábor.

Psalm. Miserere mei, Deus, * secundum magnam misericórdiam tuam, etc. dicitur totus cum astantibus, cum Glória Patri, etc. Quo dicto repetitur Antiphona.

Dum dicitur Psalmus , Sacerdos circuit et peranbulat totum Cæmeteriun , incipiens ad ejus dexteram, aspergens ubique aquâ benedictá : quo facto redit ante Crucem, et ad ipsam respiciens dicit:

Orémus. Deus, qui es totius orbis Cónditor, et humáni géneris Redemptor, cunctarumque creaturarum visibílium et invisibilium perfectus dispositor, te súpplici voce, ac puro corde exposcimus, ut hoc Cometérium, in quo famulórum famularumque tuárum córpora quiéscere debent post currícula hujus vitæ labéntia , purgare X, benedicere , et sanctificáre X dignéris: quique remissionem omnium peccatórum per tuam magnam misericórdiam in te confidéntibus præstitisti, corporibus quoque eorum in hoc Coemetério quiescéntibus, et tubam primi Archángeli expectántibus consolationem perpétuam largiter impertire. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tunc figit in summitate Crucis unam ex tribus candelis ardentibus, et alias duas similiter ardentes in duobus brachiis ejusden Crucis. Deinde incensat ipsan Crucem , et aspergit aquả benedictá. Quibus peractis , redit cum Ministris in Sacristian.

Benedictio seu Reconciliatio Coemeterii violati, ubi

Ecclesia non est polluta. M ane diei, qud facienda est reconciliatio, Sacerdos, si ab Episcopo facultatem habeat, adhibitis aliis Sacerdotibus et Clericis indutis superpelliceis in Sacristia , aut alio decenti loco, vestitus Amictu, Alba, Cingulo, Stola, et Pluviali albi coloris , accedit ad medium Coemeterii , Clerico Vasculum Aquae benedictae et Aspergillum deferente, et ibi super tapete genuflectit unà cum Ministris : et Cantores, aliique omnes genibus flexis, dicunt Litanias. In quibus cùm dictum fuerit , Ut omnibus Fidélibus defunctis réquiem æternam, etc. Te rogámus, audi nos: Sacerdos surgit, et manu dexterá producens signum Crucis super Cæmeterium, clarâ voce dicit : Ut hoc Coemeterium reconciliáre X et sanctificare digneris; R. Te rogámus, audi nos.

Quibus dictis , ut priùs genuflectit, Cantoribus Litanias perficientibus.

Quibusfinitis, surgunt omnes; et Sacerdos, accepto aspergillo cum aquâ benedictá, inchoat Antiphonam, Asperges me, Dómine, hyssopo, Clero prosequente et mundábor: lavabis me, et super niyem dealbábor. Psalmus Miserere meî, Deus, etc. dicitur totus sine Glória Patri: in fine repetitur Antiphona , Asperges me, etc.

Dum haec dicuntur, Sacerdos circuit totum Cæmeterium, incipiens ad ejus dexteram, aspergens ubique aquá benedictd, praesertim in loco ubi violatio commissa est. Quo peracto, redit ad locum ubi Litaniae dictae fuerunt; et ibi stans , dicit : Orémus. Et Ministri: Flectámus genua. R. Leváte.

[ocr errors]

e

[ocr errors]

DOMINE pie, qui agrum figuli prélio Sánguinis tui in sepultúram peregrinorum comparari voluisti , quæsumus, dignanter reminiscere clementissimi hujus mystérii tui. Tues enim, Dómine , figulus noster , tu quiétis nostræ ager, tu agri hujus prétium : Tu dedisti étiam, et suscepisti: Tu de prétio tui vivifici Sánguinis nos requiescere donasti. Tu ergo, Dómine, qui es offensiónis nostræ clementissimus indultor, expectantissimus Judicátor , judicii tui superabundantíssimus Miserátor, judicium tuæ justissimæ severitátis abscondens post Miseratiónem tuæ piæ Redemptionis, adesto exaudítor, et effector nostræ reconciliationis; hocque Coemetérium Peregrinorum tuorum coelestis pátriæ incolátum expectántium, benignus purifica, et reconcilia; et hîc tumulatórum et tumulandórum córpora de potentiâ et pietáte tuæ Resurrectionis ad glóriam incorruptionis non damnans, sed glorificans, resuscita. Qui ventúrus es judicáre vivos et mortuos , et séculum per ignem. R. Amen,

Deinde redit cum Ministris in Sacristiam.

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

R

M EMINERIT Parochus, nulli Sacerdoti , etiam Regulari, licere domos à daemonio vexatas, aut Energumenos , aut

fascino

« PoprzedniaDalej »