Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sancti tui N., purgare et benedicere digneris; R. Te rogámus, audi nos.

Cùm dicit, Benedícere, manu dexterá benedicit Ecclesiam et Altare; deindè ut priùs genuflectit, donec perficiantur Litaniæ; et Cantores prosequuntur.

Ut nos exaudire dignéris, Te rogainus.
Fili Dei, Te rogámus.
Agnus Dei, etc.

Dicto ultimo Kyrie, eleison, Sacerdos stans dicit: Orémus. Ministri: Flectámus genua. R. Leváte.

PRÆVENIAT nos, quæsumus, Dómine, misericórdia tua, et intercedentibus omnibus Sanctis tuis, voces nostras clementia tuæ propitiationis anticipet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum distans ab Allari congruenti spatio genuflexus et se signans, dicit: Deus, in adjutórium meum intende; et statim surgit, Clero respondente : Dómine, ad adjuvandum me festina.

Ipse vero stans dicit: Glória Patri, et Filio, et Spiritui sancto.

Chorus respondet: Sicut erat in principio, etc.

Posteà Sacerdos dicit: Orémus. Ministri : Flectámus génua. R. Leváte.

OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam præ cæteris gratiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè perfectèque ab eis ágitur, à te fieri credatur; quæsumus immensam clementiam

tuam, ut quidquid modò visitatúri sumus, vísites; et quidquid benedictúri sumus, benedicas X, sitque ad nostræ humilitatis introitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga dæmonum, et Angeli pacis ingressus. Per Dóminum nostrum Jesum-Christum, etc. R. Amen.

His dictis inchoat, Clericis prosequentibus, Antiphonam, Bénedic, Dómine, domum istam nómini tuo ædificátam, cum tribus Psalmis sequentibus; in fine verò cujuslibet Psalmi dicitur, Glória Patri.

Psalmus 119. Ad Dóminum cùm tribulárer.

Psalmus 120. Levávi óculos meos in montes. · Psalmus 121. Lætátus sum in his quæ dicta.

Antiphona. Bénedic, Dómine, domum istam nómini tuo ædificatam.

Interim aspergit interiùs parietes in parte superiori et inferiori, inchoans aspersionen à parte Evangelii, dicens, Asperges me, Dómine, etc. Tum ad altare reversus, dicit : Orémus. Ministri: Flectámus genua. R. Leváte. .

Deus, qui loca nómini tuo dicanda sanctíficas, effunde super hanc oratiónis domum grátiam tuam, ut ab omnibus hîc nomen tuum invocántibus , auxilium tuæ misericordiæ sentiátur. Per Dominum nostrum Jesum-Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

His peractis, dicitur Missa de tempore occurrenti, vel de sancto. .

Ecclesia verd quanvis à simplici Sacerdote, ut suprà sit benedicta , ab Episcopo tamen consecranda est.

Benedictio

Benedictio seu Reconciliatio Ecclesiæ violatæ, quæ

nondum erat ab Episcopo consecrata. Ecclesiæ violatce reconciliatio per Sacerdotem 'ab Episcopo delegatum fiat hoc modo. Altare Ecclesiæ omninò nudetur,provideaturque ut Ecclesia possit liberè circumiri, tam exteriùs quànı interiùs , si fieri potest; paretur vasculum cum aquâ benedictá , et aspergillum de herbá hyssopo factum. Sacerdos indutus Amictu, Albá, Cingulo, Stolá et Pluviali albo, adhibitis aliquot Sacerdotibus et Clericis, procedit ad priniariam Ecclesiæ portam, ubi stans, Antiphonam incipit, dicens Clero prosequente : Asperges me, Dómine, hyssopo, et mundábor; layábis me, et super nivem dealbábor.

Psalmus Miserere mei , Deus, * secundùm magnam misericordiam tuam, totus cum Glória Patri. Quo finito, Antiphona repetitur.

Interim dum Antiphona et Psalmus dicuntur, Sacerdos cum aquá benedictá aspergit in circuitu extrinsecùs Ecclesiam et Cæmeteriun, simul aspergendo alternatim ad parietes Ecclesiæ, et ad terram Cometerii , præsertim ad loca contaminata. Quo facto, redit ad locum, ubi incæpit aspergere, et stans dicit:

Orémus. OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantam præ cæteris grátiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè perfectėque ab eis agitur, à te fieri credátur: quæsumus immensam cleméntiam tuam, ut quod modò visitatúri sumus, vísites; et quidquid benedictúri sumus, benedícas X, sitque ad nostræ humilitatis iutroitum, Sanctórum tuórum

Rr

méritis, fuga dæmonum, et Angeli pacis ingressus. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde Sacerdos incipit Litanias, et ingreditur Ecclesian cum Clero, cantando eas; acceditque ante Altare majus, coram quo genuflectit. Cùmque dictum fuerit : Ut omnibus Fidelibus defunctis réquiem æternam donáre dignéris;k. Terogámus, audi nos; Sacerdos surgit, et clara voce dicit: Ut hanc Ecclésiam , Altáre hoc et Coemetérium purgare X et reconciliáre digneris; R. Te rogámus, audi nos.

Quibus dictis , rursus genuflectit, et Litaniæ perficiuntur.

Quibus finitis, Sacerdos versus ad dictum Altare, dicit: Oréinus. Et Ministri: Flectámus genua. R. Leváte.

PRÆVENIAT nos, quæsumus, Dómine, inisericórdia tua, et intercedéntibus omnibus Sanctis tuis, voces nostras clementia tuæ propitiatiónis anticipet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Sacerdos genuflectit ante Altare , et se signo Crucis muniens, clard voce dicit: Deus in adjutórium meum intende. Tum surgit: et Chorus, seu astantes Clerici respondent: Dómine, ad adjuvandum me festina. Et Sacerdos stans dicit: Glória Patri, et Filio, et Spiritui sanclo. R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sécula seculórum. Amen.

Quo dicto, Sacerdos inchoat, Clero prosequente, Antiphonam: Exurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fúgiant qui oderunt eum à fácie ejus.

Psalmus. In Ecclésiis benedicite Deo Dómino, * de fontibus Israël.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.
Ibi Benjamin adolescentulus * in mentis excessu.
Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Príncipes Juda, duces eórum: * Principes Zabúlon, Principes Néphtali. · Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Manda, Deus , virtúti tuæ: * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

A templo sancto tuo in Jerúsalem: * tibi offerent Reges munera.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Increpa feras arundinis, congregatio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argento.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Dissipa gentes, quæ bella volunt, vénient legáti ex Ægypto: * Æthiopia prævéniet manus ejus Deo.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus. · Regna terræ, cantáte Deo; * psállite Dómino.

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Psállite Deo, qui ascendit super cælum coeli * ad Orientem,

Repetitur Antiphona. Exurgat Deus.

Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël: * magnificentia ejus, et virtus ejus in núbibus.

« PoprzedniaDalej »