Obrazy na stronie
PDF
ePub

. Lápidem quem reprobavérunt ædificantes, R. Hic factus est in caput ánguli.

. Tu es Petrus;

R. Et super hanc Petram ædificábo Ecclesiam meam.

♡. Glória Patri, et Filio, et Spiritui sancto,

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sécula seculórum. Amen.

Orémus. Domine Jesu-Christe, Fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus, splendor et imágo æterni Patris, et vita æterna; qui es lapis anguláris de monte sine mánibus abscissus, et immutabile fundamentum ; hunc lápidem collocándum in tuo nomine confirma; et tu, qui es principium et finis, in quo principio Deus Pater ab initio cuncta creávit, sis, quæsumus , principium, et incrementum, et consummatio ipsius operis, quod debet ad laudem et glóriam tui nominis inchoári. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Tunc aspergit lapidem ipsum aquá benedictá, et accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum Crucis, dicens: In nomine Patris X, et Filii X, et Spiritùs sancti. X R. Amen. Quo facto , dicit:

Orémus. BENEDIC X, Dómine, creatúram istam lápidis , et præsta per invocationem sancti tui nominis ut quicumque ad haric Ecclésiam ædificandam purâ menle auxílium déderint, corporis sanitátem, et ánimæ medélam percipiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Posteà dicantur Litaniæ ordinariæ sine orationibus in fine positis. Quibus dictis , parato Cæmento, et Cæmentario assistente, Sacerdos inchoat, Clericis prosequentibus , Antiphonam: Mané surgens Jacob erigebat lápidem in títulum, fundens óleum desuper, votum vovit Dómino. Verė locus iste sanctus est, et ego nesciebam.

Psalmus 126. Nisi Dóminus ædificáverit domum, etc. cum Glória Patri, in fine.

Completo Psalmo, Sacerdos stans tangit et ponit ipsum pri-, marium lapidem in fundamento, dicens :

Orémus. In fide Jesu-Christi collocámus lápidem istum primáriuin in hoc fundamento, in nomine Patris X. et Filii X, et Spiritûs sancti X, ut vigeat vera fides hîc, et liinor Dei, fratérnaque diléctio; et sit hic locus destinátus oratióni, et ad invocandum et laudandum nomen ejusdem Dómini nostri Jesu-Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Interim Cæmentarius locat ipsum lapidem cum cæmento : posteà Sacerdos spargit super lapidem aquam benedictam dicens: Asperges me, Dómine, hyssopo, et mundábor; lavabis me, et super nivem dealbábor.

[ocr errors]

Psalmus. Miserere meî, Deus, * secundum, etc. et dicitur totus cum Glória Patri.

Quo dicto, Sacerdos spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta : si verd non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiæ designata. Et incipiens aspergere, inchoat Antiphonam, Clero prosequente: 0 quàm metuendus est locus iste! Verè non est hîc aliud, nisi domus Dei, et porta coeli.

Psalmus 86. FUNDAMENTA ejus in montibus sanctis, etc. Et in fine dicitur, Glória Patri. .

Antiphona. O quàm metuendus est locus iste! Verè non est hîc aliud, nisi domus Dei, et porta

coeli.

Interim aspergendo procedit usque ad fundamenta aperta seu designata, et repetitá Antiphoná stans dicit: Orémus. Ministri: Flectámus genua. R. Leváte.

OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui Sacerdotibus tuis tantain præ cæteris grátiam contulisti, ut quidquid in tuo nomine dignè ; -rfectėque ab eis ágitur, à te fieri credátur; quæsumus immensam clementiam tuam, ut quidquid modò visitatúri sumus, vísites; et quidquid benedictúri sumus, benedícas X, sitque ad nostræ humilitátis introitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga dæmonum, et Angeli pacis ingressus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deus qui ex omnium cohabitatione Sanctórum æternum majestáti tuæ condis habitáculum, da ædificatióni tuæ incrementa cæléstia, ut quod te jubente fundátur, te largiente perficiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Benedictio novæ Ecclesiæ, seu Oratorii publici,

ut ibi Missa celebrari possit.

SACERDOS novam Ecclesiam de licentia Episcopi benedicturus, ut in divinum Sacrificium Missæ ritè celebretur, Stolá ac Pluviali albi coloris indutus, aliquot Sacerdotibus et Clericis adhibitis, prælatá Cruce mediả inter duos Clericos deferentes Cereos accensos, manè procedit ad primariam Ecclesice vel Oratorii januam; ubi stans capite aperto, conversus ad. eam dicit absolutè Orationem sequentem,

ACTIONES nostras, quæsumus, Dómine, aspirando præveni, et adjuvando proséquere; ut cuncta nostra orátio et operátio à te semper incipiat, et per te capta finiátur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde inchoat Antiphonam, Asperges me, etc. et Clerus alternatim dicit Psalmum, Miserere mei, Deus, * secundùm, etc. in fine Gloria Patri.

Interim circumdant exteriùs Ecclesiam (quæ intùs debet esse vacua et nuda, et pariter Altaria nuda, excluso populo donec absoluta sit Benedictio ) et Sacerdos accepto aspergillo ex herbá hyssopi ad ejus dexteram se convertens, parietes Ecclesiæ in superiori parte , et in fundamentis, cum aquà bene

dictå aspergit, dicens : Asperges me, Dómine, hyssopo, et mundábor; lavabis me, et super nivem dealbábor. Quibus reversis ad locum undè Processio initium habuit, repetitá Antiphoná à Clero, Sacerdos stans ut priùs versùs Ecclesiam dicit : Orémus. Ministri: Flectámus génua. R. Leváte. · Cùm dicitur, Flectámus genua, omnes genua flectunt, excepto celebrante.

Cùm autem dicitur, Leváte, omnes surgunt. Domine Deus, qui licèt coelo et terra non capiáris, domum tamen dignáris habére in terris, ubi nomen tuum jugiter invocétur, locum hunc, quæsuinus, beatæ Mariæ semper Virginis, et Beáti N. omniumque Sanctórum intercedéntibus méritis, seréno pietátis tuæ intuitu visita , et per infusiónem grátiæ tuæ ab omni inquinamento purifica, purificatumque conserva; et qui dilecti tui David devotiónem in filii sui Salomónis ópere complevisti, in hoc opere desideria nostra perficere digneris , effugiantque omnes hinc nequitiæ spirituáles. Per Dominum nostrum, etc. R. Amen.

Quá finitd Oratione, omnes bini in Ecclesiam intrantes, ad Altare majus procedunt Litanias decantantes, quà coram eo genuflexi prosequuntur.

Ubi dictum fuerit, Ut óinnibus Fidélibus defunctis réquiem donáre dignéris, Te rogámus , audi nos, surgit Sacerdos , et intelligibili voce dicit: Ut hanc Ecclésiam, et hoc Altáre ad honorem tuum, et nomen

« PoprzedniaDalej »