Obrazy na stronie
PDF
ePub

*. Lápidem quem reprobavérunt ædificantes, R. Hic factus est in caput ánguli.

*. Tu es Petrus;

R. Et super hanc Petram ædificábo Ecclésiam

meam.

*. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui sancto,

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sécula seculórum. Amen.

DOMINE

Orémus.

OMINE Jesu-Christe, Fili Dei vivi, qui es verus omnipotens Deus, splendor et imágo æterni Patris, et vita æterna; qui es lapis anguláris de monte sine mánibus abscissus, et immutábile fundamentum ; hunc lápidem collocandum in tuo nómine confirma; et tu, qui es principium et finis, in quo princípio Deus Pater ab initio cuncta creávit, sis, quæsumus, princípium, et incrementum, et consummatio ipsius operis, quod debet ad laudem et glóriam tui nóminis inchoári. Qui cum Patre et Spíritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Tunc aspergit lapidem ipsum aquá benedicta, et accepto cultro, per singulas partes sculpit in eo signum Crucis, dicens: In nómine Patris, et Filii, et Spiritùs sancti. X R. Amen.

Quo facto, dicit:

Orémus.

BENEDIC, Dómine, creatúram istam lápidis, et præsta per invocatiónem sancti tui nóminis ut qui

cumque ad hanc Ecclésiam ædificandam purâ mente auxílium déderint, córporis sanitátem, et ánimæ medélam percipiant. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Posteà dicantur Litaniæ ordinariæ sine orationibus in fine positis. Quibus dictis, parato Camento, et Cæmentario assistente, Sacerdos inchoat, Clericis prosequentibus, Antiphonam: Manè surgens Jacob erigébat lápidem in títulum, fundens óleum désuper, votum vovit Dómino. Verè locus iste sanctus est, et ego nesciébam.

Psalmus 126.

NISI Dóminus ædificáverit domum, etc. cum Glória Patri, in fine.

Completo Psalmo, Sacerdos stans tangit et ponit ipsum primarium lapidem in fundamento, dicens:

N

Orémus.

In fide Jesu-Christi collocamus lápidem istum primáriuin in hoc fundamento, in nómine Patris X. et Filii, et Spiritûs sancti, ut vigeat vera fides hîc, et timor Dei, fraternaque diléctio; et sit hic locus destinátus oratióni, et ad invocandum et laudandum nomen ejusdem Dómini nostri Jesu-Christi, qui cum Patre et Spíritu sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

Interim Comentarius locat ipsum lapidem cum cœmento: posteà Sacerdos spargit super lapidem aquam benedictam dicens: Asperges me, Dómine, hyssópo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor.

*

Psalmus. Miserére meî, Deus, secundùm, etc. et dicitur totus cum Glória Patri.

Quo dicto, Sacerdos spargit aquam benedictam per omnia fundamenta, si sunt aperta: si verò non sunt aperta, circuit aspergendo fundamenta Ecclesiæ designata. Et incipiens aspergere, inchoat Antiphonam, Clero prosequente: O quàm metuendus est locus iste! Verè non est hîc áliud, nisi domus Dei, et porta cœli.

FUNDAM

Psalmus 86.

UNDAMENTA ejus in móntibus sanctis, etc. Et in fine dicitur, Glória Patri.

Antiphona. O quàm metuendus est locus iste! Verè non est hîc áliud, nisi domus Dei, et porta cœli.

Interim aspergendo procedit usque ad fundamenta aperta seu designata, et repetitá Antiphoná stans dicit: Orémus. Ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

OMNIPO

MNIPOTENS et miséricors Deus, qui Sacerdótibus tuis tantam præ cæteris grátiam contulisti, ut quidquid in tuo nómine dignè rfectèque ab eis ágitur, à te fieri credátur; quæsumus immensam cleméntiam tuam, ut quidquid modò visitatúri sumus, vísites; et quidquid benedictúri sumus, benedícas benedícas, sitque ad nostræ humilitátis intróitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga dæmonum, et Angeli pacis ingressus. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

DEUS

EUS qui ex ómnium cohabitatióne Sanctórum æternum majestáți tuæ condis habitáculum, da ædificatióni tuæ incrementa cœléstia, ut quod te jubente fundátur, te largiente perficiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Benedictio novæ Ecclesiæ, seu Oratorii publici, ut ibi Missa celebrari possit.

SACERDOS

ACERDOS novam Ecclesiam de licentia Episcopi benedicturus, ut in eâ divinum Sacrificium Missæ ritè celebretur, Stolá ac Pluviali albi coloris indutus, aliquot Sacerdotibus et Clericis adhibitis, prælatá Cruce media inter duos Clericos deferentes Cereos accensos, manè procedit ad primariam Ecclesiæ vel Oratorii januam; ubi stans capite aperto, conversus ad eam dicit absolutè Orationem sequentem.

ACTIONES

CTIONES nostras, quæsumus, Dómine, aspirando præveni, et adjuvando proséquere; ut cuncta nostra orátio et operátio à te semper incipiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Deinde inchoat Antiphonam, Asperges me, etc. et Clerus alternatim dicit Psalmum, Miserére meî, Deus, secundùm, etc. in fine Gloria Patri.

Interim circumdant exteriùs Ecclesiam (quæ intùs debet esse vacua et nuda, et pariter Altaria nuda, excluso populo donec absoluta sit Benedictio) et Sacerdos accepto aspergillo ex herbá hyssopi ad ejus dexteram se convertens, parietes Ecclesiæ in superiori parte, et in fundamentis, cum aquá bene

dictâ aspergit, dicens: Asperges me, Dómine, hyssopo, et mundábor; lavábis me, et super nivem dealbábor. Quibus reversis ad locum undè Processio initium habuit, repetitá Antiphoná à Clero, Sacerdos stans ut priùs versùs Ecclesiam dicit : Orémus. Ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

Cùm dicitur, Flectámus génua, omnes genua flectunt, excepto celebrante.

Cùm autem dicitur, Leváte, omnes surgunt.

DOMINE

OMINE Deus, qui licèt cœlo et terra non capiáris, domum tamen dignáris habére in terris, ubi nomen tuum júgiter invocétur, locum hunc, quæsumus, beatæ Mariæ semper Virginis, et Beáti N. omniumque Sanctórum intercedéntibus méritis, seréno pietátis tuæ intúitu vísita, et per infusiónem grátiæ tuæ ab omni inquinamento purifica, purificatumque conserva; et qui dilecti tui David devotiónem in filii sui Salomónis ópere complevisti, in hoc ópere desidéria nostra perficere dignéris, effugiantque omnes hinc nequitiæ spirituáles. Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen.

Quá finita Oratione, omnes bini in Ecclesiam intrantes, ad Altare majus procedunt Litanias decantantes, quà coram eo genuflexi prosequuntur.

Ubi dictum fuerit, Ut ómnibus Fidélibus defunctis réquiem donáre dignéris, Te rogámus, audi nos, surgit Sacerdos, et intelligibili voce dicit: Ut hanc Ecclésiam, et hoc Altáre ad honorem tuum, et nomen

« PoprzedniaDalej »