Obrazy na stronie
PDF
ePub

illum in domum suam. Et huic erat soror nómine María, quæ etiam sedens secus pedes Dómini, audié bat verbum illius. Martha autem satagébat circa frequens ministérium. Quæ stelit, et ait: Dómine, non est tibi curæ, quòd soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adjuvet. Et respondens dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollicita es, et turbáris erga plurima. Porrò unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea. ..

Finito Evangelio Consecrans osculatur Librum Evangeliorum per unum ex Ministris sibi porrectum.

Deindè Campanam benedictam albo linteo involvit, donec in Campanili collocetur. Tum producit super ipsam signum Crucis: et discedens revertitur ad locum ubi paramenta accepit; üsque depositis vadit in pace.

BENEDICTIONES AB EPISCOPO VEL ALIIS AB EO FACULTATEM

· HABENTIBUS FACIENDÆ. Benedictio Sacerdotalium indumentorum in genere.

Adjutórium nostrum in nomine Dómini,
R. Qui fecit coelum et terram.

v. Dóminus vobiscum, ... R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Orémus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui per Moysen Fámulum tuum Pontificália , et Sacerdotália , seu Levitica vestimenta , ad explendum in conspectu tuo ministerium eórum ad honorem et decórem nominis tui fieri decrevisti; adesto propitius invocationibus nostris, et hæc indumenta Sacerdotália, désuper irrigante grátiâ tuâ, ingenti benedictione per nostræ humilitátis servitium purificare X, benedícere X, et consecrare x dignéris; ut divinis cúltibus et sacris mystériis apta et benedicta existant: his quoque sacris vestibus Pontífices, et Sacerdotes, seu Levitæ tui indúti, ab omnibus impulsiónibus seu tentatiónibus malignórum spirituum muniti et defensi esse mereantur; tuisque mystériis aptè et condignè servire et inhærére, atque in his tibi plácité et devotè perseveráre tribue. Per Christum, etc. R. Amen.

Orémus. . . . Deus, invictæ virtútis triumphátor, et omnium rerum Creator ac sanctificátor, intende propitius preces nostras, et hæc indumenta Levíticæ, Sacerdotális, et Pontificalis glóriæ ministris tuis fruenda, tuo ore próprio benedicere , sanctificáre X, et consecráre X digneris; omnesque eis utentes tuis mystériis aptos, et tibi in eis devotè ac laudabiliter servientes, gratos efficere digneris. Per Dominum nostrum, etc. R. Amen.

Pp

Orémus. Domine Deus omnipotens, qui vestimenta Pontificibus, Sacerdotibus, et Levítis in usum tabernáculi foederis necessária Móysen fámulum tuum ágere jussisti, eumque Spiritu sapiéntiæ ad id peragendum replevisti; hæc vestimenta in usum et cultum mystérii tui benedicere X, sanctificáre x, et consecrare X dignéris: atque ministros altáris tui, qui ea indúerint, septiformis Spiritûs grátiâ dignanter repléri, atque castitátis stolâ, beátâ fácias cum bonorum fructu óperum ministérii congruentis immortalitate vestiri. Per Christum, etc. R. Amen.

Deinde aspergit ipsa indumenta aquá benedictá.

Benedictio specialis cujuslibet indumenti. 8. Adjutórium, etc. ut supra.

Orémus. Deus , ómnium benedictionum liberális infusor; hunc Amictum (vel hane Albam, Stolam, Tunicellam, Dalmáticam, Planétam seu Cásulam, hoc Cingulum , hune Manipulum, hoc Pluviale) à Ministris: Altáris tui assumendum (vel assumendam) benedicere , sanctificáre X, et consecrare dignéris : et præsta ut eo (vel eå) utentes in conspectu divinæ Majestátis tuæ sancti, et immaculáti, et irreprehensi

biles appáreant , gratamque tibi jugiter exhibeant servitútem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè aspergit indumentum aquâ benedictá.

Benedictio Mapparum sive Linteaminum Altaris. . Adjutórium, etc. ut supra.

Orémus. LxAudi, Dómine, preces nostras, et hæc linteámina sacri Altáris úsui præparáta benedicere X et sanctificáre dignéris. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Orémus. DOMINE Deus omnipotens, qui Móysen Famulum tuum ornamenta et linteámina fácere per quadraginta dies docuisti, quæ étiam María téxuit, et fecit in usum ministérii tabernáculi foederis; benedicere X, sanctificáre et consecrare digneris hæc linteáinina ad tegendum involvendumque Altáre gloriosissimi Filii tui Dómini nostri Jesu-Christi; qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus, per ómnia, etc. R. Amen.

Deindè aspergit ea aquá benedicta.

Benedictio Corporalium et Pallarum.

N. Adjutórium, etc. ut suprà. ...

: Orémus.. . .... CLEMENTISSIME Dómine, cujus inenarrábilis est virtus, cujus mystéria arcánis mirabilibus celebrantur; tribue, quæsumus, ut hoc linteámen tuæ propitiatiónis benedictione X sanctificétur ad consecrandum super illud Corpus et Sánguinem Dei et Dómini nostri Jesu-Christi Filii tui , qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus, per ómnia, etc. R. Amen.

Orémus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, benedicere , sanctificáre X, et consecrare digneris linteamen istud ad tegendum involvendumque Corpus et Sánguinem Domini noştri Jesu-Christi Filii tui , qui tecum vivit et regnat in unitáte, etc. R. Amen.

Orémus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, mánibus nostris opem tuæ Benedictiónis infunde; ut per nostram Benedictiónem , hoc linteámen sanctificétur, et Córporis ac Sánguinis Redemptoris noyum sudárium Spiritûs sancti grátiâ efficiátur. Per eumdem Dóminuin nostrum Jesum-Christum Filium tuum, qui

« PoprzedniaDalej »