Obrazy na stronie
PDF
ePub

illum in domum suam. Et huic erat soror nómine María, quæ etiam sedens secùs pedes Dómini, audiébat verbum illíus. Martha autem satagébat circa frequens ministérium. Quæ stetit, et ait: Dómine, non est tibi curæ, quòd soror mea reliquit me solam ministráre? Dic ergo illi, ut me ádjuvet. Et respondens dixit illi Dóminus: Martha, Martha, sollicita es, et turbáris erga plúrima. Porrò unum est necessárium. María óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.

Finito Evangelio Consecrans osculatur Librum Evangeliorum per unum ex Ministris sibi porrectum.

Deindè Campanam benedictam albo linteo involvit, donec in Campanili collocetur. Tum producit super ipsam signum Crucis: et discedens revertitur ad locum ubi paramenta accepit; iisque depositis vadit in pace.

BENEDICTIONES

AB EPISCOPO VEL ALIIS AB EO FACULTATEM HABENTIBUS FACIENDE.

Benedictio Sacerdotalium indumentorum in genere.

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, R. Qui fecit cœlum et terram.

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Orémus.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui per Móysen

Fámulum tuum Pontificália, et Sacerdotália, seu Levítica vestimenta, ad explendum in conspectu tuo ministérium eórum ad honorem et decórem nóminis tui fieri decrevisti; adesto propitius invocatiónibus nostris, et hæc indumenta Sacerdotália, désuper irrigante grátiâ tuâ, ingenti benedictione per nostræ humilitátis servitium purificáre, benedicere, et consecráre dignéris; ut divínis cúltibus et sacris mysteriis apta et benedicta existant: his quoque sacris véstibus Pontífices, et Sacerdótes, seu Levitæ tui indúti, ab ómnibus impulsiónibus seu tentationibus malignorum spirituum muniti et defensi esse mereantur; tuisque mystériis aptè et condignè servire et inhærére, atque in his tibi plácitè et devótè perseveráre tríbue. Per Christum, etc. R. Amen.

Orémus.

DEUS, invicta virtútis triumphátor, et ómnium rerum Creátor ac sanctificátor, intende propitius preces nostras, et hæc indumenta Levitica, Sacerdotális, et Pontificalis glóriæ ministris tuis fruenda, tuo ore próprio benedicere, sanctificáre, et consecráredignéris; omnesque eis utentes tuis mystériis aptos, et tibi in eis devótè ac laudabiliter servientes gratos efficere dignéris. Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen.

P P

Orémus.

DOMINE Deus omnipotens, qui vestimenta Pontifi

cibus, Sacerdotibus, et Levítis in usum tabernáculi fœderis necessária Móysen fámulum tuum ágere jussisti, eumque Spíritu sapiéntiæ ad id peragendum replevisti; hæc vestimenta in usum et cultum mystérii tui benedícere, sanctificáre, et consecráre dignéris: atque ministros altáris tui, qui ea indúerint, septiformis Spíritus grátiâ dignanter repléri, atque castitátis stolà, beátâ fácias cum bonórum fructu óperum ministérii congruentis immortalitáte vestíri. Þer Christum, etc. R. Amen.

Deinde aspergit ipsa indumenta aquá benedictâ.

Benedictio specialis cujuslibet indumenti. *. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

DEUS, ómnium benedictiónum liberális infúsor, hunc Amictum (vel hanc Albam, Stolam, Tunicellam, Dalmáticam, Planétam seu Cásulam, hoc Cingulum, hunc Manipulum, hoc Pluviále) à Ministris Altáris tui assumendum (vel assumendam) benedicere, sanctificáre, et consecráre dignéris: et præsta ut eo (vel eâ) utentes in conspectu divinæ Majestátis tuæ sancti, et immaculáti, et irreprehensi

biles appareant, gratamque tibi júgiter exhíbeant servitútem. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deindè aspergit indumentum aqua benedictá.

Benedictio Mapparum sive Linteaminum Altaris.

v. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

EXAUDI, Dómine, preces nostras, et hæc linteámina sacri Altáris úsui præparáta benedicere et sanctificáre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

DOMINE Deus omnipotens, qui Móysen Fámulum

tuum ornamenta et linteámina fácere per quadraginta dies docuisti, quæ étiam María téxuit, et fecit in usum ministérii tabernáculi foederis; benedícere, sanctificáre et consecráre dignéris hæc linteámina ad tegendum involvendumque Altáre gloriosissimi Filii tui Dómini nostri Jesu-Christi; qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritûs sancti Deus, per ómnia, etc. R. Amen.

Deindè aspergit ea aquá benedictá.

Benedictio Corporalium et Pallarum.

*. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

CLEMENTIS LEMENTISSIME Dómine, cujus inenarrábilis est virtus, cujus mystéria arcánis mirabilibus celebrantur; tríbue, quæsumus, ut hoc linteámen tuæ propitiatiónis benedictióne sanctificétur ad consecrandum super illud Corpus et Sánguinem Dei et Dómini nostri Jesu-Christi Filii tui, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia, etc. R. Amen. Orémus.

OMNIPOTEN

MNIPOTENS sempiterne Deus, benedícere sanctificáre, et consecráre dignéris linteámen istud ad tegendum involvendumque Corpus et Sánguinem Dómini nostri Jesu-Christi Filii tui, qui tecum vivit et regnat in unitáte, etc. œ. Amen.

OMNIPO

Orémus.

MNIPOTENS sempiterne Deus, mánibus nostris opem tuæ Benedictiónis infunde; ut per nostram Benedictiónem, hoc linteámen sanctificétur, et Córporis ac Sánguinis Redemptóris novum sudárium Spíritus sancti grátiâ efficiátur. Per eumdem Dóminum nostrum Jesum-Christum Filium tuum, qui

« PoprzedniaDalej »