Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deindè Consecrans accepto Paamone seu batello, ter modicum pulset Campanam: quod idem faciant isti electi. Quibus completis, iidem porrigant consecranti linteum album, quo involvat Campanam, donec in Campanili collocetur, propter reverentiam sacri Chrismatis.

Tunc verò monebit Consecrans Populum quid sibi velit hujusmodi sanctificationis ritus, si expedire videbitur, et abusum esse popularem, et non ferendum, imponere nomina Sanctorum aut Sanctarum Campanis benedictis, quasi propriè baptizentur et nominentur sicut Christiani fideles, ut observatum est in Regulis: sed in obliquo esse vocandas Campanas Sanctæ Mariæ, Sancti Petri, Sanctæ Catharina, etc.

Posteà cantabuntur flexis genibus Litaniæ, ut habentur in Breviario post septem Psalmos Pœnitentiales.

Completis autem Litaniis usque ad ultimum Kyrie, eléison inclusivè, surget Consecrans, sedebitque super faldistorium sibi præparatum, et dicet cum Ministris Psalmos sequentes, cum Glória Patri in fine cujuslibet. Et si fuerint plures Campanæ benedicendæ, Orationes dicantur in plurali. Psalm. 50. Miserére meî, Deus, secundùm. Psalm. 53. Deus, in nómine tuo.

Psalm. 55. Miserére meî, Deus, quóniam.
Psalm. 56. Miserére meî, Deus, miserére meî.
Psalm. 66. Deus misereátur nostrî.

Psalm. 69. Deus, in adjutórium meum intende.
Psalm. 85. Inclína, Dómine, aurem tuam.

Postmodùm surget Consecrans, incipietque lavare Campanam cum aqua benedictd, et ministri lotionem prosequentur, lavantes eam totaliter intùs et extrà; deinde cum linteo mundo eam extergent: Consecrante interim sedente, et cum aliis Ministris recitante Psalmos sequentes.

Psalm. 112. Laudáte, púeri, Dóminum. Et in fine, Glória Patri.

Psalm. 116. Laudáte Dóminum, omnes Gentes: Et in fine, Glória Patri.

Psalm. 145. Lauda, ánima mea, Dóminum, Et in fine, Glória Patri.

Psalm. 146. Laudáte Dóminum, quóniam bonus est Psalmus. Et in fine, Glória Patri.

Psalm. 147. Lauda, Jerúsalem, Dóminum. Et in fine, Glória Patri.

Psalm. 148. Laudáte Dóminum de cœlis.

Psalm. 149. Cantáte Dómino cánticum novum. Psalm. 150. Laudáte Dóminum in Sanctis ejus. Et in fine hujus ultimi, Glória Patri.

Quibus finitis, surget Consecrans, et cum bacillo Oleo sancto infirmorum intincto faciat super Campanam quatuor cruces extrinsecùs, et quatuor intrinsecùs,pari distantia. Deindè dicet:

Orémus.

Deus, qui antiquum Populum ad preces et Sacri

fícia tubárum clangóre convocasti, benedicere X dignáre signum istud, ut ad illíus sónitum fidéles tui lætè in Ecclésiam accurrant, et ad omne opus bonum accingantur; cunctæque aëreæ potestates déxteræ tuæ virtúte à finibus nostris procul pellantur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Consecrans extergat linteo mundo Cruces à se factas. Tum inchoet Antiphonam sequentem.

Ant. Vox Dó- mi-ni.

eu ou a e. 8. t.

[ocr errors]

Psalm. 28. Afferte Dómino, filii Dei. Et in fine,

Glória Patri.

Antiphona.

Vox Dó- mini super aquas mul- tas, Deus

majes-tá-tis in- tónu-it, Dó- minus super

a- quas multas.

Interim Consecrans stans faciet de Sacro Chrismate septem Cruces exteriùs, et quatuor interiùs super Campanam, pari distantiá, dicendo, dum quamlibet Crucem facit :

SANCTIFICE

ANCTIFICETUR, et consecrétur

Dómine,

signum istud, in nómine Patris, et Filii, et Spíritûs sancti, in honórem Sancti N. (vel Sanctæ Ñ.) Deinde, extersis Crucibus prædictis, stans dicet:

Orémus.

DEUS, ómnium rerum Creator et sanctificátor, Campánam istam sacris unctionibus perfúsam beneet consecráre

dicere, sanctificáre

dignéris:

294

ut ipsâ tinniente, contremiscat Sátanas, et cadat omne robur ejus, sicut quondam muri urbis Jéricho tubis clangéntibus corruerunt. Per Christum Dóminum. R. Amen.

Tum sedeat Consecrans, et imponat in thuribulo thymiama, Thus, et Myrrham, si haberi possunt, alioquin quæ ex ipsis habentur: quibus impositis, ac more solito benedictis, thuribulum ipsum supponatur Campana, seu signo, ut totum fumum recipiat, Choro interim cantante Antiphonam sequentem cun Psalmo.

Ant. Deus in sanc-to. eu ou a e. 8. t.

Psalmus 76.

VIDERUNT te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ, et ti

muérunt; * et turbátæ sunt abyssi.

*

Multitúdo sónitûs aquárum, vocem dederunt

nubes.

*

Etenim sagittæ tuæ tránseunt; vox tonitrui tui

in rotâ.

Illuxérunt corruscatiónes tuæ orbi terræ;

móta est, et contrémuit terra.

[blocks in formation]

In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis; et vestígia tua non cognoscentur.

*

Deduxisti sicut oves pópulum tuum * in manu Móysi et Aaron.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui sancto.
Sicut erat in princípio, etc.

Antiphona.

De-us in sancto vi- a tu-a; quis De-us

magnus, si-cut

De-us noster?

Quibus dictis, surget Consecrans, et dicet:

Orémus.

DOMINE Jesu-Christe, qui rogátus à discipulis tuis, cùm navicula eórum operirétur flúctibus, imperasti Ventis et Mari, et facta est tranquíllitas magna; réspice propitius ad preces nostras, et hanc Campánam voci virtútis tuæ accommoda: ut per ejus sónitum excitémur ad fidem, et ab omni Tonitruórum, Grándinum, ac Tempestátum infestatióne liberémur. Qui vivis et regnas Deus per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

Deinde Diaconus, acceptâ benedictione à Consecrante, dicat: . Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

. Sequéntia sancti Evangélii secundùm Lucam. R. Glória tibi, Dómine.

In illo témpore: Intrávit Jesus in quoddam Castellum, et Mulier quædam Martha nómine, excépit

« PoprzedniaDalej »