Obrazy na stronie
PDF
ePub

Benedictio Vexilli militaris, seu bellici.

SACERD

ACERDOS vexillum bellicum, quod unus ex Ministris coram eo tenet, benedicere volens, stans dicit:

. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui es cunctórum Benedictio, et triumphántium fortitúdo, réspice propítius ad preces humilitátis nostræ, et hoc vexillum, quod bellico úsui præparátum est, cœlesti Benedictióne sanctífica: ut contra adversárias et rebelles natiónes sit válidum, tuoque munimine circumseptum; sitque inimicis Christiáni pópuli terríbile, atque in te confidéntibus, intercedéntibus Sanctis tuis, solidamentum, et victória certa fidúcia. Tu enim es Deus qui cónteris bella, et cœlestis præsidii sperántibus in te præstas auxílium. Per Christum, etc.

Aspergat aquá benedictá. Tum sedens militi genuflexo consignat vexillum, dicens:

Accipe vexillum coelesti benedictióne sanctificátum, sitque inimícis pópuli Christiáni terríbile: et det tibi Dóminus grátiam, ut ad ipsius nomen et honórem, cum illo hostium cúneos potenter pénetres incólu

mis et secúrus,

Postea dat ei osculum pacis dicens : Pax tibi; Qui surgit statim, et discedit.

Benedictio Vexilli Ecclesiastici.

. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

DOMINE OMINE Jesu-Christe, cujus Ecclésia est véluti castrórum ácies ordináta, bénedic hoc vexillum, ut omnes sub eo tibi militantes, per intercessiónem Beáti N. Patróni, inimícos suos visibiles et invisibiles in hoc século superáre, et post victóriam in cœlis triumpháre mereantur per te, Jesu-Christe, qui vivís et regnas in sécula seculórum. R. Amen.

Aspergat aqua benedictá.

Benedictio Puerorum, cùm in Ecclesid ad hunc effectum præsentantur.

*. Adjutórium, etc. ut suprà.

DOMINE

Orémus.

OMINE Jesu-Christe, Fili Dei vivi, qui dixisti, Sínite párvulos venire ad me, tálium est enim Regnum cœlórum: super hunc púerum (vel hanc puellam) tuæ virtútem Benedictiónis infunde, et ad Ecclésiæ ac parentum illíus fidem et devotiónem réspice, ut ætáte et sapientiâ apud Deum et hómines proficiens, salútem consequátur æternam. Qui vivis et regnas in sécula seculorum, R. Amen.

Deinde dicitur Psalmus 112. Laudáte, púeri, Dóminum, etc. Etin fine, Glória Patri. Sicut erat.

Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster, etc.

*. Et ne nos indúcas in tentatiónem,

R. Sed libera nos à malo.

Orémus.

BENEDICTIO Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spíritus sancti, descendat super te, et máneat

semper. R. Amen.

Tum Sacerdos aspergat puerum, seu puellam, aquâ benedictá, dicendo: Aspergat te Deus rore grátiæ suæ in vitam æternam. R. Amen.

REGULAE

DE BENEDICTIONIBUS CAMPANARUM.

DABIT

ABIT operam Parochus, ne Populus jam in eo errore versetur, ut putet Campanas ullo modo baptizari, neve earum Benedictionem baptismum, quasi Sacramentum appellet. Ideò omne et Patrinorum et Matrinarum nomen prorsùs tollatur: honorificè tamen populi nomine eligantur qui Campanæ benedicendæ, ex devotione publicá, nomen alicujus Sancti vel Sanctæ assignent.

[ocr errors]

Doceat quoque Parochus, ablutionem ex aqua benedictâ, et sancti Chrismatis uncționem, quæ in Campanis benedicendis adhibetur, esse tantùm cæremoniam quandam Ecclesiasticam, quâ illæ cultui divino consecrantur; 1. Ut sint velut tubæ

Ecclesiæ

[ocr errors]

Ecclesiæ militantis, quibus Clerus et populus excitetur ad conveniendum in templum. 2. Ut per illarum sonitum fideles invitentur ad preces, crescatque in eis devotio fidei. 3. Ut dæmones tinnitu Campanarum Christianos ad preces concitantium terreantur, quin potiùs ipsis precibus territi abscedant, illisque submotis fruges, mentes, et corpora credentium ser

ventur.

Curabit etiam ne iis res ulla profana insculpatur, inscribaturve, sed tantùm Crux, et sacra aliqua Imago, utpotè Sancti Patroni Ecclesiæ, vel cujus nomen imponitur, piave ac honesta aliqua inscriptio. Nec verò etiam eæ in turrim campanilem sustollantur, antequàm precibus et benedictione ritè consecra

tæ sint.

Cavebit prætereà, ne in iis conflandis aut benedicendis quidquam à populo superstitiosè fiat: v. g. ne eas certis vicibus subeant, aut inscendant, aut saltu transiliant, etc.

Deniquè, cùm Campana soli divino cultui, utpotè Deo dicatæ, deservire debeant, earum pulsum ad usus profanos, putà ad indicendam venationem, causarum disceptationem, etc. adhiberi non sinet.

Benedictio Metalli ad conflandam Campanam. LIQUEFACTO Metallo, Parochus superpelliceo et stola albi coloris indutus, Cruce unà cum Clero et populo præcedente, pergit processionaliter ad locum ubi conflatur Campana, et benedicit Metallum, dicens:

*. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus.

BENEDIC, quæsumus, Dómine, liquefactum hoc

ad usum Ecclésiæ tuæ Metallum, ut Campána ex eo conflári váleat, cujus pulsu, ad ea quæ recta sunt,

Pópulus tuus promoveátur, et salútis suæ optátum consequátur effectum. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Aspergat Metallum aqua benedictá.

Posteà, cùm Metallum decurrere incipit, cantetur genibus flexis Hymnus Veni, Creátor, inchoante Sacerdote, et Choro

prosequente.

Conflatd verò seu perfectá Campaná, cantetur Hymnus Te Deum laudámus.

His peractis redeant ad Ecclesiam eodem ordine

rant.

UM

Benedictio Campanæ.

quo vene

Cum ad Ecclesiam delata fuerit Campana, antequàm elevetur in Campanile, benedicetur hoc modo. In primis ita suspendetur et situabitur, ut commodè possit intùs et extrà tangi, tractari, et circuiri. Deindè propè ipsam Campanam benedicendam parabitur, consecranti faldistorium, seu sedes ornata, vas aquæ benedictæ, aspersorium quoddam ex salvia, buxo aut alia fronde simili confectum, lintea munda ad extergendam Campanam, quandò opus erit, vas Olei sancti infirmorum, sanctum Chrisma, thymiama, Thus, Myrrha, et thuribulum cum igne. Diaconus etiam accipiet amictum, albam, cingulum, manipulum, stolam, et dalmaticam albi coloris. Quibus ordinatis, consecrans in Sacristiá, aut alio convenienti loco, paratus amictu, albá, cingulo, stolá, et pluviali albi coloris, veniat propè Campanam, ubi stans interroget eos qui sunt electi ex populo ut ei nomen imponant, hoc modo, tangens Campanam:

Au nom de quel Saint, ou de quelle Sainte vous plaît-il qu'on bénisse cette Cloche?

R. Au nom de la Sainte Vierge Marie, ou de Saint Pierre, de Sainte Catherine, etc.

« PoprzedniaDalej »