Obrazy na stronie
PDF
ePub

habitatores ab omni dæmonum infestatióne tueantur, Per Christum, etc.

Deinde dicat Evangelium S. Joannis, In principio, quod habetur suprà, pag. 24.

Dicto Evangelio, accipiat Crucem, dicens :
. Adjutórium nostrum in nomine Dómini,
R. Qui fecit coelum et terram.
$. Sit nomen Dómini benedictum, s
R. Ex hoc, nunc, et usque in séculum,

- Oréinus. BENEDICTIO Dei omnipotentis Patris x, et Filii X. et Spiritûs X sancti, et Visitátio Angélica descendat super hanc domum, et super omnes habitatores ejus, et máneat semper. R. Amen.

Benedictio Putei vel Fontis.
. Adjutórium nostrum in nomine Dómini,
R. Qui fecit coelum et terram,
V. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spiritu tuo.

Orómu .
. Oremus,

. . . . .

do...... .. . DEPRECAMUR, Dómine, clementiam pietatis tuæ, ut aquam Pútei hujus (vel Fontis) coelesti Benedictió ne X sanctífices , atque ita ex eo fugáre dignéris diabólicæ tentatiónis incursum, ut quicumque ex eo vel biberint, vel in necessáriis usi fuerint, totius

Nn

virtútis ac sanitátis dulcédine perfruantur. Per Christum, etc.

Aspergat aquá benedictd.

Benedictio Apum. ¥. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus. Deus, qui máxima quæque et minima páriter operáris , nec major in illis, nec minor in istis, Benedic Xtiónem tuam his Apibus immitte; et quas ad sacri ministerii splendorem, hominumque proventum mirabíliter elaborare concédis; fac ut innoxiæ sint, multiplicenturque in tuto, ac fructíficent. Per Christum, etc.

Aspergat aquâ benedictú.
Benedictio Cereorum extra Purificationis diem. ·
Adjutórium, etc. ut suprà..

Orémus. Domine Jesu-Christe, Fili Dei vivi, Benedictionem coelestem. Céreis istis per virtútem sanctæ Crucis X infunde, qui eos ad repellendas tenebras humáno géneri tribuisti: quatenus ubicumque accensi seu pósiti fuerint , ita Principes tenebrarum extérreant, ut cum omnibus Ministris suis indè diffúgiant pávidi, nec in posterùm præsúmant moléstiam inferre ser

vientibus tibi omnipotenti Deo, qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen.

Aspergat aquả benedictá.

Benedictio Crucium in Inventione sanctæ Crucis

benedicendarum.

[ocr errors]

. Adjutórium, etc. ut suprà...

Orémus.. OMNIPOTENS sempiterne Deus, Pater totíus consolatiónis et pietátis, per unigéniti Filii tui Dómini, nostri Jesu-Christi acerbissimæ Passiónis méritum , quam pro nobis peccatoribus in ligno Crucis sustinére dignátus est, bénedic xhas Cruces quas tui Fidéles in Hortis, Vineis, Agris., aliisve locis plantandas áfferunt: ut à prædiis, quibus defixæ fuerint, fragor absit grandinum, procella túrbinum, ímpetús tempestátum, et omnis infestatio inimici : quátenùs eó: rum fructus ad maturitatem perducti, in tui noininis honórem colligantur à sperántibus in virtúte sanclæ Crucis ejusdem Filii tui Dómnini nostri Jesu-Christi, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritús sancti Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Aspergat aquá benedictá.

Benedictio Crucis collo appendendæ. *. Adjutórium, etc. ut suprà.

"Orémus.

BENEDICX, Dómine, istud signáculum Crucis, per quam eripuisti mundum à dæmonum potestate, ut sit remédium salutáre istud in tuæ Passiónis memóriam portántibus. Qui vivis et regnas Deus, per omnia sécula seculórum, R. Amen.

Aspergat aquá benedictd.

Benedictio Rosariorum.
Ť. Adjutorium, etc. ut suprå.

Orémus. OMNIPOTENS et miséricors Deus, qui propter eximiam charitatem tuam quâ dilexisti nos, Filium tuum unigénitum Dominum nostrum Jesum-Christum de coelis in terram descendere, et de Beatissimæ Virginis Mariæ Dóminæ nostræ útero sacratissi. mo, Angelo nuntiante, carnem suscipere, crucemque et mortem subire, et tértiâ die gloriósé à mórtuis resúrgere voluisti, ut nos eriperes de potestate diáboli: obsecrámus immensam clementiam tuam, ut hæc signa Rosárii in honorem et laudem ejusdem genitricis Fílii tui ab Ecclésia tua fidéli dicáta, benedicas X, et sanctifices X, eisque tantam infundas vir

tútem Spiritûs sancti, ut quicumque horum quodlibet secum portáverit, atque in domo sua reverenter habúerit, et in eis devotè oráverit, salúbri et perseveranti devotióne abundet, et ab hoste visibili et invisibili semper et ubique, in hoc et in futuro século liberétur, et in éxitu suo, ab ipsa beatíssima Virgine Maria Dei genitrice, tibi plenus bonis opéribus præsentári mereátur. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Aspergat aquả benedictá.

Benedictio Sindonum vel Linteorum pro ægrotis. ř. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus. DOMINE Jesu-Christe, qui per tactum fimbriæ vestimentórum tuórum mulierem fluxu sánguinis laborantem, aliosque passim infirmos sanáre dignátus es, et per sudária , et semicínctia Apóstoli tui Pauli languores et spiritus nequam ab infirmis ejecisti; præsta , quæsumus, ut qui his vestimentis, velis, et linteamínibus , quæ in tuo nomine benedicimus X, indúti, vel operti fúerint, sanitátem mentis, et corporis percipere mereantur. Qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen.

Aspergat aquá benedictá,

« PoprzedniaDalej »