Obrazy na stronie
PDF
ePub

n

,

[ocr errors]
[ocr errors]

V. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Benedic X, Dómine, creatúram istam N., et præsta per invocationem sancti nominis tui, et per intercessiónem Beátæ Virginis Mariæ et ómnium Sanctórum, ut quicumque ex ea súmpserint, (vel eâ pie usi fúerint,) corporis sanitátem, et ánimæ tutélam percipiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Aspergat aquá benedictá.

· Benedictio Panis oblati ad Altare in Missa

Parochiglia 4. Adjutórium, etc. Ho Chi fecit, etc. ». Dóminus vobiscum, i Et cum spiritu tuo.

Orémus. Domine Jesu-Christe, panis Angelorum, panis vivus æternæ vitæ, benedicere X dignáre, panem istum , sicut benedixisti quinquę panes in deserto; ut omnes ex èo gustantes, inde córporis et ánimæ percipiant sanitátem. Qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen.

Aspergạt aquá benedictá.

Alia Benedictio Panis contra febrem et alios

morbos.
. Adjutórium, etc. ut suprà.

.. i' Orémus. DOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, benedicere X digneris hunc panem tuâ spirituáli benedictione; ut sit omnibus suméntibus salus mentis et corporis , atque contra omnes morbos et universas inimicorum insidias tutámen. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Aspergat aquá benedictá.

Benedictio novorum Fructuum. ř. Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus. BENEDIC X, Dómine, hos novos fructus N. : et præsta ut qui ex eis in tuo. sancto nómine vescentur, corporis et ánimæ salute potiantur. Per Christum, etc. · Aspergat aquả benedicta. ".. Benedictio Pecorum ac Jumentorum. ř. Adjutórium, etc. ut supra.

2. Orémus. . ; i Domine Deus, qui hómini ad imaginem tuam condito tradidisti omne quod inovétur et vivit, bene X

dic hæc animália, ut némini noceant, neque à quoquam lædantur; sed de eórum proventu ac servitio, gratiárum tibi referantur actiónes. Per Christum, etc.

Aspergat aquá benedictá.

Benedictio eduliorum brutis Animalibus peste : : laborantibus apponendorum. . Adjutórium, etc. ut suprà.

Orémus. Deus, qui laboribus hominum, étiam de mutis Animálibus solátia subrogasti: benedicere x dignéris hoc edúlium; ut animắlia humánis úsibus deserviéntia, ubi ex eo gustáverint, vigori pristino restituantur, et ab omni morbórum pernicie serventur illæsa, Per Christum, etc,

Aspergat aquâ benedictá, .

Benedictio Semiņum.
Ď. Adjutórium, etc, ut suprà,

Orémus, OMNIPOTENS sempiterne Deus, qui das semen serenti et panem comedenti: super hæc frugum sémina virtútem tuæ Benedictionis infunde: ut terræ mandáta, et ab omni áëris intempérie illæsa , fructus úberes producere valeant, qui ad plenam maturitátem perducti, et in tuo nomine collecti; misericór

diter simul et salubriter dispensentur. Per Christum, etc.

Aspergat aquá benedicta.

Benedictio super Fruges et Vineas. ... Ď. Adjutórium, etc. ut suprà.

Oremus. Oramus pietátem tuam, omnipotens Deus, ut has primitias creatúræ tuæ, quas áëris et plúviæ temperamento nutrire dignátus es, Benedictionis tuæ imbre perfundas , et fructus terræ usque ad maturitátem perdúcas: Tribuas quoque pópulo tuo de tuis muneribus tibi semper grátias ágere, ut à fertilitáte terræ esuriéntium ánimas bonis affluentibus répleas, et egénus et pauper laudent nomen glóriæ tuæ. Per Christum, etc.

Aspergat aquá benedictá.

[merged small][merged small][ocr errors]

ACERDOS indutus superpelliceo et stolá coloris Officio diei convenientis , uno Clerico præferente Crucem, et alio Aquam benedictam, procedat ad fores domús benedicendæ, ubi stans faciat Crucem de Cereo benedicto, et ponat in summitate ostii , dicens :

Ecce Crucem Dómini; fugite partes adversæ: vicit Leo de tribu Juda, radix David. :.

Deinde ingrediatur domum, et dicat :

. Pax huic dómui, R. Et ómnibus habitántibus in ea.

Postmodùm aspergat totam domum aqud benedictá; et interim canteturhymnus, Veni Creator, etc. Quo finito, dicat Sacerdos in medio habitaculi vel domús ;

♡. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum; R. Et quod continet ómnia sciéntiam habet vocis.

Orémus. Exaudi nos, Dómine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus; et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de coelis, qui custódiat, foveat, prótegat, vísitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitáculo, Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. .

Oremus. . Adesto, Dómine, supplicatiónibus nostris, et hanc domum óculis tuæ pietatis illustra; descendat super habitatores ejus larga tuæ grátiæ benedictio , ut in his manufactis habiláculis cum salubritáte manentes, ipsi tuum semper sint habitáculum. Per Christum, etc,

Orémus. BENEDIC , Dómine, domum istam, et intra parietes illius Angeli tuæ lucis inhábitent, eamque et ejus

habitatores

« PoprzedniaDalej »