Obrazy na stronie
PDF
ePub

atque discédat ab eo loco quo aspersum fueris, omnis phantasia et nequitia , vel versútia Diabólicæ fraudis, omnisque spiritus immundus adjurátus, per eum qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et séculum per ignem. R. Amen.

Orémus. IMMENSAM cleméntiain tuam, omnipotens æterne Deus, humiliter implorámus, ut hanc creatúram Salis, quam in usum humáni generis tribuisti, benedicere, et sanctificáre tuâ pietáte digneris, ut sit omnibus suméntibus salus mentis et corporis; et quidquid ex eo tactum vel aspersum fúerit, careat omni immunditiâ, omnique impugnatióne spiritális nequitiæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus, per ornnia sécula seculórum. R. Amen.

EXORCISMUS AQU Æ.

Sacerdos verò ponens manum super aquam dicat:

Exorcizo te, creatúra Aquæ, in nomine Dei Pax tris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus Dómini nostri, et in virtúte Spiritûs X Sancti: ut fias Aqua exorcizáta, ad effugandam omnem potestátem inimici: et ipsum inimicum eradicáre et explantáre valeas, cum Angelis suis apostáticis; per

virtútem ejusdem Dómini nostri Jesu-Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et séculum per ignem. R. Amen, .

Orémus. Deus, qui ad salutem humáni generis; máxima quæque Sacramenta in Aquárum substantia condidisti: adesto propitius invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus præparáto, virtútem tuæ Benedictiónis infunde; ut creatúra tua mystériis tuis tibi sérviens, ad abigendos dæmones, morbosque pellendos, divinæ grátiæ tuæ sumat effectum; ut quidquid in dómibus vel in locis Fidélium hæc unda resperserit, careat omni immunditiâ, liberétur à noxa: non illic resídeat spíritus péstilens, non aura corrumpens : discédant omnes insidiæ latentis inimici: et si quid est quod aut incolumitati habitántium invidet aut quiéti, aspersióne hujus aquæ effúgiat; ut salubritas per invocationem sancti tui nóminis expetita, ab omnibus sit impugnatiónibus defensa, Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus, Per ómnią sécula seculórum, R. Amen. ... Hic ponatur Şal in Aquam, dicendo :

Commixtio Salis, et Aquæ páriter fiat: In nós mine Patris X, et Filời X, et Spiritûs X sancti. Amen,

Deindè

Deindè ponat iterùm manum super Aquan, et dicat:
. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus, invictæ virtútis auctor, et insuperábilis impérii Rex.ac semper magníficus triumphátor: qui ad versæ dominationis vires réprimis: qui inimíci rugientis sævitiam súperas: qui hostiles nequitias potens expugnas; te, Dómine, trementes et súpplices deprecámur ac pétimus, ut hanc creatúram Salis, et Aquæ dignanterX aspícias, benignus illustres, pietatis tuæ rore Xsanctífices: ut ubicumque fúerit aspersa, per invocatiónem Sancti tui Nóminis , omnis infestatio immundi spiritûs abigátur, terrorque venenosi serpentis procul pellátur: et præsentia Sancti Spiritûs nobis misericórdiam tuam poscéntibus , ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Híc aspergat Sacerdos Altaria aqud benedictd, dicendo : Asperges me, Dómine, hyssopo, et mundábor: lavabis me, et super nivem dealbắbor. Psalmus Miserére meî, Deus, secundum magnam misericórdiam tuam. Glória Patri , etc. Sicut erat, etc. Tempore Passionis, non dicitur Glória Patri; sed hujus loco dicitur, Et secundùin multitudinem miseratiónum tuárum R. Dele iniquitátem meam. Asperges. Et sic dicitur à die Trinitatis, usque in Festo Paschæ; sed à Festo Paschæ usque ad

Mm

Dominicam de Trinitate , dicitur extra Ecclesiam Cathedralem: Vidi aquam egredientem de templo à latere dextro, Alléluia : * Et omnes ad quos pervénit Aqua ista , salvi facti sunt, et dicent, Alléluia, Alléluia. Psal. Confitemini Dómino quóniam bonus, R. Quóniam in séculum misericórdia ejus. * Et omnes. Glória Patri. Vidi aquam. Deindè dicat Sacerdos in regressu :: . Ostende nobis, Dómine, misericordiam tuam ; R. Et salutare tuum da nobis. ¥.Dómine, exaudi, etc. R. Et clamor, etc. Ñ, Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo. :::..

Orémus... ..

Exaudi nos, Dómine Sancte , Pater omnipotens , æterne Deus, et mittere dignáre Sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, et defendat omnes habitantes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

. BENEDICTIONES QUÆ A SACERDOTIBUS FIERI POSSUNT,

BENEDICTIONES solemnes Candelarum seu Cereorum , Cinerum, Raniorum, Cerei Paschalis, Fontis. Baptismalis et Aquæ in Dominica, reperientur suis locis in Missali. .'.

Sunt et aliæ Benedictiones nonnullæ diversis locis hujusce Ritualis libri suprà insertæ, quas híc repetere superfluum duximus:

Benedictio facienda in statione Processionis ad

Crucem Coemeterii , vel ad valvas Ecclesiæ, à.
Parocho tenente in manibus sacrarum Reliquia-
rum Capsulam, vel parvam Crucem coram fa-
cie sua erectam.
V. Adjutórium nostrum in nomine Dómini,
R. Qui fecit cælum et terram.
^. Sit nomen Dómini benedictum,
R. Ex hoc, nunc, et usque in séculum,

Orémus. BENEDICTIO Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, Beatíssimâ Virgine Dei genitrice Mariâ intercedente, cum Beáto Michaele Archángelo, Beátis Apóstolis Petro et Paulo, Beáto N. (Hic nominatur Patronus Ecclesiæ, vel Diocesis ) et Ómnibus Sanctis, descendat super nos, super villam (vel civitátem) istam, super omnes habitantes in ea, super fines istos, super fructus terræ, et super omnia córpora Fidélium hîc et ubique in Christo quiescéntia; perducantque Angeli sancti ánimas eórum ad gáudia coeléstia. In nomine Patris X, et Filii X, et Spiritûs x sancti. R. Amen. Cùm dicit, In nomine, etc. vertit se' ad populum.

Benedictio generalis cujuslibet Rei. · . Adjutórium nostrum in nomine Domini,

R. Qui fecit cælum et terram.

« PoprzedniaDalej »