Obrazy na stronie
PDF
ePub

atque discédat ab eo loco quo aspersum fueris, omnis phantásia et nequítia, vel versútia Diabólicæ fraudis, omnisque spíritus immundus adjurátus, per eum qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem. R. Amen.

IMMEN

Orémus.

MMENSAM cleméntiam tuam, omnipotens æterne Deus, humiliter implorámus, ut hanc creatúram Salis, quam in usum humáni géneris tribuisti, benedicere, et sanctificáre tuâ pietáte dignéris, ut sit ómnibus suméntibus salus mentis et córporis; et quidquid ex eo tactum vel aspersum fúerit, cáreat omni immunditiâ, omnique impugnatióne spiritális nequitiæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

EXORCISMUS AQUE.

Sacerdos verò ponens manum super Aquam dicat:

EXORCIZ XORCIZO te, creatúra Aquæ, in nómine Dei Pa tris omnipotentis, et in nómine Jesu Christi Filii ejus Dómini nostri, et in virtúte Spíritûs Sancti : ut fias Aqua exorcizáta, ad effugandam omnem potestátem inimíci: et ipsum inimícum eradicáre et explantáre váleas, cum Angelis suis apostáticis, per

virtútem ejusdem Dómini nostri Jesu-Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et séculum per ignem, R. Amen,

Orémus.

DEUS, qui ad salutem humáni géneris, máxima quæ

que Sacramenta in Aquárum substantia condidisti: adesto propitius invocatiónibus nostris, et elemento huic multimodis purificatiónibus præparáto, virtútem tuæ Benedictiónis infunde; ut creatúra tua mystériis tuis tibi sérviens, ad abigendos dæmones, morbosque pellendos, divinæ grátiæ tuæ sumat effectum; ut quidquid in dómibus vel in locis Fidélium hæc unda respérserit, cáreat omni immunditiâ, liberétur à noxa: non illic resideat spíritus péstilens, non aura corrumpens : discédant omnes insidiæ latentis inimíci: et si quid est quod aut incolumitáti habitántium invidet aut quiéti, aspersióne hujus aquæ effúgiat; ut salúbritas per invocatiónem sancti tui nóminis expetita, ab omnibus sit impugnatiónibus defensa. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, Per ómnia sécula seculórum, R. Amen.

Híc ponatur Sal in Aquam, dicendo :

Commixtio Salis, et Aquæ páriter fiat: In nómine Patris et Filii, et Spiritûs sancti. Amen,

Deindè

Deindè ponat iterùm manum super Aquam, et dicat: *. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

DEUS, invicta virtútis auctor, et insuperábilis impérii Rex ac semper magníficus triumphátor: qui adversæ dominatiónis vires réprimis: qui inimíci rugientis sævitiam súperas: qui hostiles nequitias potens expugnas; te, Dómine, trementes et supplices deprecámur ac pétimus, ut hanc creatúram Salis, et Aqua dignanteraspícias, benignus illustres, pietátis tuæ rore sanctifices: ut ubicumque fúerit aspersa, per invocatiónem Sancti tui Nóminis, omnis infestatio immundi spíritûs abigátur, terrorque venenósi serpentis procul pellátur: et præséntia Sancti Spíritus nobis misericórdiam tuam poscéntibus, ubique adesse dignétur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

Hic aspergat Sacerdos Altaria aquá benedicta, dicendo: Asperges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor. Psalmus Miserére meî, Deus, secundùm magnam misericórdiam tuam. Glória Patri, etc. Sicut erat, etc. Tempore Passionis, non dicitur Glória Patri; sed hujus loco dicitur, Et secundùm multitúdinem miseratiónum tuárum R. Dele iniquitátem meam. Asperges. Et sic dicitur à die Trinitatis, usque in Festo Pascha; sed à Festo Pascha usque ad Mm

Dominicam de Trinitate,dicitur extra Ecclesiam Cathedralem: Vidi aquam egredientem de templo à látere dextro, Alléluia: * Et omnes ad quos pervénit Aqua ista, salvi facti sunt, et dicent, Alléluia, Alléluia. Psal.. Confitemini Dómino quóniam bonus, ». Quóniam in séculum misericórdia ejus. * Et omnes. Glória Patri. Vidi aquam. Deindè dicat Sacerdos in regressu :· . Ostende nobis, Dómine, misericórdiam tuam; R. Et salutáre tuum da nobis. y. Dómine, exaudi, etc. R. Et clamor, etc. y. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

EXAUDI nos, Dómine Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, et mittere dignáre Sanctum Angelum tuum de cœlis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, et defendat omnes habitantes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

BENEDICTIONES

QUE A SACERDOTIBUS FIERI POSSUNT,

BENEDICTIONES Solemnes Candelarum seu Cereorum, Cinerum, Ramorum, Cerei Paschalis, Fontis Baptismalis et Aquæ in Dominicá, reperientur suis locis in Missali.

Sunt et aliæ Benedictiones nonnullæ diversis locis hujusce Ritualis libri suprà insertæ, quas híc repetere superfluum duximus.

Benedictio facienda in statione Processionis ad Crucem Cemeterii, vel ad valvas Ecclesiæ, à Parocho tenente in manibus sacrarum Reliquiarum Capsulam, vel parvam Crucem coram fa

cie sua erectam.

. Adjutórium nostrum in nómine Dómini, R. Qui fecit cœlum et terram.

*. Sit nomen Dómini benedictum,

R. Ex hoc, nunc, et usque in séculum.

Orémus.

BENEDICTIO Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spíritus sancti, Beatíssimâ Virgine Dei genitrice Mariâ intercedente, cum Beáto Michaéle Archangelo, Beátis Apóstolis Petro et Paulo, Beáto N. (Hic nominatur Patronus Ecclesiæ, vel Diocesis) et ómnibus Sanctis, descendat super nos, super villam (vel civitátem) istam, super omnes habitantes in ea, super fines istos, super fructus terræ, et super ómnia córpora Fidélium hic et ubique in Christo quiescéntia; perducantque Angeli sancti ánimas eórum ad gáudia cœléstia. In nómine Patris

et Spíritus sancti. R. Amen.

[ocr errors]

et Filii X

Cùm dicit, In nómine, etc. vertit se ad populum.

Benedictio generalis cujuslibet Rei.

. Adjutórium nostrum in nomine Domini, R. Qui fecit cœlum et terram.

« PoprzedniaDalej »