Obrazy na stronie
PDF
ePub

nem diérum. Per Christum Dominum nostrum. Ri. Amen.

Benedicat vos Pater, et Filius , et Spiritus sanctus. R. Amen.

His peractis , Parochus aspergat aquá benedictá Sponsum et Sponsam , ac thalamun , omnesque circumstantes; et discedat.

· CONTRA IMPEDIENTES USUM MATRIMONII PER LIGATURAS ET SORTILEGIA.

Si accidat, ut Conjuges maleficio aliquo et sortilegio impediti, opus Matrimonii perficere non possint, superstitiosas creremonias et orationes super se adhiberi non patientur..

Requisitus autem ab eis Parochus, quo sit utendum remedio, consulet ut facto priùs diligenti peccatorum examine , Deo reconcilientur per Sacramentum Pænitentiæ; Deinde celebratá Missá de Spiritu sancto fieri ubi poterit, has quæ sequuntur Preces et Orationes Parochus, aut alius Sacerdos de ejus licentia in loco Ecclesiæ secreto, et non publicè, superpelliceo, vel albá, et stold indutus , dicet :

. Adjutórium nostrum in nomine Dómini, R. Qui fecit coelum et terram. . Salvos fac servos tuos, R. Deus meus, sperántes in te. V. Mitte eis, Dómine, auxilium de sancto, R. Et de Sion tuere eos. v. Nihil proficiat inimicus in eis; R. Et Filius iniquitatis non appónat nocére eis.

♡. Esto eis, Dómine, turris fortitudinis - R. A fácie inimíci. ...in

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

. Dómine, exaudi oratiónem meam, R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóininus vobiscum , · R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus, qui per Angelum tuum Raphaélem, dæmonium à Tobia et Sara ejus uxore compescuisti; te supplices deprecámur, ut hos Cónjuges fámulos tuos ab omni Sátanæ ligamento, et malefício liberáre digneris. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde super Virum et Mulierem seorsim, dicet sequens Evangelium, impositá extremitate stolæ capiti utriusque.

. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

♡. Sequentia Sancti Evangélii secundum Lucam; : R. Glória tibi, Dómine.

Cap. 6. .. . In illo témpore: Descendens Jesus de Monte, stetit in loco campestri, et turba Discipulorum ejus, et multitúdo copiosa plebis ab omni Judæa et Jerúsalem, et Marítimâ , et Tyri et Sidónis , qui venerant ut audirent eum, et sanarentur à languóribus suis. Et qui vexabantur à spiritibus immundis, curabantur. Et omnis turba quærebat eum tángere, quia virtus de illo exibat, et sanábat omnes.

R. Laus tibi, Christe. i

Finito Evangelio, utrique stolam præbeat osculandam : Et statim subjungat :

. Dóminus vobiscum, . R. Et cum spiritu tuo.

Orémus. DOMINE Jesu-Christe, qui Matrimónium ab initio in officium natúræ institútum, pro nobis homo factus ad Sacramenti dignitátem evexisti, tuâque præsentiâ ac miraculórum tuórum primitiis dignanter illustrasti: réspice, quæsumus, super hos fámulos tuos, et in eis benedictiónem X tuain adimple; ut expulsis ómnibus Satanæ machinamentis, liberè uti possint Matrimónio suo, ad generandam et fovendam prolem, in qua benedicátur nomen sanctum tuum in sécula seculórum. R. Amen.

Post hæc asperget illos aquâ benedictd.

Optimum etiam adversùs hæc et alia maleficia remedium est frequens Pænitentiæ et Eucharistiæ usus, totius anteactæ vitæ accurata confessio, aquæ benedictæ aspersio et asservatio continua , prædictarum precum vel similium (modò sint ab Ecclesia probatæ ) assidua et humilis effusio, jejuniorum, etiam præter præcepta , devota , non superstitiosa observatio. Denique, si his peractis, maleficium nihilominùs perseveret, Illustrissimum D. D. Episcopum, seu Vicarios ejus poterunt convenire, ut deinceps quid facto sit opus, prudenter et maturè judicetur.

[graphic]
[ocr errors][merged small]

N osse debet Sacerdos, quarum rerum Benedictiones ad ipsum, et quae ad Episcopum suo jure pertineant:ne majoris dignitatis munera temerè aut imperitè unquàm usurpet proprid auctoritate.

Ideò hîc utraeque suis capitibus distinctae sunt : et priore quidem loco positae quae à Sacerdote fieri possunt : secundo verò, quae ab Episcopo tantùm, vel ab eo qui legitimam ad hoc et specialem potestatem habeat. .

Sciat Sacerdos non licere sibi ullis aliis Benedictionibus uti, quàm iis quae, in hoc Rituali, vel in Missali praescribuntur: aut iis , quovis praetextu, alienas caeremonias, . aut Preces adjungere.

Caveat, ne Benedictionis causa ponat, vel ab aliis apponi sinat aliquid indecens super Altare : sed quod ejusmodi est, ponatur super mensam commodo loco paratam, vel saltem à Ministro porrigatur in vase honesto, seu linteo mundo ad Benedictionem.

Caveat etiam, ne quid temerè benedicat ad pravos aut superstitiosos usus * atque ided, quando res postulabit, offerentium animum et conditionem diligenter exploret.

In omni Benedictione extra Missam, Sacerdos saltem superpelliceo et stolá, pro ratione temporis, utatur, nisi aliter in Missali notetur.

Cùm aliquid benedicturus est, habeat Ministrum cum vase aquae benedictae et aspergillo, et cum hoc Rituali libro, seu Missali. Stando semper benedicat, et aperto capite, et accenso saltem uno Cereo.

In principio cujusque Benedictionis dicat :

Ý. Adjutórium nostrum in nomine Dómini, R. Qui fecit coelum et terram. V. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo. Nisi aliter notetur. Deindè dicat Orationem propriam, unan, vel plures , prout suo loco notatum fuerit.

Posteà rem aspergat aquá benedictá, nihil dicendo.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

D IEBUS Dominicis, et quandocunque opus fuerit, præpa.
ratis Sale , Aquá munda benedicenda in Ecclesia, et saltem
uno cereo accenso, Sacerdos celebraturus Missam , vel alius
ad hoc deputatus, superpelliceo, vel albá indutus, cum stola
circa collum, stans in loco consueto prind producit super se
signum crucis et elevando manun suprà Sal, dicit: '
. ¥. Adjutórium nostrum in nomine Dómini, ;

R. Qui fecit caelum et terram.
V. Sit nomen Dómini benedictum ,
R. Ex học, nunc, et usque in séculum.

LXORCIZO te, creatúra Salis , per Deum vivum, per De Xum verum, per De Xum sanctum , per Deum qui te per Eliséum Prophétam in aquam mitti jussit ut sanarétur sterilitas aquæ : ut efficiáris Sal exorcizatum in salutem credentium: ut sis omnibus te suméntibus sánitas ánimæ et corporis: et effugiat

« PoprzedniaDalej »