Obrazy na stronie
PDF
ePub

sitis universitátis exórdiis, hómini ad imaginem Dei facto ideò inseparabile mulieris adjutórium condidisti, ut fæmineo córpori de virili dares carne principium , docens quod ex uno placuisset instítui, nunquam licére disjungi : Deus qui tain excellenti mystério conjugalem copulam consecrasti, ut Christi et Ecclésiæ Sacramentum præsignáres in Fædere Nuptiárum: Deus, per quem Múlier júngitur viro , et Societas principaliter ordináta, eâ benedictióne donátur, quæ sola nec per originális peccáti pænam, nec per dilúvii est abláta sententiam ( Si plures simul Sponsæ sint benedicendæ in Parochiis ubi est defectus Sacerdotum , quæ sequuntur dicat in Plurali), Réspice propitius super hanc Fámulam tuam, quæ Maritáli jungenda consortio, tuâ se expetit protectione muniri. Sit in ea jugum dilectiónis et pacis: Fidélis et casta nubat in Christo, imitatrixque sanctárum permáneat Fæminárum. Sit amabilis, ut Rachel, viro; sápiens, ut Rebecca; longæva et Fidélis, ut Sara. Nihil in eâ ex áctibus suis ille auctor prævaricatiónis usurpet: nexa fidei mandatisque permaneat: uni thoro juncta contáctus illícitos fúgiat: múniat infirmitatem suam róbore disciplinæ: sit verecundiâ gravis, pudore venerábilis, doctrinis coeléstibus erudita: sit fæcunda in sobole; sit probáta et innocens : et ad Beatórum réquiem, atque ad coeléstia Regna perveniat. Et videant ambo Fílios Filiórum suorum usque ad tertiam et quartam progéniem, et ad optátam perveniant senectutem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritûs sancti Deus; Per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

Tunc Parochus conjuges aspergit aquá benedictá, et amoto dicto palleo, vertit se ad medium Altaris, genuflectit , surgit et cum particula Hostia signat ter super Calicem discoopertum, dicens, Pax Dómini sit semper, etc. cæteraque more solito prosequitur usque ad finem Orationis Dómine JesuChriste, qui dixisti, etc. Quá finità Minister sibi ipsi porrigit tabellam pacis, deinde. Sponso et Sponsæ.

Post Missam Parochus referat in libros nomina conjugum, etc. sicut in Regulis præscriptum est.

Interim Sponsus et Sponsa Altare osculentur, et recedant. Duo speciatím observanda in Nuptiis Viduarum.

1. Cum Vidua Matrimonium contrahit, licèt vir nunquàm uxorem duxerit, non dicitur Missa de Nuptiis, nec aliquid eorum quæ in ea continentur, sed dicitur de die , vel aliqua ex votivis. Cætera fiunt ut suprà.

2. Si vidua ex eo cui nubit, prolem, cùm ambo soluti forent, susceperit; ut proles legitinia declaretur, Parochus sub finemu Missæ, antequam proferat hæc verba , Pax Dómini, etc. sistet se, ut suprà, in cornu Epistolæ, ubi versá facie et extenmanu super conjuges cum liberis in medio eorum positis, genuflexos ac velo coopertos, dicet sequentem orationem.

Orémus, Deus, qui peccatoribus ad te recurrentibus perennes tuæ misericordiæ fontes áperis, conceptum ánimo præsentium cónjugum dolorem propitius réspice: et quem suo delicto contraxérunt, ac in suam prolem inde susceptam derivárunt pænæ reátum, copiosâ tuæ benignitátis undâ pénitùs élue: et ut anteà per te coelestis ac æternæ, sic nunc per ministérium nostrum terrenæ ac temporális paternæ hæreditátis adeundæ proles idónea reddatur, ac per hunc cæremóniæ ritum legitima palàm declarétur. Per Dóminum nostrum, etc. R. Amen.

Tum asperget eos aquá benedictá, et reversus ad medium Altaris, Missam prosequitur.

BENEDICTIO THALAMI.

C um Thalami benedictio in hunc finem sit instituta, ut omn is Spiritus impuri spurcitia , et æstus intemperantis lascivive coniprimantur, procurabit Parochus ut manè ante convivium hujusmodi Benedictio fiat, præsentibus tantùm Patre et Matre conjugum, aut aliquot personis gravioribus, monebitque Conjuges et assistentes, ut risus effrænes aut ludicra inhonesta sacris non admisceant, ne per hujusmodi actus illicitos et profanos , sanctitatem sacri connubii fædare aut polluere aliquú ratione videantur.

Parochus igitur indutus superpelliceo et stolá albá, Clerico assistente, qui vas aquæ benedictæ deferat, intrans domum dicet: Pax huic dómui, R. Et ómnibus habitántibus in eâ.

Mox Sponsum et Sponsam juxta lectum nuptialem stantes breviter adhortabitur his aut similibus verbis.

La Bénédiction du Lit nuptial est une cérémonie que les nouveaux Mariés doivent avoir en grande vénération, puisqu'elle sert à les prémunir contre les attaques du démon d'impureté, qui tourne sans

cesse autour de leurs Personnes, ou pour les porter à l'intempérance par ses suggestions, ou pour troubler leur repos par ses maléfices. Afin donc qu'il ne puisse point avoir de prise sur vous, recevez cette Bénédiction avec respect, joignez vos intentions à celles de l'Eglise , unissez vos prières aux siennes; et vous souvenant que selon la doctrine de Saint Paul, la couche des Mariés doit être sans tache, demandez humblement à N. S. qu'il vous fasse la grâce de ne souiller jaunais lạ vôtre, ni par la rupture de la Foi conjugale, ni par aucune autre action, qui répugne tant soit peu à la chasteté Chrétienne, sans laquelle personne ne verra jamais Dieu. * Exhortatione finitá ipsos asperget aqua benedictá , et lectum similiter, dicens:

Orémus. Visita , quæsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insidias inimíci ab ea longè repelle: Angeli tui sancti hábitent in ea, qúi hos novos cónjuges in pace custódiant, et Benedictio X tua sit super ipsos semper. Per Christum Dominum nostrum. R, Amen.

Deinde alternatim cum Clerico suo dicet Psalmum 127. Beati omnes qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis ejus.

Labores mánuum tuárum quia manducabis : * beátus es, et benè tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans * in latéribus domûs tuæ.

Filii

Filii tui sicut novellæ olivárum * in circúitu mensæ tuæ. · Ecce sic benedicétur homo * qui timet Dóminum.

Benedicat tibi Dóminus ex Sion, * et vídeas bona Jerúsalem omnibus diébus vitæ tuæ. · Et vídeas Filios Filiórum tuórum, * pacem super Israël. Glória Patri, etc. Sicut erat, etc. Kyrie, eleison. Christe, eléison. Kyrie, eleison. Pater noster, etc. secretò. . Et ne nos indúcas in tentatiónem; §. Sed libera nos à malo. V. Salvos fac servos tuos, R. Deus meus, sperántes in te.

. Mitte eis, Dómine, auxilium de sancto,
R. Et de Sion tuere eos...
. Nihil proficiat inimicus in eis;
R. Et Filius iniquitátis non appónat nocére eis,
V. Dómine, exaudi oratiónem meam;
R. Et clamor meus ad te véniat..
Ñ. Dóminus vobiscum, .
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. BENEDIC X, Dómine, thalamum hunc nuptiálem, unà cum his novis conjugibus X: ut in tua pace consistant, in ţua voluntate permáneant, in amore tuo vivant et senescant, ac multiplicentur in longitudi- ,

« PoprzedniaDalej »