Obrazy na stronie
PDF
ePub

sus Christus ad suam sanctam grátiam et benedictiónem, fontémque Baptismatis dono suæ pietatis vocáre dignátus est, ut fiat ejus templum per aquam regeneratiónis in remissiónem ómnium peccatórum, in nómine ejusdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Tunc Parochus mittat de saliva oris sui, quam pollice dexteræ manús accipiet, in dexteram et sinistram aurem infantis, dicens: Ephphéta, quod est, Adaperire. Deinde in nares, dicendo: In odorem suavitátis. Tu autem effugáre, diábole, appropinquábit enim judicium Dei.

Absterso decenter pollice, sumat infantem per pannos, et introducat in Ecclesiam, dicendo: Ingrédere in Templum Dei, ut habeas partem cum Christo, in vitam æternam. R. Amen.

Cùm fuerint Ecclesiam ingressi, dicat Parochus, Pater noster, Ave María, Credo in Deum. Injungatque Patrino et Matrinæ ut pariter dicant, ad hoc ut infans gratiam Baptismi suscipiat et conservet.

Interim præparetur infans, et denudetur usque ad scapulas. Deinde Patrinus et Matrina accipiant illum, teneantque supra piscinam fontibus adhærentem.

Tum Parochus infantem nominatim interroget, Patrinusque et Matrina pro eo respondeant, ut sequitur:

Par. N. Abrenúntias Sátanæ ?

R. Abrenúntio.

Le Prêt. Renoncez-vous à Satan?

R. J'y renonce.

Par. Et ómnibus opéribus Le Prét. Renoncez-vous à

ejus?

B. Abrenúntio.

toutes ses œuvres?

R. J'y renonce.

Par. Etómnibus pompis ejus? Le Prét. Renoncez-vous à toutes ses pompes?

R. Abrenúntio.

R. J'y renonce.

Tunc Parochus cum bacillo oleo Catechumenorum intincto liniat infantem in pectore et inter scapulas in modum Crucis dicens:

Et ego línio te óleo salútis in péctore, et inter scapulas, in Christo Jesu Dómino nostro.

Ünctionibus abstersiș stupá vel re simili, Parochus deponat stolam violaceam; sumptáque aliá stolá coloris albi, baptizandum expresso nomine interroget, Patrino et Matrina pro eo respondentibus in hunc modum :

[blocks in formation]

Tunc si constet infantem non fuisse baptizatum, Patrino et Matrina ipsum tenentibus, Parochus urceolo, seu alio quo

piam vasculo ad eum usum parato, accipit aquam de Fonte Baptismali, quem mox operculo suo recludit, et continua actione de eá fundit super caput infantis paululum inclinati ad eam excipiendam, et simul fundendo, verba formæ semel tantùm pronunciat, distinctè et attentè dicens :

Et ego baptizo te in nómine Patris, et Filii X et Spíritus sanctiX, Amen.

Ita ut ipsâ effusione aquæ ter faciat signum Crucis super caput baptizandi: primò, cùm dicit, In nómine Patris: secundò, cùm dicit, et Fílii: tertiò, cùm dicit, et Spíritus sancti, Amen.

Si verò probabiliter dubitatur an infans fuerit baptizatus, fundet quidem Parochus aquam eo modo quo suprà; sed utetur in baptizando hac formá:

Si non es baptizátus, ego te baptizo in nómine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti, Amen. Deinde bacillo Chrismate intincto ungit infantem in vertice capitis, in modum Crucis, dicens :

DEUS omnipotens, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui te regenerávit ex aqua et Spíritu sancto, quique dedit tibi remissiónem ómnium peccatórum tuórum, ipse te líniat Chrismate salútis, in eodem Christo Jesu Dómino nostro. R. Amen.

Tum abstergit locum inunctum, et imponit capiti infantis linteolum Chrismale loco vestis albæ, dicens :

N. Accipe vestem cándidam, sanctam et immaculátam, quam pérferas ante tribúnal Dómini nostri Jesu Christi, ut hábeas vitam æternam. R. Amen.

Deinde infans pannis involvatur, et interim Parochus solus lavet manus. Post hæc deferatur infans ad Altare majus, ubi

Parochus cereum accensum ad dexteram ipsius apponet à Patrino et Matriná tenendum, dicens :

N. Accipe lámpadem ardentem, et irreprehensíbilis custódi Baptismum tuum: ut cùm vénerit Dóminus tuus ad nuptias, possis ei occurrere unà cum ómnibus Sanctis in aula cœlesti, et vivas in sæcula sæculórum. R. Amen.

Quibus expletis, Parochus imposita extremitate stolæ super caput infantis, dicet, signans se signaculo sanctæ Crucis in fronte, ore et pectore:

*. Dóminus vobiscum;

R. Et cum spíritu tuo,

ỳ. Inítium sancti Evangélii secundùm Joannem. R. Glória tibi, Dómine.

IN princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in tenebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt

perunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nómine ejus : qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. ET VERBUM CARO FACTUM EST, et habitávit in nobis: et vidimus głóriam ejus, glóriam quasi unigeniti à Patre, plenum grátiæ et ve ritátis. R. Deo grátias.

Per Evangélica dicta deleantur nostra delicta,

. Sit nomen Dómini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

PROTEC

Orémus.

ROTECTOR in te sperántium Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multiplica super nos misericórdiam tuam : ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus æterna. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Parochus stolam infanti det osculandam. Deinde ipsum benedicat, dicens :

ILLUMINE

LLUMINET te Pater, illúminet te Fílius, illúminet te Spíritus sanctus, in nómine ejusdem sanctíssimæ et indivíduæ Trinitátis, Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. R. Amen.

Antequàm infans ex Ecclesiá asportetur, Parochus Baptismum referet in Libros de quibus suprà dictum est in Regulis. Deinde Susceptores admonebit esse sui officii providere, ut infans, pro quo Deo et Ecclesiæ fidem dederunt, cùm idoneá fuerit ætate, rectè in fide et Religione Catholicá instituatur, firmiterque in eá usque ad extremum vitæ spirituni perseveret

D

« PoprzedniaDalej »