Obrazy na stronie
PDF
ePub

sus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictiónem, fontémque Baptísmatis dono suæ pietatis vocáre dignátus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis in remissionem omnium peccatorum , in nómine ejusdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen. · Tunc Parochus mittat de saliva oris sui, quan pollice dexteræ manus accipiet, in dexteram et sinistram aurem infantis, dicens: Ephphéta , quod est, Adaperire. Deinde in nares, dicendo: In odórem suavitátis. Tu autem effugáre, diábole, appropinquábit enim judícium Dei.

Absterso decenter pollice, sumat infantem per pannos, et introducat in Ecclesiam, dicendo : Ingrédere in Templum Dei, ut hábeas partem cum Christo, in vitam æternam. R. Amen.

Cùm fuerint Ecclesiam ingressi, dicat Parochus, Pater noster, Ave Maria, Credo in Deum. Injungatque Patrino et Matrinæ ut pariter dicant, ad hoc' ut infans gratiam Baptismi suscipiat et conservet.

Interim præparetur infans, et denudetur usque ad scapulas. Deinde Patrinus et Matrina accipiant illum, teneantque supra piscinam fontibus adhærentem.

Tum Parochus infantem nominatim interroget, Patrinusque et Matrina pro eo respondeant , ut sequitur : Par. N. Abrenúntias Sátanæ ? Le Prét. Renoncez-vous à

Satan? R. Abrenúntio.

R. J'y rénonce. Par. Et omnibus operibus Le Prét. Renoncez-vous å ejus?

toutes ses æuyres? R. Abrenúntio.

R. J'y renonce,

Par. Etómnibus pompis ejus? Le Prét. Renoncez-vous à

toutes ses pompes ? R. Abrenúntio.

· R. J'y renonce. Tunc Parochus cum bacillo oleo Catechumenorum intincto liniat infantem in pectore et inter scapulas in modum Crucis, dicens :

Et ego linio te óleo salutis in pectore , et inter scapulas X, in Christo Jesu Dómino nostro.

Únctionibus abstersis stupá vel re simili, Parochus deponat stolam violaceam; sumptáque aliá stolà coloris albi, baptizandum expresso nonine interroget, Patrino et Matriná pro eo respondentibus in hunc modum :

Par. N. Credis in Deum Pa- Le Prêt. Croyez-vous en Dieu trem omnipotentem Creatórem le Père tout-puissant, Créateur coeli et terræ ?

du ciel et de la terre ? R. Credo..

: R. J'y crois. Par. Credis et in Jesum Chris- Le Prét. Croyez-vous aussi en tum Fílium ejus unicum Dómi- Jésus-Christ son Fils unique num nostrum, natum et pas- notre Seigneur, qui est né et a sum ?

souffert ? R. Credo.

R. J'y crois. Par. Credis et in Spiritum Le Prét. Croyez-vousau Sainisanctum, sanctam Ecclésiam Esprit, à la sainte Eglise CathoCatholicam, Sanctórum com- lique, la communion des Saints, muniónem, remissionem pec- la rémission des péchés, la résurcatórum, carnis resurrectió- rection de la chair, et la vie éternem, vitam æternam post mor- nelle après la mort?

[ocr errors]

tem ?

R. Credo.

R. J'y crois. Par. Vis baptizári?

Le Prét. Voulez-vous être bap

tisé ? R. Volo.

R. Je le veux. Tunc si constet infantem non fuisse baptizatum, Patrino et Matriná ipsum tenentibus, Parochus urceolo, seu alio quo

piam vasculo ad eun usum parato, accipit aquam de Fonte Baptismali, quem mox operculo suo recludit, et continuă actione de fundit super caput infantis paululùm inclinati ad eam excipiendam, et sinul fundendo, verba formæ semel tantùm pronunciat, distinctè et attentè dicens :

Et ego baptizo te in nomine Patris x, et Filii X. et Spiritûs sancti X, Amen.

Ita ut ipsâ effusione aquæ ter faciat signum Crucis super caput baptizandi: primò, cùm dicit, In nomine Patris : secundò, cùm dicit, et Filii : tertiò, cùm dicit, et Spiritûs sancti, Amen.

Si verò probabiliter dubitatur an infans fuerit baptizatus , fundet quidem Parochus aquam eo modo quo suprà; sed utetur in baptizando hac formá:'

Si non es baptizatus, ego té baptizo in nomine Patris X, et Filii , et Spiritûs sancti X, Amen.

Deinde bacillo Chrismate intincto ungit infanten in vertice capitis , in modum Crucis , dicens :

Deus omnipotens, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui te regenerávit ex aqua et Spíritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum tuórum, ipse te liniat Chrísmate salutis , in eódem Christo Jesu Dómino nostro. R. Amen. .

Tum abstergit locum inunctum , et imponit capiti infantis linteolum Chrismale loco vestis albæ, dicens: -

N. Accipe vestem cándidam, sanctam et immaculátam, quam pérferas ante tribúnal Dómini nostri Jesu Christi , ut hábeas vitam æternam. R. Amen. · Deinde infans pannis involvatur, et interim Parochus solus lavet manus. Post hæc deferatur infans ad Altare majus , ubi

Parochus cereum accensum ad dexteram ipsius apponet à Patrino et Matriná tenendum, dicens :

N. Accipe lámpadem ardentem, et irreprehensibilis custódi Baptisinum tuum: ut cùm vénerit Dóminus tuus ad nuptias, possis ei occurrere unà cum omnibus Sanctis in aula coelesti, et vivas in sæcula sæculórum. R. Amen..

Quibus expletis, Parochus imposită extremitate stolæ super caput infantis, dicet, signans se signaculo sanctæ Crucis in fronte, ore et pectore :

x. Dóminus vobiscum;
R. Et cum spíritu tuo.
. Inítium sancti Evangélii secundum Joannem.

R. Glória tibi, Dómine. T . In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet , et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit homo missus à Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhibéret de lumine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit , et sui eum non receperunt. Quotquot autem rece

pérunt perunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri ,his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. ET VERBUM CARO FACTUM EST, et habitávit in nobis : et vidimus glóriam ejus, glóriam quasi unigéniti à Patre, plenum grátiæ et ve. ritátis. R. Deo grátias.

Per Evangélica dicta deleantur nostrą delicta,
. Sit nomen Dómini benedictum.
R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.

Orémus.

PROTECTOR in te sperántium Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multiplica super nos misericórdiam tuam: ut, te rectóre, te duce, sic transeamus per bona temporália , ut non amittámus æterna. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

| Parochus stolam infanti det osculandam. Deinde ipsum be- , nedicat, dicens :

ILLUMINET te Pater, illúminet te Filius, illúminet te Spiritus sanctus, in nomine ejusdem sanctissimæ et individuæ Trinitátis, Patris, et Filii , et Spiritûs sancti. R. Amen.

Antequàm infans ex Esclesiá asportetur, Parochus Baptismum referet in Libros de quibus suprà dictum est in Regulis. Deinde Susceptores admonebit esse sui officii providere, ut infans, pro quo Deo et Ecclesiæ fidem dederunt, cùm idonea fuerit ætate, rectè in fide et Religione Catholicá instituatur, firmiterque in usque ad extremum vitæ spirituni perseverete

D

« PoprzedniaDalej »