Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

en

De Matrimonio ipso. Norerint in primis Parochi clandestina quaelibet Matrimonia , et quae aliter quàm praesente Parocho, vel alio Sacerdote de ipsius Parochi vel Ordinarii licentia et duobus vel tribus testibus contrahuntur, ex ipsius Concilii Tridentini Decretis irrita omnind ac nulla esse, quovis praetextu ac consuetudine non obstantibus.

Est autem Parochus proprius ille in cujus Parochia contrahentes habitant : quòd si Parochiae diversae sint, è duobus Parochis ille in cujus Parochia Matrimonium celebratur, sive viri, sive mulieris.

Antiqua tamen consuetudo servetur, qua in praesentia Parochi mulieris Matrimonium contrahitur.

Curet verò maximè Parochus verba quibus exprimant consensum suum de praesenti contrahentes, ita clarè intel. ligibiliterque proferri, ut nulla de iis aut eorum sensu dubitatio esse aut suboriri valeat. Quamvis haeresis non sit impedimentum dirimens , nun

men potest haereticum vel haereticam Matrimonio conjungere sine gravi peccato.

Ut vagorum, peregrinorum, eorumque qui certas non habent sedes, nisi sub conditionibus superiùs observatis Sponsalia celebrare non debet: ita neque Matrimonium , nisi easdem omnes adhibeat.

Altero conjugatorum quantocumque tempore absente, alterum, nisi de morte absentis facta fide per luculentum testimonium, Ecclesiasticorum vel Regiorum Officialium tesserá munitum, et ab Illustrissimo D. D. Episcopo recognitum, contrahere omnind prohibeat.

Neque praetereà Matrimonio conjungat ullos, nisi quos doctrinae Christianae rudimenta probè tenere, Sacramentalique Confessione peccatorum ad illud ritè suscipiendum sese disposuisse cognoverit.

Quamvis viri majores quatuordecim annis, et mulieres quae duodecim annos expleverint , Matrimonium possint

valide

validè contrahere; caveat tamen ne filios aut filias-familias Matrimonio conjungat sine consensu parentum, vel tutorum, eorumque ad quos illorum cura spectat.

Si uterque, seu alter contrahentium sit ex aliena Pa, rochia , non ante procedat Parochus ad celebrationem Ma. trimonii, quàm habeat in scriptis certani fidem Religionis et aetatis, ac denuntiationum factarum ubi et quandò oportuit, signatam chirographo Parochorum propriorum, cum permissione nubendi in aliena Parochia, quaque exprimatur quibus diebus factae fuerint denuntiationes, et utrùm aliqua impedimenta obnunciata fuerint, vel non.

Si autem alteruter sit ex aliena Diocesi, testimonium Parochi de supradictis nullius roboris censeatur, nisi ab Episcopo loci vel ejus Vicario, subscriptione ac sigillo comprobetur.

Qui Sponsalia per verba de futuro contraxerunt, quamprimùm poterunt , Matrimonium contrahere studeant.

Noverit Parochus ipso die Sponsaliorum per verba de futuro, Matrimonio jungi vetitum esse sub pæna excommunicationis incurrendae , cujuscumque statís , conditionis aut dignitatis Sponsi existant.

Matrimonium celebrabit manè, non post meridiem, nec verò unquàm noctu, nunquàm etiam seorsim à Missá, sed semper inter Missarum solemnia , idque in Ecclesia Paro: chiali et non alibi.

Meminerit porrò, à Dominica prima Adventús Domini inclusive, usque ad diem Epiphaniae inclusive; et à Feria quarta Cinerum inclusive, usque ad Octavam Paschae inclusive, prohibitas esse solemnitates Nuptiarum.

Ne verd eodem tempore, qud Nuptiarum celebritas interdicta est, Nuptialia convivia celebrari, aliave ejus generis vetita , fieri patiatur.

Aget omni cohortatione cum Sponsis , ut ad Matrimonii celebrationem accedant cum omni vestium moderatione dignaque sanctitate Christianae Religionis : atque etiam

нь

ut nulla cujusvis generis musica instrumenta in Ecclesiam afferri permittant. "Nullus Sacerdos audeat perficere Matrimonium in casu dubio, inconsulto Illustrissimo D. D. Episcopo, sed ejus mandatum expectet, nec ante illius receptionem ulteriùs procedat.

Caeremonialem benedictionem, quae fit inter Missae Nup. tialis solemnia sub pallio, non impertiatur Sponsae quae aliàs nupsit, aut notoriè cum alio quàm cum Sponso fornicata est.

Cùm autem qui antè sunt geniti per sequens Matrimonium legitimi habeantur, poterit Parochus eos conjuges, qui prolem ante Matrimonium susceperint, sub velo benedicere unà cum prole suscepta et in medio eorum posita , si ambo soluti fuerint.

Si tamen vidua erat, quae suscepit prolem ex eo cui nubit, ut proles legitima declaretur, non adhibebitur supradicta caeremonialis benedictio ; sed imposito velo utrique conjugi, itemque liberis praesentibus, dicetur super eos Oratio, Deus qui peccatóribus, quae habetur infrà, in Ordine celebrandi Matrimonii ; dummodò prudens

arochus nullum inde suboriri scandalum judicaverit. Quod si scandalum timeatur, aut liberi praesentes non fuerint, nec velum imponendum est, nec dicenda Oratio.

Provideat ut sublato onni strepitu, petulantia, dicteriis, ludicris etiam inhonestis et lascivis, fideles in Ecclesia , ut decet Sanctos, Matrimonii celebrationi intersint, Sponsisque à Deo gratiam cælestium benedictionum precentur, quibus perfusi , illud ipsum sanctè tractent, salutaresque inde capiant fructus.

Curet etiam introductas depravato morum usu corruptelas funditùs tolli, tanquàm à Christianae pietatis institutis, atque moribus, et à Matrimonii sanctitate alienas. Inter eas autem intolerandae sunt omnind quae sequuntur : Una, cùm adolescentes certam pecuniam ab extraneo uxorem ducente in eorum Parochia, extorquent. Altera, cùm

nova Nupta per vicos et plateas à lascivis et procacibus vi. ris adolescentibusve indecorè circumducitur. Tertia , cùm postridiè Nuptiarum , convivae jam benè poti, instrumentis. que culinariis armati, de domo in domum alter alterius turmatim vociferantes excurrunt, quà vi, quà prece rapturi, quae ad instruendam sibi cænam arbitrantur fore utilia. Quarta, cùm viduis ad secundas vel ulteriores Nuptias transeuntibus , clamores horrendi, tumultusque, ac strepitus veluti bacchantium eduntur : quam quidem improborum hominum petulantiam, jam olim per Statuta, tum Provincialia , tum Synodalia damnatam ac reprobatam, iterùm sub pænd excommunicationis ipso facto incurrendae prohibuerunt Carolus de Pictaviâ et Guido Episcopi Lingonenses, suis Decretis Synodalibus ann. 1422 et 1455.

Caeterùm, ut ea, quae de Clandestinis Matrimoniis ab Ecclesia in Concilio Tridentino sanctè prudenterque constituta sunt, et in hac Diæcesi et singulis Parochiis debitè publicata, inviolabiliter observentur; Illustrissimus D. D. Episcopus, Praedecessorum suorum vestigiis inhaerens, praecipit ut saltem bis singulis annis, scilicet die Dominica post Epiphaniam et die Dominica quae est Octava Paschae, in Pronao Missae Parochialis, ad verbum distinctè, et attentè legantur vulgari idiomate, prout inferiùs continentur. Décret du Saint Concile de Trente contre les

Mariages clandestins. Quoiqu'Il ne faille pas douter que les Mariages clandestins, contractés du libre et volontaire consentement des contractans, ne soient valides et de vrais Mariages, tant que l'Eglise ne les a pas rendus nuls, et qu'il faille par conséquent condainner, comme le Saint Concile condamne et anathématise ceux qui nient que tels Mariages sont vrais et valides, et qui soutiennent faussement que les Mariages contractés par les enfans de famille, sans le consentement de leurs pères et mères, sont nuls , et que les pères et mères les peuvent rendre bons ou les annuller; la Sainte Eglise néanmoins les a toujours eus en horreur et toujours défendus pour de très-justes raisons. Mais le Saint Concile s'apercevant que toutes ces défenses ne servent plus de rien, maintenant que le monde est devenu si rebelle et si désobéissant, et considérant la suite des péchés énormes qui naissent de ces Mariages clandestins, et particulièrement l'état misérable de damnation où vivent ceux qui ayant quillé la première femme qu'ils avaient épousée clandestinement, en épousent publiquement une autre, et passent leur vie dans un adultère continuel; auquel mal l'Eglise qui ne juge point des choses secrètes et cachées, ne peut apporter de remède, si elle n'a recours à quelque moyen plus efficace pour ce sujet, suivant les termes du Concile de Latran, tenu sous Innocent III. Ordonne ledit Saint Concile, qu'à l'avenir, avant que l'on contracte Mariage, le propre Curé des parties contractantes annoncera trois fois publiquement dans l'Eglise, pendant la Messe solennelle, par trois jours de Fêtes consécutifs, les noms de ceux qui doivent contracter ensemble; et qu'après les publications ainsi faites, s'il n'y a point d'opposition légitime, il sera procédé à la célébration du Mariage en la face d'Eglise; et le Curé, après avoir interrogé l'Epoux et l'Epouse,

« PoprzedniaDalej »