Obrazy na stronie
PDF
ePub

petui, etc. injustè cogitur ad Matrimonium contrahendum, quod nullo modo contraxisset, nisi ad id eo modo fuisset impulsus.

8. Ordo. Quandò quis initiatus est sacris seu majoribus

Ordinibus.

9. Ligamen. Hoc est obligatio et vinculum alterius Matrimonii rati cum alid uxore, vel alio viro adhuc vivente; quamdiù enim hoc vinculum durat, impedit ac dirimit sequentes nuptias.

10. Honestas publica, seu propinquitas orta inter sponsum et sponsæ consanguineas, nec non inter sponsam et consanguineos sponsi, ex sponsalibus validè contractis, vel ex Matrimonio rato et nondum consummato. Hoc impedimentum, si ex sponsalibus proveniat, primum gradum non excedit: si verò ex Matrimonio rato, extenditur usque ad quartum gradum inclusivè, non secùs ac impedimentum affinitatis ex copula licita provenientis, de quo infrà.

11. Affinitas, quæ nascitur ex carnali copula inter virum et mulierem habita. Nam quandò vir et mulier habuerunt copulam carnalem inter se, licet eorum consanguinei non sint invicem affines, possintque contrahere sine dispensatione; ipsi tamen qui eam copulam carnalem habuerunt, affines facti sunt consanguineis alterutrius. Affinitas hæc duplex est. Prior, quce oritur ex copula licita ; et hæc dirimit Matrimonium usque ad quartum gradum inclusivè. Posterior, quæ ex copula illicita; et hæc non dirimit, nisi usque ad secundum gradum inclusivè. Cognoscuntur autem affinitatis gradus ex gradibus consanguinitatis: si quidem positá carnali copuld inter virum et mulierem, quo gradu aliquis viro consanguineus est, eodem fit affinis mulieri; et vicissim, quo gradu aliquis est consanguineus mulieri, eodem fit affinis viro.

12. Impotentia, Hoc est inhabilitas perpetua consummandi Matrimonium, sive illa se teneat ex parte viri, sive ex Matrimonium parte mulieris, dummodò fuerit eo tempore quo contractum est, non verò posteà subsecuta sit.

13. Defectus præsentiæ Parochi et duorum saltem testium. De quo infrà latiùs.

14. Raptus fœminæ: inter raptorem enim et raptam, quamdiù ipsa est in potestate raptoris, nullum potest esse

Matrimonium.

Suprà dictis impedimentis addendum est decimum quintum, scilicet Defectus ætatis. Neque enim valet Matrimonium contractum à viro ante quartum decimum, aut à muliere ante duodecimum aetatis annum completum.

De Sponsalibus per verba de futuro.

NOMINE

OMINE Sponsaliorum per verba de futuro intelligitur promissio mutuae futuri et aliquandò contrahendi Matrimonii, sufficientibus verbis aut signis declarata, inter personas ad contrahendum habiles et idoneas.

Ne fiant Sponsalia, nisi in praesentia proprii Parochi alterutrius Spondentium. Quod verò in more positum est, ut quandò diversae Parochiae sunt contrahentes, praesente mulieris Parocho celebrentur, illud religiosè custodiatur.

Eos, qui sui juris non sunt ad Sponsalia contrahenda non admittat Parochus, nisi septimum aetatis annum expleverint, faveantque parentes, vel tutores, iique ad quos ipsorum cura spectat.

Vagorum quoque hominum, peregrinorum, eorumve qui certas non habent sedes, Sponsalia non celebrabit, nisi diligenti inquisitione facta, et testimoniorum, quibus de illis legitimè testatum fuerit, cautione studiosè adhibita, reque omni ad Illustrissimum D. D. Episcopum delatâ, ac licentia eorumdem celebrandorum ab ipso impetratá.

Ne noctu Sponsalia fiant, ne domi, seu in loco profano, aut etiam in loco sacro extra Parochialem Ecclesiam.

Curabit Parochus in celebratione Sponsaliorum à spondentibus verba ita dilucidè proferri, ut de iis aut de eorum sensu nulla deinde quaestio difficultasve suboriatur.

Noverit etiam non inter postremas muneris sui partes illud esse reponendum, ut impediat ne quid inhonestum, ludicrum, et quod dedeceat in sacra ista caeremonia committatur ab astantibus.

Frequenter autem curae suae commissos admonebit, om-· ninò expedire illos qui Matrimonium contrahere volunt, ante primam bannorum denuntiationem, ipsum convenire separatim, ut eos interroget de Fidei articulis, Dei et Ecclesiae praeceptis, Sacramentorum numero, iisque maximè de quibus interrogabuntur, quandò Sponsalia sunt contracturi. Ed quippe ratione continget, ut non nisi sufficienter instructi Matrimonio jungantur, occurreturque scandalo, quod accideret, si aliquod impedimentum inter contrahenda Sponsalia cognosceretur.

Haec à fœmina in Ecclesia, et in propinquorum conspectu perquiret: ita tamen ut ne quisquam audiat, neque ita propè sit, ut illa prae pudore, vel alid causá minùs liberè mentem suam aperiat : à viro autem, vel in Ecclesia, vel in suis aedibus.

Si qui verò (quod absit) de iis à Parocho interrogari renuerint, eorum banna ne denuntientur.

Instructos, valentes, volentesque contrahere gravi cohortatione monebit Parochus ut Sacramentali Confessione, Eucharistiae perceptione, orationibus, eleemosynis, jejuniisque se muniant, rem totam precibus piorum, sanctisque Sacrificiis commendent: sicque contra spirituales nequitias et carnis procacitatem sanctè muniti, salutem et_gratiam Dei ex eo Sacramento sibi comparare studeant uberiorem. De Bannis seu Denuntiationibus.

ANTEA

NTEA quàm Matrimonium celebretur, à proprio contrahentium Parocho, id est, in cujus Parochia habitant, tribus continuis diebus Dominicis vel Festivis de praecepto celebrandis, publicè in Ecclesia etiam utriusque, si diversae Parochiae sint, in Pronao vel intra Missae Parochialis solemnia denuntietur inter quos Matrimonium sit contra

hendum. Ante Sponsalia verò per verba de futuro contrahenda, una saltem ex praedictis denuntiationibus fiat, sicut decretum est in generali Synodo, anno 1656.

Quòd si ambo contrahentes, aut eorum alteruter sub potestate parentum, vel tutorum, curatorumve sit, qui habitent in diversa Parochia, ibi etiam denuntiationes faciendae sunt, juxta Statuta Synodalia ann. 1622 et 1656.

Si tres dies Festi se immediatè subsequantur, nullo alio interjecto, non debent intra illud triduum fieri omnes denuntiationes; sed oportet inter primam et secundam, nec non inter secundam et tertiam, diem unum saltem intercedere, ne brevitate temporis eos eludi contingat qui aliquod impedimentum revelare tenentur. Ex Decreto Synodali ann, 1622. Ob eamdem causam celebrari non debet. Matrimonium ipso die quo ultima denuntiatio facta est, vel alicujus banni concessa dispensatio, sed saltem in crastinum differri.

Quoties autem ex legitima dispensatione aliquae denuntiationes omittendae fuerint, ea de re praemoneatur populus, dum fiet prima vel secunda denuntiatio; ut si qui sciunt impedimentum aliquod, illud sine mora et confestim detegant.

Si quis duo habet in distinctis Parochiis domicilia, in quibus ex aequo inhabitat, denuntiationes omnes fieri debent ratione illius personae in utriusque habitationis Parochia.

Qui per annum integrum in aliqua Parochia non fuerit bond fide commoratus, et Matrimonium contrahere voluerit; ad illud contrahendum non admittatur, nisi tres denuntiationes pro futuro ejus Matrimonio, non modò in ea in qua habitat de praesenti Parochia, sed etiam in alia in qua priùs habitabat, factae fuerint. Quod si neque in priori habitatione per annum integrum fuerit commoratus, fiant praetereà in Parochia habitationis praecedentis. Si autem triplex illa habitatio simul computata duos annos

non faciat, Illustrissimi D. D. Episcopi consilium et auctoritas requiratur.

Ne autem pauperes graventur multitudine publicationum, denuntiationes pro iis quibuscumque locis gratis fiant.

Matrimonii denuntiationes tum demùm fiant, cùm vir et mulier, eorumve parentes, vel ii sub quorum potestate sunt, id postularint.

In denuntiatione hoc animadvertet Parochus, ut et nomen et cognomen, et patrem ac matrem, et Parochiam contrahere volentium, atque conditionem tum patris utriusque contrahentium, tum etiam viri contrahentis exprimat; atque etiam significet primam esse, vel secundam, aut tertiam denuntiationem.

Si infra sex menses post factas denuntiationes Matrimonium non contrahatur, denuntiationes omnes repetantur, perinde ac si nullae factae fuissent.

Si intereà dum denuntiationes fiunt, aliquod impedimentum secundùm formam juris opponatur, Parochus non procedat ulteriùs sive ad Sponsalia, sive ad denuntiationes, seu denique ad Matrimonii celebrationem; donec aliter decretum fuerit à D. Officiali, ad quem proindè partes

remittet.

Monebit frequenter, eum excommunicatione plectendum, qui prudens, sciens, volensque falsum aliquod impedimentum attulerit, quo futurum legitimè Matrimonium impediat.

Litteras testimoniales de factis denuntiationibus non tradat, nisi post elapsas viginti quatuor horas à denuntiatione ultima, susceptumque à futuris conjugibus Pœnitentiae Sacramentum in Ecclesia Parochiali. In iis verò exprimat quibus diebus denuntiationes illae factae fuerint. Easdem obsignando ei qui non fuerit per annum integrum in Parochia bond fide commoratus, apponat tempus, à quo ibi habitat, non esse anni integri.

« PoprzedniaDalej »