Obrazy na stronie
PDF
ePub

beneplacito vestro ad sacrum Diaconatûs (vel Presbyteratûs ) Ordinem, Deo juvante, esse promovendum, nemine reclamante aut impediente. Præterea testor, ipsum N. ex quo in Subdiaconorum (vel Diaconorum) numerum relatus est, canonicè vixisse, Ordinis sui officio in Ecclesia nostra Parochiali debitè functum fuisse , nulloque canonico impedimento, quod ad notitiam meam pervenerit, innodari, quominus prædictum Diaconatûs (vel Presbyteratûs) Ordinem suscipere valeat. In quorum fidem, etc.

Ut verò populus intelligat impedimenta, quibus aliquis irretitus Ordinis Sacramento initiari non potest; quæ sint, quandoque denuntiet; et si opus est, explanet. Sunt igitur Sacramenti Ordinis incapaces hi omnes qui sequuntur: · Minores ætate Ordini requisitá. Non potest autem ordinari Subdiaconus ante vigesimum secundum annum, Diaconus ante vigesimum tertium , Presbyter ante vigesimum quintum : quod intelligendum est de annis inchoatis.

Illiterati. Criminosi. Hæretici aut de Fide suspecti.
Ebriosi. Inpudici. Usurarii publici.
Scurræ, mimi, comoedi, histriones.
Infames quocunque modo, et vitiis dediti.
Ratiociniis obtigati.
Insigniter deformes, et corpore vitiati.
Illegitimè nati.
Bigami, quacumque bigamiæ specie.
Irregulares : veluti,
Qui in conflictu fuerint, in quo cædes hominum extiterit;
Qui sententiam capitis tulerint;

Qui criminis capitalis acta, sententiam, testificationesque dictarint; aut conscripserint;

Qui causas criminales egerint.
Suspensi; interdicti. Excommunicati.

Amentes. Morbo caduco laborantes. Energumeni.
Ante tempus aut per saltum Ordine initiati.

Qui beneficium aut facultates non habent, unde vivere possint, si sacros Ordines suscepturi sunt.

Qui non sunt Confirmati.

Dominicá die ante stata Ordinationis tempora in Pronao populum admonebit Parochus , ut precetur et pro Illustrissinio D. D. Episcopo, ut Ordines iis conferat, quos utiles operarios Ecclesia postulat; et pro iis qui Ordines suscipient, ut in dies singulos majoren in virtutis viá progressum faciant.

[graphic]

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

M ATRIMONIUM ab initio, ut naturalis indissolubilisque conjunctio ad propagationem humani generis institutum ; in Evangelica lege per Christum Dominum ad Sacramenti dignitatem evectum est, quo gratia produceretur, quæ naturalem amoren perficeret, indissolubilem confirmaret unitatem , conjugesque sanctificaret. Quamobrem interest plurimùm, ut inter fidele's legitimně, piè, ac sanctè contrahatur.

De Impedimentis Matrimonii. IMPEDIMENTA Matrimonii duplicis sunt generis : quædam enim Matrimonium solummodò contrahendum impediunt ; quædam verò et impediunt contrahendum, et contractum dirimunt.

Prioris generis impedimenta frequentiùs occurrentia, et magis usu recepta, sunt hæc: 1. Ecclesiæ interdictum seu prohibitio. 2. Votum simplex Castitatis, aut religiosi statús amplectendi , aut suscipiendi sacros Ordines , aut non nubendi: 3. Contractus Sponsaliorum validè initus cum alia persona ab ea , quam quis intendit ducere.

Impedimenta posterioris generis , quæ non solùm impediunt Matrimonium, sed etiam dirimunt, vulgatis his versibus comprehenduntur:

Error , conditio, votum, cognatio, crinen,
Cultús disparitas , vis, Ordo, ligamen, honestas,
Si sis affinis, si consumnare nequibis,
Si Parochi et duplicis desit præsentia testis,
Raptave sit nulier , nec parti reddita tutæ :

Hæc facienda vetant connubia , facta retractant.
Primum ergo impedimentun dirimens est Error personæ;

quod

quòd habet locum, quando quis intendit contrahere cum una persona, et loco illius supponitur ei alia : v. g. intendit contrahere cum Anna, et loco Annce supponitur ei Paula, cum qua contrahit.

2. Conditio servilis. Quandò nempè alter conjugum est servus, et ignoratur ab altero conjuge liberæ conditionis, ipso instanti et tempore contractús.

3. Votum solemne religionis, et Votum solemne castitatis.

| 1. Naturalis. 4. Cognatio, quæ triplex est, { 2. Spiritualis.

( 3. Legalis. Naturalis Cognatio, quæ etiam Consanguinitas nominatur, est ea quæ ex naturali generatione oritur. Hujus duce sunt lineæ, seu series; una ascendentium et descendentium , altera collateralium. Prior habet locum inter illos , quorum alter ab altero immediatè vel mediatè genitus est, vocaturque linea recta : posterior inter eos reperitur, qui quamvis ab eodem conmuni stipite immediatè vel mediatè procedant, à se tamen invicem non descendunt, diciturque linea transversa seu collateralis. In linea recta nunquàm licet, nec valet matrimonium. In transversa quatuor sunt gradus, in quibus inclusive Matrimonium contrahere non licet sine dispensatione , et contractum sine illa irritum ac nullum. est. Ut autem dignoscatur quoto gradu consanguinitatis una persona distet ab aliá , tres regulæ notandæ sunt. Prima regula : In linea recta tot gradus numerandi sunt, quot numerantur personce, demptá unicá , videlicet stipite : unde pater et filius in primo gradu conjuncti esse dicuntur; avus et nepos in secundo , etc. Secunda regula; In linea transversa, personæ à stipite communi æqualiter distantes , quot gradibus ab eo distant, totidem etiam distant inter se: Hinc frater et soror uno tantùm gradu inter se distant, quia uterque uno tantùm gradu à patre distat; similiter patrueles

G g

duobus gradibus distant ab invicem, quia totidem distant ab avo, qui est communis eorum stipes, etc. Tertia regula : In eadem linea transversa, personæ à stipite communi inæqualiter distantes, tot gradibus inter se distant, quot gradibus persona magis remota distat à stipite : Juxta quam regulan , patruus est in secundo gradu cum liberis fratris sui, quia liberi illi duobus gradibus à communi stipite distant, etc.

Spiritualis Cognatio ea est, quæ contrahitur in administratione vel susceptione Baptismi aut Confirmationis. Est autenz duplex. Prior est baptizantis seu confirmantis cum baptizato seu confirmato, et patre ac matre ipsius. Posterior est suscipientium, id est Patrini et Matrinæ cum baptizato seu confirmato, ejusque patre ac matre. · Legalis Cognatio est ea quæ oritur ex adoptione personce extraneæ in filium aut filiam. Cujus adoptionis usus in hisce provinciis non viget.

5. Crimen. Quod occurrit 1. Quandò uxor conspirat cum alio viro in mortem sui mariti, vel è contrà maritus cum alia muliere in mortem suæ uxoris, eo fine ut possint simul contrahere , et ex eorum machinatione mors sequitur de facto, etiamsi adulterium non commiserint. 2. Quandò adulter cum adultera matrimonium inire intendens uxoren suam, vel adulteræ virum inscid per se vel per alterum occidit; aut adultera, inscio adultero, idem facinus in eumdem finem perpetrat. 3. Quandò adulter et adultera non ignorantes alterutrius conjugem adhuc vivere, simul contrahunt per verba de præsenti; aut eorum alteruter alteri acceptanti fidem dat de contrahendo post mortem conjugis.

6. Cultûs disparitas. Quandò baptizatus contrahit Matrimonium cum foeminđ nondum baptizatá, aut è converso, baptizatá cum non baptizato.

7. Vis et metus cadens in constantem virum. Quandò quis vi aut metu cadente in constantem viruni, hoc est gravi, qualis est mortis metus, verberum, carceris perpe

« PoprzedniaDalej »