Obrazy na stronie
PDF

beneplacito vestro ad sacrum Diaconatus (vel Presbyteratiis) Ordinem, Deo juvante, esse promovendum, nemine reclamante aut impediente. Praeterea testor, ipsum JY. ex quo in Subdiaconorum ( vel Diaconormn) numerum relatus est, canonice vixisse, Ordinis sui oflicio in Ecclesia nostra Parochiali debite functum fuisse, nulloque canonico impedimento, quod ad notitiam meam pervenerit, innodari, quominus praedictum Diaconatiis (vel Presbyterauis) Ordinem suscipere valeat. In quorum fidem, etc.

TJtverb populus intelligat impedimenta, quibus aliquis irretitus Ordinis Sacramento initiari non potest; quce sint, quandoque denuntiet; et si opus est, explanet. Sunt igitur Sacramenti Ordinis incapaces hi omnes qui sequuntur:

Minores cetate Ordini requisitd. Non potest autem ordinari Subdiaconus ante vigesimum secundum annum, Diaconus ante vigesimum tertium, Presbyter ante vigesimum quintum: quod intelligendum est de annis inchoatis.

Illiterati. Criminosi. Hceretici aut de Fide suspecti.

Ebriosi. Impudici. Usurariipublici.

Scurrai, mimi, comcedi, histriones.

Infames.quocumque modo, et vitiis dediti.

Hatiociniis obtigati.

Insigniter deformes, et corpore vitiati.

Illegitime nati.

Bigami, qudcumque bigamioe specie.
Irregulares: veluti,

Qui in conflictu fuerint, in quo ccedes hominum extiterit;
Qui sententiam capitis tulerint;

Qui criminis capitalis acta, sententiam, testijicationesque dictarint; aut conscripserint; Qui causas criminales egerint. Suspensi; interdicti. Excommunicati.

Amentes. Morbo caduco laborantes. Energmneni. Ante tempus autper saltum Ordine initiati. Qui benejicium aut facultates non habent, unde vivere possint, si sacros Ordines suscepturi sunt. Qui non sunt Confirmati.

Dominicd die ante stata Ordinationis tempora in Pronao populum admonebit Parochus, ut precetur et pro Illustrissimo D. D. Episcopo, ut Ordines iis conferat, quos utiles operarios Ecclesia postulat' et pro iis qui Ordines suscipient, ut in dies singulos majorem in virtutis vidprogressum faciant.

[graphic]

DE SACRAMENTO MATRIMONII.

/s/\lAtrimonium ab initio, ut naturalis indissolubilisque conjunctio ad propagationem hwnani generis institutum; in Evangelica lege per Christum Dominum ad Sacranienti dignitatem evectum est,quo gratia produceretur, quce naturalem amorem perficeret, indissolubilem confirmaret unitatem, con

jugesque sanetificaret. Quamobrem interest plurimum, ut inter

Jideles legitime, pie, acsancte contrahatur.

De Impedimentis Matrimonii.

IMpedimenta Matrimonii duplicis sunt generis: qucedam enim Matrimonium solummodb contrahendum impediunt ,, qucedam verb et impediunt contrdhendum, et contractum dirimunt.

Prioris generis impedimenta frequentius occurrentia, et magis usu recepta, sunt hoec: i. Ecclesice interdictum seu prohibitio. 2. Votum simplex Castitatis, aut religiosi status amplectendi,aut suscipiendi sacros Ordines, autnon nubendi. 3. Contractus Sponsaliorum valide initus cum alia persona ab ea, quam quis intendit ducere.

Impedimenta posterioiis generis, qua i non soliim impediunt Matrimonium, sed etiam dirimunt, vulgatis his versibus comprehenduntur:

Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, Ordo, ligamen, honestas,
Si sis affinis, si consummare nequibis,
Si Parochi et duplicis desitpraisentia testis,
Raptave sit mulier, nec parti reddita tutce:
Hcec facienda vetant connubia ,facta retractant.

Primum ergo impedimentum dirimens est Error personae;

quod qubdhabet locum, quandd quis intendit contrahere cum una persona, et loco illius supponitur ei alia: v. g. intendit contrahere cum Anna, et loco Annce supponitur ei Paula, cum qua contrahit.

2. Conditio servilis. Quandb nempe alter conjugum est servus, et ignoratur ah altero conjuge liberce conditionis, ipso instanti et tempore contractus.

3. Votum solemne religionis, et Votum solemne castitatis.

!i. Naturalis.
2. Spiritualis.
3. Legalis.

Naturalis Cognatio, quce etiam Consanguinitas nominatur, est ea quoe ex naturali generatione oritur. Hujus duai sunt lineai, seu seriesj una ascendentium et descendentium, altera collateralium. Prior habet locum intsr illos, quorum alter ab altero immediate vel mediate genitus est, vocaturque linea recta : posterior inter eos reperilur, quiquamvis ab eodem communi stipite immediate vel mediate procedant, a se tamen invicem non descendunt, diciturque linea transversa seu collateralis. In linea recta nunquam licet, nec valet matrimonium. In transversa quatuor sunt gradus, in quibus inclusive Matrimonium contrahere non licet sine dispensatione, et contractum sme illa irritwn ac nullum est. Ut autem dignoscatur quoto gradu consanguinitatis una persona distet ab alid, tres regulai notandai sunt. Prima regula: In linea recta tot gradus numerandi sunt, quot numerantur personai, demptd unicd, videlicet stipite: unde pater et jilius in primo gradu conjuncti esse dicuntur- avus et nepos in secundo, etc. Secunda regula: In linea transversa, personai a stipite communi oequaliter dis-r tantes, quotgradibus ab eo distant, totidem etiam distant inter se: Hinc jrater et sororuno tantiimgradu interse distant, quia uterque uno tantuni gradu a patre distatj similiter patrueles duobus gradibus distant ab invicem, quia totidem distant ab avo, qui est communis eorum stipes, etc. Tertia regllla! In eadem linea transversa, personai a stipite communi in&qualiterdistantes, totgradibus inter sedistant,quotgradibuspersona magis remota distat a stipite: Juxta quam regulam ,patruus est in secundo gradu cum liberis fratris sui, quia liberi illi duobus gradibus a communi stipite distant, etc.

Spiritualis Cognatio ea est, quce contrahitur in administratione vel susceptioneBaptismi aut Conjirmationis. Est auteni duplex. Prior est baptizantis seu confirmantis cum baptizato seu conjirmato, et patre ac matre ipsius. Posterior est suscipientium, id est Patriniet Matrinai cum baptizato seu confirmato, ejusque patre ac matre.

Legalis Cognatio est ea quce oritur ex adoptione personce extranece in filium aut Jiliam. Cujus adoptionis usus in hisce provinciis non viget.

5. Crimen. Quod occurrit i. Quandb uxor conspirat cum alio viro in mortem sui mariti, vel e contra maritus cum alia muliere in mortem suai uxoris, eo jine ut possint simul conlrahere, et ex eorum machinatione mors sequilur de facto, etiamsi adulterium non commiserint. 2. Quandb adulter cum adultera matrimonium inire intendens uxorem suam,veladulterce virum ed inscid. per se vel per alterum occidit; aut adultera, inscio adultero, idem facinus in eumdem jinem perpetrat. 3. Quandd adulter et adultera non ignorantes alterutrius con

jugem adhuc vivere, simul contrahunt per verba de prcesenti; aut eorum alteruter alteri acceptantijidem dat de contrahendo

post mortem conjugis.

6. CultilS disparitas. Quandb baptizatus contrahit Matrimonium cum foemind nondicm baptizatd, aut e converso, baptizatd cum non baptizato.

7. Yis et metus cadens in constantem virum. Quandd quis vi aut metu cadente in constantem virum, hoc est gravi, qualis est mortis metus, verberum, carcerisperpe~

« PoprzedniaDalej »