Obrazy na stronie
PDF
ePub

Orémus.

OMNIPOTENS sempiterne Deus, sanctæ puritátis amátor, qui ánimam hujus párvuli, (vel párvulæ) ad colórum regnum hódiè misericórditer vocáre dignátus es; dignéris étiam, Dómine, ita nobiscum misericórditer ágere, ut méritis tuæ sanctíssimæ Passiónis, et intercessióne beátæ Mariæ semper Virginis et ómnium Sanctórum tuórum, in eodem Regno nos cum ómnibus Sanctis et electis tuis, semper fácias congaudére. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus sancti Deus, per omnia sécula seculórum. R. Amen.

Posthæc, reditur ad Ecclesiam, et nomen parvuli describitur in Libris Ecclesiæ, ut suprà præscriptum est.

DE SACRAMENTO ORDINIS.

NOVERIT Parochus sui muneris esse,

occasione datâ, de

Ordinis Sacramento verba facere, à quo cætera Ecclesiæ Sacramenta sic dependent, ut sine illo partim confici et administrari nullo modo possint, partim solemni cæremoniâ, religioso ritu, ac pio cultu carere videantur. In illud autem eò majori studio incumbat, quò hæc explicatio primùm quidem illi ipsi proderit, ad eam gratiam resuscitandam, quam hoc Sacramento adeptus est; Deinde aliis qui Ecclesiasticæ vitæ rationem ingressi sunt; tum ut ad officia pietatis Ordinis dignitati convenientia vehementiùs inflammentur; tum ut Clericalis Ordinis homines ad earum rerum cognitionem erudiantur, quibus viam sibi ad ulteriores gradus faciliùs munire possint: Ac demùm cæteris fidelibus, ut Ecclesiastici ministerii, præser timque Sacerdotalis functionis excellentiam intelligant.

Ff

Doceat igitur per Ordinationem nonnullos ab Episcopis ex hominibus assumi in iis quæ ad Deum sunt, ad consummationem Sanctorum, in opus ministerii, in ædificationem Corporis Christi ea verò sanctissima officia quæ humanâ industriâ geri non possunt, ut eà quâ decet ratione gererentur, Christum Dominum ad Sacramenti dignitatem Ordinationem evexisse, quo præter Characterem, gratia sanctificans Ministris Ecclesiasticis conferretur.

Calamitosiùs nihil Ecclesiæ Dei contingere potest, quàm si, qui non sunt vocati, ad hoc ministerium se ipsos arroganter inferant atque intrudant: neque eo consilio ut Deo, Ecclesiæque serviant; sed ut quæ ad victum, vestitumque necessaria sunt sibi comparent, vel ut ambitioni, aut opum cupiditati indulgeant. Huic itaque ritè suscipiendo ii soli sunt idonei, qui à legitimis Ecclesiæ Ministris vocati, doctrinâ, fide, prudentiâ, vitæ sanctitate cæteris eminent.

Ut magna et salutaris Ecclesiæ utilitas ex eo existit, cùm pueri bonâ indole præditi initiantur primâ Tonsurâ Clericali, per quam omnibus tam minoribus quàm Sacris Ordinibus aperitur janua: ita plurimorum malorum radicem esse significet Parochus, cùm nullo præhabito delectu, neque, quâ par est intentione, parentes filios plerumque ineptos huic sacræ militiæ adscribendos offerunt, adscriptosque religiosè educare, vel educari curare negligunt. Quare frequenter admoneat in primis, ut, si quos offerre velint, optimos et aptissimos Ecclesiastico ministerio deligant, non rei familiaris augendæ causâ, non quæstûs aviditate, non familiæ suæ sustentandæ studio, non honorum cupiditate, non ambitione, non denique rei alterius cujusvis humanæ affectu; sed eâ solùm causâ, ut Deo, Ecclesiæque serviant: deinde suam operam collocent, ut eâ primâ Clericali Tonsurâ initiati vitæ spiritualis studiis et exercitationibus imbuantur, et Ecclesiasticorum virorum pietate præcellentium utantur consuetudine.

Prætereà doceat tam eos qui primâ Tonsurâ Clericali, et ipsis Ordinibus initiari volunt, quàm iisdem initiatos, hoc sibi proponant opus esse, ut non solùm Dei gloriam in omnibus quærant,

quod quidem omnibus Christi fidelibus commune esse constat, sed etiam ut illas virtutes maximè sectentur, quarum officiis arctiùs quàm alii homines Laici devinciuntur. Atque illæ quidem sunt, devotionis, pietatisque zelus, castitas, sobrietas, pax, charitas, oratio, usus frequens Sacramentorum sanctissimorum, aliæque multæ vitæ spiritualis exercitationes, in quibus perpetuus esse debet Ecclesiasticæ vitæ cursus.

Tum verò adjungat congruentissimum fore, si tum ii qui Clericali Tonsurâ et Ordinibus initiari volunt, tum etiam qui iis adscripti sunt, Ecclesiam Parochialem frequentiùs, maximèque diebus Dominicis et Festivis, adeant: Illi, ut functiones, quas Clerici in Ecclesiâ obeunt, cæteraque id ministeria stugenus diosè observent: hi verò, ut Ordinis sui munera, quâ decet pietate ac diligentiâ, exequantur. Qui autem sacro aliquo Ordine initiati, ad majorem promoveri cupiunt, id præcipuè curent, ut Illustrissimo D. D. Episcopo Parochus certum testatumque facere queat, quòd illi Ordinis jam suscepti ministerio debitè functi fuerint in Ecclesiâ Parochiali.

Ipse verò Parochus semper quàm diligentissimè observabit eorum vitæ disciplinam, mores, studiorum et exercitationum Clericalium instituta, omnemque agendi usum, ut opportuno tempore de iis possit testificari.

Si quis illorum, aliquem ex Sacris Ordinibus suscipere in animo habet, id denuntietur à Parocho in Pronao tribus Dominicis diebus continuis, juxta formam sequentem.

Forma denuntiationis Bannorum pro Ordinandis. Nous vous faisons savoir que Maître N., Fils de N.

et N., désire se présenter à Monseigneur l'Illustrissime et Révérendissime Evêque, pour recevoir l'Ordre de Sous-diacre, (ou de Diacre, ou de Prêtrise.) Si quelqu'un sait qu'il y ait en ses vie et mœurs quelque défaut notable, et contraire à la sainteté de

l'Etat Ecclésiastique, ou s'il connoît en lui quelque autre empêchement, qui le rende inhabile à cette condition, il est tenu en conscience de nous le venir déclarer: pourvu qu'il le fasse sans haine et sans envie contre sa personne, avec discrétion et charité, et à dessein de procurer la gloire de Dieu, et l'honneur de son Eglise. C'est pour la première (ou seconde, ou troisième) publication.

Si verò sub titulo patrimoniali ad Subdiaconatum promoveri postulet, hæc addet Parochus :

Ledit Maître N. prétend aussi faire approuver pour son Titre Ecclésiastique une donation à lui faite, (ou un contrat de constitution de rente, ou un acte de partage de ses biens patrimoniaux, ou une acquisition) dont vous entendrez la lecture. (Hic legat Actum, deinde dicat.) S'il y a quelqu'un d'entre vous, qui ait connoissance que les rentes ou héritages ici contenus n'appartiennent pas audit N., (ou à ceux qui lui ont fait la présente donation); ou que héritages ou rentes soient hypothéqués, en sorte que ledit Titre ne puisse valoir franc et quitte............ francs de rente, il est obligé en conscience de nous en avertir au plutôt.

lesdits

Factis denuntiationibus, ut suprà, Parochus, si nullum impedimentum detectum fuerit, ad Illustrissimum D. D. Episcopum mittet earum exemplar propriá manu exaratum, ritèque clausum, cum litteris suis testimonialibus, quas sub sequenti formá conficiet.

Forma testificationis Bannorum pro Subdiaconatu. ILLUSTRISSIMO et Reverendissimo Patri ac Domino, Domino Episcopo, N. Curatus, (vel Vicarius) Ecclesiæ Parochialis S. N. talis loci, vestræ Diœcesis, obedientiam et reverentiam. Fidem facio me tribus diebus continuis Dominicis, videlicet tali, tali, et tali die mensis...... anni.... inter Missarum Parochia

lium solemnia Clero populoque juxta formam suprà scriptam denuntiasse, dilectum in Christo N. Acolythum vestræ Diocesis, sub beneplacito vestro ad sacrum Subdiaconatûs Ordinem, Deo juvante, esse promovendum; litterasque obligatorias ejus Tituli proclamasse, nemine reclamante aut impediente. Prætereà testor ipsum N. ex quo in Acolythorum numerum relatus est, canonicè vixisse, nulloque canonico impedimento, quod ad notitiam meam pervenerit, innodari, quominus prædictum Subdiaconatus Ordinem suscipere valeat. In quorum fidem præsentes obsignavi, die..... mensis....anni...............

Nota quod omittenda sunt hæc verba : litterasque obligatorias ejus Tituli proclamasse, si promoveri debeat sub

Titulo Ecclesiastico.

Forma testificationis Bannorum pro Diaconatu, vel Presbyteratu.

LLUSTRISSIMO, etc. ut suprà, dilectum in Christo N. Subdiaconum (vel Diaconum) vestræ Dioecesis sub

« PoprzedniaDalej »