Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quis est iste Rex glóriæ ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ. · Glória Patri, etc.

Antiphona.

[blocks in formation]

Kyri-e, elé-ison. Christe, elé-ison. Kyri-e,

[blocks in formation]

Parochus dicit, Pater noster, etc. secretò. Interim corpus aspergit: Tum cantat. . Et ne nos indúcas in tentatiónem; R. Sed libera nos à malo.

. Me autem propter innocéntiam suscepisti; R. Et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. . Dóinine , exaudi oratiónem meam, R. Et clamor ineus ad te véniat. N. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. OMNIPOTENS et mitissime Deus , qui ómnibus párvulis renátis fonte Baptismatis dum migrant à século, sine ullis eórum méritis vitam illicò largiris æternam, sicut ánimæ hujus párvuli, (vel párvulæ ) hódiè crédimus te fecisse : fac nos quæsumus, Dómine, per intercessionem beatæ Mariæ semper Virginis et Ómnium Sanctórum tuorum , hîc purificátis tibi méntibus famulári, et in Paradiso cum beátis párvulis perénniter sociári. Per Christum Dórninum nostrum. R. Amen.

His peractis, corpus ad tumulum efferetur, (nisi dicenda sit Missa) Parocho inchoante. Antiphonam.

[graphic][merged small][merged small]

Canticum triun Puerorum. Dan. 3. BENEDICITE, ómnia opera Dómini, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sécula.

Benedicite, Angeli Dómini, Dómino; * benedicite, coeli, Dómino.

Benedicite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino : * benedicite, omnes virtútes Dómini , Dómino.

Benedicite , sol et luna, Dómino: * benedicite , stellæ cæli, Dómino.

Benedícite , omnis imber et ros, Dómino: * benedicite, omnes spiritus Dei, Dómninò.

Benedícite, ignis et æstus, Dómino: * benedicite, frigus et æstus, Dómino.'

Benedícite, rores et pruina, Dómino :* benedicite, gelu et frigus , Dómino.. .

Benedicite , glácies et nives, Dómino: * benedicite, noctes et dies, Dómino.

Benedicite, lux et tenebræ, Domino : * benedicite , fúlgura et nubes, Dómino.

Benedicat terra Dóminum; * laudet et superexaltet eum in sécula.

Benedícité, montes et colles, Dómino: * benedicite, universa germinántia in terra , Dómino.

- Benedícite, fontes, Dómino: * benedícite, mária et flúmina, Dómino.

Benedícite, cete et ómnia quæ moventur in aquis, Dómino: * benedicite, omnes volucres cæli, Dómino. Benedicite, omnes béstiæ et pécora, Dómino: * benedicite , filii hóminum, Dómino.

Benedicat Israël Dóminum; * laudet et superexaltët eum in sécula.

Benedícite, Sacerdotes Dómini, Dómino: * benedicite, servi Dómini, Dómino.

Benedicite, spiritus et ánimæ justórum, Dómino: * benedicite, sancti et humiles corde, Dóinino.

Benedícite, Anánia, Azária, Misaël, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sécula.

Benedicámus Patrem, et Filium, cum sancto Spíritu; * laudémus et superexaltémus eum in sécula.

Benedictus es , Dómine , in firmamento coeli; * et laudábilis , et gloriosus, et superexaltátus in sécula.

Quandd autem ad locum sepulturæ ventum fuerit, Parochus aspergit tumulum : in quem statim corpus denittitur. Mox idem Parochus terram cun pald in corpus injicit per modum Crucis, dicens semel: De terra plasmasti me, et carnem induisti me: Redemptor meus, Dómine, resúscita me in novíssimo die. Postnodùm aspergit illud aquá benedictá, et humus egesta in fossam regeritur.

Intereà , finito Cantico, Chorus repetit Antiphonan...

Be-ne-di-ci-te

minum, om- nes.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Kyri-e, e-lé-ison. Christe, e-lé-ison. Kyri-e,

[ocr errors]

e le-i- son.

Tum Parochus dicit: Pater noster, quod secretè complens, aspergit tumulum; deinde subjungit :

Ý. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
Ý. Sinite párvulos venire ad me:
R. Tálium est enim regnum cælorum.

. Dómine, exaudi oratiónem meam,
R. Et clamor meus ad te véniat.
v. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

« PoprzedniaDalej »