Obrazy na stronie
PDF
ePub

in æternæ salvatiónis partem restitue. Per Dóminum.

In fine. Ý. Requiescant in pace. R. Amen.

Defunctorum, qui dùm viverent elegerunt sepulturan in aliená Parochia , aut in Ecclesia Regularium, corpora deferri debent priùs in propriam Parochiam , ut ibi repræsententur, dicanturque, presente corpore, aliquæe preces, seu cantentur responsoria communia , et interim fiet Offertorium.

REGULAE
DE EXEQUIIS PARVULORUM.

PARVULORUM corpora , qui sine Baptismo ex hac vita decesserunt, etiamsi ex parentibus baptizatis sint geniti, in loco sacro non sunt humanda : sed tamen, quantùm fieri potest, in loco honesto recondantur, propter humanæ conditionis et fordignitatem : neque eorum sepulturæ aut Sacerdos intersit, aut Preces ullæ adhibeantur.

Infantes verò seu pueruli, qui suscepto Baptismo, ante usum rationis mortui sunt, cùm in communione Ecclesiæ vivant; eorum corpora, ut potè quæ sancti Spiritus vasa fuerint, in loco sacro sunt cum honore sepelienda. Sed quia per ætaten peccare non potuerunt, neque Preces, neque Sacrificiu, aut suffragia ulla Ecclesiæ iis sunt necessaria.

Quapropter ritus Exequiarum qui illis deferentur, omnino pertinent aut ad honoranda Spiritús sancti templa, et Baptismalis innocentiæ reliquias , aut ad protestandam fidem resurrectionis futuræ : aut verò ad agendas Deo gratias, qui infantulorum animas Baptismi Sacramento sanctificatus, sine ullo suo merito, sine periculo salutis , ad ceternam vitam illicò dignatus est evocaré. Si quæ vero Preces adjunguntur, iis oratur aut pro

[ocr errors]

salute vivorum, aut parvulorum occasione pro alioram Deo functorum quiete.

Itaque , sicubi fert consuetudo, aut parentum vel propinquorun devotio exigit, ut in Exequiis infantium Missa celebretur: Meminisse debent Sacerdotes, et de ea re populun sæpiùs admonere, ne quid malè accipiat, offerri Deo sacrificium laudis in actionem gratiarum pro parvulis, non autem ad remissionem ullius eorum culpæ, aut pænæ iis debitæ.

Idcircò consultius erit eo casu celebrare Missam de Sanctissima Trinitate, cum Oratione pro gratiarum actione , vel Missam de Beata Maria, aut Angelis, vel de Officio diei occurrentis , non autem de Officio Defunctorum, ne plebs imperita , quæ sola rerum specie ducitur, dum videt in infantium obitu, Sacra et Preces fieri perinde atque pro aliis Defunctis, eos etiam putet ad exsolvendas Purgatorii pænas Ecclesice suffragiis indigere.

In funere parvulorunı ut plurimùm non pulsantur campanæ: quod si pulsentur, non sono lugubri, sed potiùs festivo pulsari debent.

ORDO SEPELIENDI PARVULOS.

Cum igitur infans vel puer baptizatus defunctus fuerit ante usun rationis , imponitur ei, seu ejus feretro , corona de floribus, seu de herbis aromaticis et odoriferis, in signum integritatis carnis et virginitatis : et Parochus superpelliceo et stold albá indutus , et alii de Clero, si adsint , præcedente Cruce, quce sine hasta defertur, accedunt ad domum defuncti cum Clerico aspersorium deferente. Tum Parochus ter aspergit corpusculum , primò in medio , secundo à dextris, tertid à sinistris ipsius defuncti , dicens :

Ant.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

fcantat Psalmumt

sequentem, altá Ant. Sit nomen Dómini. voce et rectá. euoua e.7.t.

Psalmus 112. LAUDATE Púeri Dóminum;* laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedictum, * ex hoc, nunc, et usque in séculum.

A solis ortu usque ad occasum, * laudábile nomen Dómini.

Excelsus super omnes Gentes Dóminus, * et super coelos glória ejus.

Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, * et humilia réspicit in coelo et in terra ?

Súscitans à terra inopem, * et de stércore érigens páuperem.

Ut cóllocet eum cum principibus , * cum principibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem. in domo , * matrem filiórum lætantem. Glória Patri, etc.

Antiphona.

[graphic]

Sit nomen Dómini be-ne-dictum in sécula.

Ee

STTTTTIIIIIIIIIII

Kyri-e, e-lé-ison. Christe, e lé-ison. Kyri-e,

e- lé-i- son.

Posteà Parochus dicit, Pater noster, etc, secretò. Interim corpus aspergit, ac deinde subjungit:

♡. Et ne nos indúcas in tentatiónem; . R. Sed libera nos à mało. . Me autem propter innocentiam suscepisti; R. Et confirmasti me in conspectu tuo in æternum, . Dómine, exaudi oratiónem meam, R. Et clamor meus ad te véniat. . Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus totius consolationis, qui púeris étiam per Baptismi grátiam coeléstia largiris innocéntiæ præmia, concéde propitius, ut quæ illis gáudia contulisti, éadem nos, sicut modò géniti infántes, consequámur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deinde Parochus faciat levari corpus, et dum portatur ad Ecclesiam, cantetur graviter, lentè, et devotè Psalnius Laudáte Dóminum de coelis , cum duobus sequentibus , de primo, vel alio, ut placuerit, tono, et in fine Glória Patri,

Si longior șit via, his addi poterit Psalmus Beáti immaculáti in via , per Horas diurnas distributus.

Cùm autem pervenerint ad Ecclesiam, dicatur Antiphona :

Hic ac-ci- pi-et. eu ou a e. 7. t.

Psalmus 23. DOMINI-est terra et plenitúdo ejus : * orbis terrá- · rum , et universi qui hábitant in eó.

Quia ipse super maria fundávit eum, * et super flúmina præparávit eum,

Quis ascendet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.

Hic accipiet benedictiónein à Dómino, * et misericórdiam à Deo salutári suo.

Hæc est generatio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.

Attóllite portas, principes, vestras; et elevamini portæ æternáles: * et introibit Rex glóriæ.

Quis est iste Rex glóriæ ? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prælio.

Attóllite portas, principes, vestras ; et elevamini portæ æternáles : * et introibit Rex' glóriæ.

« PoprzedniaDalej »