Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

BENEDICTUS Dóminus Deus Israël, * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ;

Et erexit cornu salútis nobis, in domo David púeri sui,

Sicut locútus est per os sanctórum, * qui à século sunt, Prophetárum ejus,

Salutem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos;

Ad faciendam misericórdiam cum pátribus nostris, et memorári testamenti sui sancti:

*

Jusjurandum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,

Ut sine timóre de manu inimicórum nostrorum liberáti, * serviámus illi

In sanctitáte, et justítia coram ipso * ómnibus dié

bus nostris.

Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis; * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus.

Ad dandam scientiam salútis plebi ejus, * in remissiónem peccatórum eórum,

Per víscera misericórdia Dei nostri, * in quibus visitávit nos Oriens ex alto;

Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Réquiem æternam.

Antiphona.

Cre-do quòd Redemptor meus vi-vit: de

ter-ra ipse me fecit; et in novissimo di-e

resusci-tá bit corpus meum.

Posteà dicun

tur sequentes Preces.

Kyri-e, e-lé-i-son. Chris-te, e-lé- i-sòn.

Kyrie, e- lé-i- son. Pater noster, etc. secretò.

[ocr errors]

*. Et ne nos indúcas in tentatiónem;

R. Sed libera nos à malo.

*. Réquiem æternam dona eis, Dómine; R. Et lux perpétua lúceat eis.

. Animæ eórum in bonis demorentur; R. Et semen eórum hæréditet terrain.

. A porta inferi,

R. Erue, Dómine, ánimas eórum. ✯. Requiescant in pace.

B. Amen.

*. Dómine, exaudi oratiónem meam;

R. Et clamor meus ad te véniat.

*. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

DEUS

Orémus.

EUS, qui inter Apostólicos Sacerdótes, fámulos tuos Pontificáli, seu Sacerdotáli fecisti dignitáte vigére: præsta, quæsumus, ut eórum quoque perpétuo aggregentur consórtio.

DEUS,

EUS, véniæ largitor, et humánæ salútis amátor, quæsumus cleméntiam tuam, ut nostræ congregatiónis fratres, propinquos, et benefactores, qui ex

hoc século transiérunt, Beátâ Marià semper Virgine intercedente cum ómnibus Sanctis tuis, ad perpétuæ beatitúdinis consortium pervenire concédas.

FIDELIUM,

IDELIUM, Deus, ómnium Cónditor et Redemptor, animábus famulorum famularumque tuárum, remissiónem cunctórum tribue peccatórum; ut indulgéntiam quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequantur; Qui vivis et regnas in sécula seculórum. R. Amen.

In die verò Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum, quandò dicitur hæc ultima tantùm Collecta, dicendum est: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus sancti Deus, Per ómnia sécula seculórum. R. Amen.

In die depositionis Defuncti. Collecta. ABSOLVE, quæsumus, Dómine, ánimam fámuli tui

N. ( vel, fámulæ tuæ N.) ut defunctus (vel defuncta) século tibi vivat: et quæ per fragilitátem carnis humánâ conversatióne commisit, tu véniâ misericordíssimæ pietatis absterge. Per Dóminum.

DEUS

In Anniversario die.

Collecta.

EUS indulgentiárum, Dómine, da animábus famulórum famularúmque tuárum, quorum anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem, et lúminis claritátem. Per Dóminum.

Si pro uno tantùm fit Anniversarium, dicatur in singulari

numero. Similiter et pro uno Episcopo, vel Sacerdote in Collecta Deus, qui inter Apostólicos.

Si fuerit Episcopus, omittitur seu Sacerdotáli: si tantùm Sacerdos, omittitur Pontificáli seu.

Pro fratribus verò, et familiaribus, vel benefactoribus dicitur Collecta Deus, véniæ largitor, ut suprà.

Pro patre et matre.

Collecta.

DEUS, qui nos patrem et matrem honoráre præcepisti; miserére clementer animábus patris'ac matris meæ, eorumque peccáta dimitte; meque eos in æternæ claritátis gáudio fac vidére. Per Dóminum.

Si sit pro pluribus, dicatur animábus parentum nostrorum: et ubi dicitur meque, dicatur nosque. Si pro patre tantùm, dicatur ánimæ patris mei, vel nostri. pro matre tantùm, dicatur ánimæ matris meæ, vel

Si

nostræ.

Pro uno defuncto. Collecta. INCLINA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam supplices deprecámur; ut ánimam fámuli tui N. quam de hoc século migráre jussisti, in pacis ac lucis regióne constituas, et Sanctórum tuórum júbeas esse consortem. Per Dóminum.

QUA

Pro und Defunctd

UESUMUS, Dómine

Collecta.

pro tua pietate miserére ánimæ fámulæ tuæ N., et à contágiis mortalitátis exútam

« PoprzedniaDalej »