Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si memor fui tuî super stratum meum, in matutinis meditábor in te: * quia fuisti adjútor meus.

Et in velamento alárum tuárum exultábo: * adhæsit ánima mea post te; me suscépit dextera tua. · Ipsi verò in vanum quæsiérunt ánimam meam , introibunt in inferióra terræ: * tradentur in manus gládii, partes vulpium erunt.

Rex verò lætabitur in Deo , laudabuntur omnes qui jurant in eo; * quia obstructum est os loquéntium iniqua.

Psalmus 66. . .. Deus misereátur nostri, et benedicat nobis : * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostrî.

Ut cognoscamus in terra viam tuam, * in omnibus géntibus salutáre tuum.

Confiteantur tibi pópuli, Deus, * confiteantur tibi pópuli omnes.

Lætentur et exultent gentes ; quóniam júdicas pópulos in æquitáte, * et Gentes in terra dirigis.

Confiteantur tibi pópuli, Deus; confiteantur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.

Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus; * et métuant eum omnes fines terræ. Réquiem æternam.

Antiphona.

Me sus-cé- pit dextera

tu- a, . Dómi-ne.

Ant. E-ruis-ti, Dó- mi-ne, eu ou a e. 7. t.

Canticum Ezechiæ. Isaiæ 38. . Ego dixi: In dimidio diérum meorum, * vadam ad portas inferi.

Quæsivi resíduum annorum meorum. * Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra viventium. .

Non aspiciam hominem ultra , * et habitatórem quiétis.

Generátio mea abláta est, et conyolúta est à me, * quasi tabernáculuin pastórum.

Præcisa est , velut à texente, vita mea; dum adhuc ordirer, succídit me: * de mane usque ad vésperam finies me.

Sperábam usque ad mane; * quasi leo sic contrivit ómnia ossa mea.

De mane usque ad vésperam finies me. * Sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba.

Attenuati sunt oculi mei, * suspicientes in excelsum. '

Dómine, vim pátior, responde pro me. * Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cùm ipse fécerit?

Recogitábo tibi omnes annos meos * in amaritúdine ánimæ meæ.

Dómine, si sic vívitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificábis me: * Ecce in pace Canaritúdo mea amaríssima. Laudent nomen ejus in choro: * in tympano et psalterio psallant ei.

Tu autem eruisti ánimam meam ut non períret: * projecisti post tergum tuum ómnia peccáta mea.

Quia non infernus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: * non expectábunt, qui descendunt in lacum , veritátem tuam.

Vivens , vivens ipse confitebitur tibi , sicut et ego hódiè: * pater filiis notam fáciet veritátem tuam.

Dómine, salvum me fac: * et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini. Réquiem æternam.

: Antiphona.

E-ru-is-ti, Dó- mine, á- nimam meam, ne pe

riret. Ant. Omnis spíri-tus. eu ou a e. 7. t.

Psalmus 148. LAUDATE Dóminum de coelis: * laudáte eum in excelsis.'

Laudáte eum omnes Angeli ejus: * laudáte eum omnes virtútes ejus.

Laudáte eum Sol et Luna : * laudáte eum omnes stellæ et lumen.

Laudáte eum coeli coelorum; * et aquæ omnes quæ super coelos sunt laudent nomen Dómini. * Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creáta sunt.

Státuit ea in æternum , et in séculum séculi : * præceptum pósuit , et non præteribit.

Laudáte Dóminum, de terra; * dracones et omnes abyssi.

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellárum, ķ quæ fáciunt verbum ejus.

Montes, et omnes colles : * ligna fructífera, et omnes cedri,

Bestiæ , et universa pécora; * serpentes, et volucres pennátæ.

Reges terræ, et omnes pópuli; * principes, et omnes judices terræ.

Júvenes, et virgines, senes cum junióribus, laudent nomen Dómini : * quia exaltátum est nomen ejus solius.

Conféssio ejus super cælum et terram; * et exaltávit cornu pópuli sui.

Hymnus omnibus sanctis ejus , * filiis Israël, pópulo appropinquanti sibi.

Psalmus 149.
CANTATE Dómino cánticum novum; * laus ejus in
Ecclésia sanctórum.

Lætétur Israël in eo qui fecit eum; \ et filii Sion exultent in rege suo.

Laudent

[ocr errors]

Quia beneplacitum est Dómino in pópulo suo, * et exaltábit mansuétos in salutem.

Exult&bunt sancti in gloria : * lætábuntur in cubilibus suis.

Exaltatiónes Dei in gútture eórum; * et gládii ancípites in manibus eórum.

Ad faciendam vindictam in natiónibus, * increpatiónes in pópulis.

Ad alligandos reges eórum in compédibus, * et nóbiles eórum in mánicis férreis.

Ut fáciant in eis judícium conscriptum: * glória hæc est omnibus sanctis ejus.

Psalmus 150. LAUDATE Dóminum in sanctis ejus : * laudáte eum in firmamento virtútis ejus.

Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndùm multitúdinem magnitudinis ejus.

Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.

Laudáte eum in tympano, et choro: * laudáte eum in chordis et órgano.

Laudáte eum in cymbalis benesonantibus, laudáte eum in cymbalis jubilatiónis : * omnis spiritus laudet Dóminum, . Réquiem æternam,

[ Ꭰ d .

« PoprzedniaDalej »