Obrazy na stronie
PDF

Si meraor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: * quia fuisti adjutor meus.

Et in velamento alarum tuarum exultabo: * adhaesit anima mea post te; me suscepit dextera tua.

Ipsi ver6 in vanum quaesierunt animam meam , introibunt in inferidra terrse: * tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.

Rex ver6 laetabitur in Deo, laudabuntur omnes qui jurant in eo; * quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmus 66.

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: * illiiminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.

Ut cognoscamus in terra viam tuam, * in dmnibus gentibus salutare tuum.

Confiteantur tibi populi, Deus,* confiteantur tibi populi omnes.

Laetentur et exultent gentes; quoniam jiidicas populos in aequitate, * et Gentes in terra dirigis.

Gonliteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes: * terra dedit fructum suum.

Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nqs Deus; * et metuant eum omnes fines terrae. Requiem aeternam.

Antiphona.

[graphic]

Me sus-ce- pit dextera tu- a, D6mi-ne.

Ant. E-ruis-ti, Dd- mi-ne. e u o u a e. 7. t.

Canticum Ezechiae. Isaiae 38.

Ego dixi: In dimidio dierum meorum, * vadam ad portas inferi.

Quaesivi residuum annorum meorum. * Dixi: Non videbo Dominum Deumin terra viventium.

Non aspiciam hdminem ultra , * et habitatorem, quietis.

Generatio mea ablata est, etconvoliita est a me, * quasi tabernaculum pastorum.

Praecisa est, velut a texente, vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: * de mane usque ad vesperam finies me.

Sperabam usque ad mane; * quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.

De mane usque ad vesperam finies me. * Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut coliimba.

Attenuati sunt dculi mei, * suspicientes in excelsum.

Domine, vim patior, responde pro me. * Quid dicam, aut quid respondebit mihi, ciim ipse fecerit?

Recogitabo tibi omnes annos meos * in amaritiidine animae meae.

Ddmine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me: * Ecce in pace 4fematitudo mea amarissima.

Tu autem eruisti animam meam ut non periret: * projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.

Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: * non expectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam.

Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: * pater filiis notam faciet veritatem tuam.

Domine, salvum me fac: * et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Ddmini. Requiem aeternam.

Antiphona.

52

[table]
[graphic]
[merged small][ocr errors]

riret. Ant. Omnis spiri-tus. e u o u a e. 7. t.

Psalmus 148.

Tjaudate Ddminum de ccelis: * laudate eum in excelsis.

Laudate eum omnes Angeli ejus: * laudate eum omnes virtiites ejus.

Laudate eum Sol et Luna: * laudate eum omnes stellae et lumen. »

Laudate eum cceli ccelorum; f et aquae omnes quae super ccelos sunt laudent nomen Domini. *. ;ji

Quiaipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creata sunt.

Statuit ea in aeternum, et in seculum stsculi: * praeceptum posuit, et non praeteribit.

Laudate Dominum, de terra; * dracones et omnes abyssi.

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, * quae faciunt verbum ejus.

Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri,

Bestiae, et universa pecora; * serpentes", et vdlucres pennatae.

Reges terrae, et omnes pdpuli; * principes, et omnes jiidices terrae.

Juvenes, et virgines, senes cum junidribus, laudent nomen Domini: * quia exaltatum est nomen ejus solius.

Confessio ejus super ccelum et terram; * et exaltavit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis ejus, * nliis Israel, pdpulo appropinquanti sibi.

Psalmus 149.

Gantate Ddmino canticum novum; * laus ejus in Ecclesia sanctorum.

Laetetur Israel in eo qui fecit eum; * et filii Sion exultent in rege suo.

Laudent Laudent nomen ejus in choro: * in tympano et

psaltério psallant ei.

Quia beneplacitum est Domino in populo suo, *

et exaltabit mansuetos in salutem.

Exultabunt sancti in gloria: * laetabuntur in cubi

libus suis.

Exaltatidnes Dei in gutture eorum; * et gladii oncipites in manibus edrum.

Ad faciendam vindictam in natidnibus, * increpatidnes in populis.

Ad alligandos reges eorum in compedibus, * et nobiles edrum in manicis ferreis.

Ut faciant in eis judicium conscriptum: * gloria haec est dmnibus sanctis ejus.

Psalmus i5o.

Laudate Ddminum in sanctis ejus: * laudate eum in firmamento virtiitis ejus.

Iaudate eum in virtiitibus ejus: * laudate eum Secundum multitiidinem magnitudinis ejus.

Laudate eum in sono tubae: * laudate eum in psaltério, et citbara.

Laudate eum in tympano, et choro: * laudate eum in chordis et drgano.

Laudate eum in cymbalis benesondntibus, laudate eum in cymbalis jubilatidnis: * omnis spiritus laudet Ddminum,

Reouiem aeternam.

D d

« PoprzedniaDalej »