Obrazy na stronie
PDF
ePub

advenienti Spirítui sancto: et recéde ab hoc fámulo (vel hac fámulâ ) Dei.

Deinde pollice dextro faciat signum Crucis in fronte infantis, dicens:

Signum sanctæ Crucis Dómini nostri Jesu. Christi in frontem tuam pono.

Posteà signum Crucis similiter faciens in ejus pectore, sive nudo, sive pannis cooperto, dicat:

Signum Salvatóris Dómini nostri Jesu Christi in pectus tuum pono.

Tum subjungat :
Dóminus vobíscum; R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. UMNIPOTENS sempiterne Deus, Pater Dómini nostri Jesu Christi, respicere dignáre super hunc fámulum tuum ( vel hanc fámulam tuam) N. quem (vel quam) ad rudimenta fidei vocáre dignátus es : omnem cæcitátem cordis ab eo (vel ) expélle: disrumpe omnes láqueos Sátanæ , quibus fúerat colligátus: ( vel colligáta:) Aperi ei, Dómine, jánuam pietatis tuæ, ut signo sapiéntiæ tuæ imbutus ( vel imbúta) ómnium cupiditátum foetóribus careat, et ad suávem odorem præceptórum tuórum lætus ( vel læta ) tibi in Ecclesiâ tuâ desérviat, et proficiat de die in diem: ut idóneus (vel idónea) efficiátur accedere ad grátiam, Baptismi tui percéptâ medicinâ. Per eumdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Orémus. Preces nostras, quæsumus Dómine , clementerexáudi: et hunc electum tuum (vel hanc electam tuam ) N. Crucis Dominicæ, ( Hic faciat signum Crucis in fronte infantis pollice dextro.) cujus impressione eum(vel eam ) signámus , perpétuâ virtúte custódi: ut magnitúdinis glóriæ tuæ rudimenta servans, per custódiam, mandatorum tuórum ad regenerationis gratiam pervenire mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen,

Orémus. Deus qui humáni generis ita es cónditor, ut sis etiam reformátor: propitiáre pópulis adoptivis , et novo testamento sobolem novæ prolis ascribe:ut filii promissiónis, quod non potuerunt assequi per naturam, gáudeant se recepisse per grátiam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde Parochus benedicat salem, ut sequitur, nisi jam benedictus asseryetur in Ecclesia.

: Benedictio Salis. Ť. Adjutórium nostrum in nomine Dómini,

R. Qui fecit coelum et terram. .♡. Sit nomen Dómini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.. EXORCIZO te creatúra salis in nomine Dei Patris omnipotentis X, et in charitáte Dómini nostri Jesu

с

Christi , et in virtúte Spiritûs sancti X. Exorcizo te per Deum vivum X, per Deum verum X, per Deum sanctum X, per Deum qui te ad tutélam humáni generis procreávit, et pópulo veniénti ad credulitátem per servos suos consecrari præcépit: ut.in nómine sanctæ Trinitátis efficiáris salutáre Sacraméntum ad effugandum inimicum. Proindè rogámus te, Dómine Deus noster, ut hanc creatúram salis sanctificándo sanctífices x, et benedicendo benedícas: ut fiat ómnibus accipiéntibus perfecta medicina, permanens in viscéribus eórum, in nomine ejusdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Hic accipiat Parochus de ipso sale , et ponat modicum in ore infantis, dicens :

N. Accipe salem sapientiæ, ut sit tibi propitius Dóminus in vitam æternam. R. Amen. ..^. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo. .

Orémus.

Deus patrum nostrorum, Deus universæ cónditor creaturæ, te súpplices exorámus, ut hunc famulum tuum (vel hanc famulam tuam ) N. respicere dignéris propitius, et hoc primum pábulum salis gustantem non diútiùs esurire permittas; quóminùs cibo repleátur cælesti, quatenus sit semper, Dómine, spíritu fervens, spe gaudens, tuo nómini sérviens; perduc eum (vel eam ad novæ regeneratiónis lavacrum;

ut cum fidélibus tuis promissiónum tuárum æterna præmia consequi mereátur. Per Christum Dóininum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, Deus qui Móysi fámulo tuo in monte Sinaï apparuisti, et filios Israël de terrâ Ægypti eduxisti, députans eis Angelum pietatis tuæ, qui custodiret eos die ac nocte: te quæsumus, Dómine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum, qui similiter custódiat hunc fámulum tuum (vel hanc fámulam tuam ) N. et perdúcat eum (vel eam) ad grátiam Baptismi tui. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris , et Filii , et Spiritûs sanctiX, ut exeas et recédas ab hoc famulo, (vel hac fámula Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnáte, qui pedibus super mare ambulávit, et Petro mergénti dexteram porrexit. : Ergo, maledicte diábole, recognosce sententiam tuam, et da honórem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto, et recéde ab hoc fámulo (vel' hac fámulâ ) Dei N. quia istum (vel istam ) sibi Deus et Dóminus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam et benedictiónem , fontemque Baptismatis dono suæ pietatis vocáre dignátus est. Et hoc signum sanctæ Crucis X (Híc pollice dextro

faciat crucem in fronte infantis. ) quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diábole, nunquàm áudeas violáre. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Orémus. ALTERNAM ac justissimam pietátem tuam déprecor, Dómine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auc. tor lúminis et veritátis, super hunc fámulum tuum ( vel hanc fámulam tuam ) N. ut digneris illum (vel ìllam ) illumináre lúmine intelligentiæ tuæ : munda eum (vel eam ) et sanctífica: da ei sciéntiain veram,

rmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam: ut dignus (vel digna ) efficiátur accédere ad grátiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Posteà dicat Parochus exorcismum sequentem , tenens manun dexteram super caput infantis cum Patrino et Matriná. Nec te lateat, Satana, imminere tibi pænas, imminére tibi tormenta, imminére tibi diem judicii, diem supplicii sempiterni, diem qui ventúrus est velut clibanus ardens, in quo tibi atque universis Angelis tuis æternus supervéniet interitus. Et ideò pro tua nequitia damnáte atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honórem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto: in cujus nomine atque virtúte præcípio tibi, quicúmque es spiritus immunde, ut éxeas et recédas ab hoc fámulo (vel hac fámula ) Dei N. quem (vel quam) hodiè idein Deus et Dóminus noster Je

« PoprzedniaDalej »