Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]

* Et in carne. .. Lectio 8. ... Job 19. Pelli meæ, consumptis cárnibus, adhæsit os meum; et derelicta sunt tantummodò lábia circa dentes meos. Miserémini meî, miserémini meî, saltem vos amíci mei; 'quia manus. Dómini tétigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturámini? Quis mihi tribuat ut scribantur sermónes mei? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo férreo et plumbi láminâ; vel celte sculpantur in silice ? Scio enim quòd Redemptor meus vivit, et in novíssimo die de terrâ surrectúrus sum: et rursum circúmdabor pelle meâ, et in carne mea vidébo Deum meum. Quem visúrus sum ego ipse, et oculi mei conspectúri sunt, et non álius. Repósita est hæc spes mea in sinu meo.

R. Ro-gá- mus te, Dó-mine De

us

nos- ter, ut

suscipi- as

á-nimas ho-rum

Et secundùm multitudinem miseratiónum tuárum * dele iniquitátem meam.

Ampliùs lava me ab iniquitáte mea , * et à peccáto meo munda me..

Quóniam iniquitátem meam ego cognosco, * et peccatum meum contra me est semper. * Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; * ut, justificéris in sermónibus tuis, et vincas cùm judicáris.

Ecce enim in iniquitátibus conceptus sum, * et in peccátis concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem dilexisti: * incerta et occulta sapiéntiæ tuæ manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundábor: * lavabis me, et super nivem dealbábor. .

Audítui meo dabis gaudium et lætitiam; * et exultábunt ossa humiliata.

Averte fáciem tuam à peccátis meis, * et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus; * et spiritum rectum innova in viscéribus meis.

Ne projícias me à fácie tua; * et spiritum sanctum tuum ne áuferas à me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui; * et spiritu principali confirma me.

Docébo iniquos vias tuas; * et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus , Deus, Deus salutis meæ; * et exultábit lingua mea justítiam tuam.

Cc

Dómine, lábia mea apéries; * et os meum annuntiábit laudem tuam.

Quóniam si voluisses 'sacrificium, dedissem útique; * holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulátus: * cor contrítum et humiliátum, Deus, non despicies. · Benignè fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, * ut ædificentur muri Jerúsalem. · Tunc acceptábis sacrificium justítiæ, oblationes et holocausta; * tunc imponent super altáre tuum vítulos. Réquiem æternam.

Antiphona.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

vi: coram te, Dómine; miseré-re

mei.

Ant. Exaudi, De-us. euou a e. 8. to

S : Psalmus 64. Te decet hymnus, Deus, in Sion; * et tibi reddétur votum in Jerúsalem.

Exaudi oratiónem meam : * ad te omnis caro véniet.

Verba iniquorum prævaluérunt super nos; * et impietátibus nostris tu propitiaberis.

Beátus quem elegisti, et assumpsisti: * inhabitábit in átriis tuis.

Replébimur in bonis domûs tuæ; * sanctum est templum tuum, mirabile in æquitáte.

Exaudi nos, Deus salutáris noster, * spes ómnium finium terræ, et in mari longè. r

Præparans montes in virtúte tua, accinctus potentiâ; * qui conturbas profundum maris, sonum flúctuum ejus.

Turbabuntur gentes , et timébunt qui habitant términos à signis tuis: * éxitus matutini et vésperė delectábis.

Visitasti terram, et inebriasti eam: * multiplicasti locupletare eam.

Flumen Dei replétum est aquis; * parasti cibum illorum, quóniam ita est præparátio ejus.,

Rivos ejus inébria, multiplica genimina ejus; * in stillicidiis ejus lætabitur gérminans.

Benedicés coronæ anni benignitátis tuæ; * et campi tui replebuntur ubertáte.

Pinguescent speciósa deserti, * et exultatióne colles accingentur.

Indúti sunt arietes ovium, et valles abundábunt frumento: * clamábunt, étenim hymnum dicent..

Réquiem æternam.

Antiphona.

Exáudi, Deus, O-ra-ti-onem meam: ad te

[blocks in formation]

Ant. Me suscé- pit. euou a e. 7. t.

Psalmus 62.
Deus, Deus meus, * ad te de luce vigilo.

Sitívit in te ánima mea; * quàm multipliciter tibi caro mea

In terra deserta, et invia, et inaquosa: * sic in sancto apparui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.

Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te. :

Sic benedicam te in vita mea, * et in nomine tuo levábo manus meas.

Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea , * et lábiis exultatiónis laudábit os meum.

« PoprzedniaDalej »