Obrazy na stronie
PDF
[graphic][table]

Lectio 8. Job 19.

'elli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum; et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei; 'quia manus Ddmini tétigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? Quis mihi det ut exarentur in libro stylo ferreo et plumbi lamina; vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrectiirus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Repdsita est hsec spes mea in sinu meo.

[graphic][table][ocr errors][subsumed]

Et secundiim multitiidinem miseratidnum tuarum * dele iniquitatem meam.

Ampliiis laya me ab iniquitate mea, * et a peccato meo munda me. . .

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, * et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; * ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conCeptus sum, * et in peccatis concepit me mater mea. j

Ecce enim veritatem dilexisti: * incerta et occulta sapientise tuae manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor: * lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabisgaudium et laetitiam; *.et exultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis, * et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus; * et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua; * et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. 1 ■" t

Redde mihi laetitiam salutaris tui; * et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas; * et impii ad te convertentur.

Libera me de sangumibus, Deus, Deus salutis meae; * et exultabit lingua mea justitiam tuam.

C c

Domine, labia mea aperies; * et os meumannuntiabit laudem tuam.

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; * holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: * cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, * ut aedificentur muri Jeriisalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblatidnes et holocausta; * tunc imponent super altare tuum vitulos.

Requiem aeternam.

Antiphona.

[graphic][merged small][merged small][ocr errors]
[graphic]

Ant. Exaudi, De-us. e u o u a e. 8. t.

Psalmus 64.

Te decet hymnus, Deus, in Sion; * et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Exaudi oratidnem meam: * ad te omnis caro veniet.

Verba iniqudrum praevaluerunt super nos; * et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Beatus quem elegisti, et assumpsisti: * inhabitabit in atriis tuis.

Replebimur in bonis domus tuae; * sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate.

Exaudi nos, Deus salutaris noster, * spes dmnium finium terrae, et in mari longe.

Praeparans montes in virtute tua, accinctus poténtia; * qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus.

Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: * exitus matutini et vespere delectdbis.

Visitasti terram, et inebriasti eam: * multiplicasti Jocupletare eam.

FJumen Dei repletum est aquis; * parasti cibum illorum, qudniam ita est praeparatio ejus.

Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus; * in stillicidiis ejus laetabitur germinans.

Benedices cordnae anni benignitatis tuse; * e.t campi tui replebuntur ubertate.

Pinguescent specidsa deserti, * et exultatidne colles accingentur.

Indiiti sunt arietes dvium, et valles abundabunt frumento: * clamabunt, etenim hymnum dicent.

Requiem aeternam.

[merged small][graphic][merged small][table][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][graphic]

^wf. Me susce- pit. e u o u a e. 7. t.

Psalmus 62.

Deus , Deus meus, * ad te de luce vigilo.

Sitivit in te anima mea; * quam multipliciter tiJbi caro mea

In terra deserta, et invia, et inaquosa: * sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. *

Quoniammelior estmisericordia tua super vitas,* labia mea laudabunt te.

Sic benedicam te in vita mea, * et in nomine tuo Ievabo manus meas.

Sicut adipe et pinguedine repleatur dnima mea, * et labiis exultationis laudabit os meum.

« PoprzedniaDalej »