Obrazy na stronie
PDF
ePub

· Tu autem, Dómine, ne longè fácias miseratiónes tuas à me: * misericórdia tua et véritas tua semper susceperunt me.

Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus; * comprehenderunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.

Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei; * et cor meum dereliquit me.

Compláceat tibi , Dómine , ut éruas me: * Dómine, ad adjuvandum me réspice.

Confundantur, et revereantur simul , qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.

Conyertantur retrorsùm , et revereantur, * qui volunt mihi mala.

Ferant confestim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.

Exultent et lætentur super te omnes quærentes te: * et dicant semper, magnificétur Dóminus , qui diligunt salutáre tuum.

Ego autem mendicus sum et pauper: * Dóminus sollicitus est meî.

Adjútor meus, et protector meus tu es ; * Deus meus , ne tardáveris. · Réquiem æternam.

Antiphona.

Compláce-atti-bi, Dómine, ut é-ruas me;

Dómine, ad adju-vandum me réspice.

Ant. Si-ti- vit. eu o u a e. 8. t.

Psalmus 41. QUEMADMODUM desiderat ceryus ad fontes aquárum, * ita desiderat ánima mea ad te, Deus.

Sitívit ánima mea ad Deum fortem, vivum: * quandò véniam, et apparebo ante fáciem Dei?

Fuérunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte, * dum dicitur mihi quotidiè : Ubi est Deus tuus ?

Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam; * quóniam transibo in locum tabernáculi ad- : mirábilis, usque ad domum Dei,

In voce exultatiónis et confessionis, * sonus epulantis,

Quare tristis es, ánima mea? * et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quóniam adhuc confitebor illi: * salutáre vultûs mei, et Deus meus.

Ad meipsum ánima mea conturbáta est; * proptéreà mnemor ero tu¡ de terra Jordánis, et Hermóniim à monte mnódico,

Abyssus

· Abyssus abyssum invocat, * in yoce cataractárum tuárum.

Omnia excelsa tua , et fluctus tui * super me transiérunt.

In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, * et nocte cánticum ejus.

Apud me orátio Deo vitæ meæ; * dicam Deo: Susceptor meus es.

Quare oblitus es meî, et quare contristátus incédo, * dum affligit me inimicus?

Dum confringuntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tribulant me inimíci mei.

Dum dicunt mihi per singulos dies ; Ubi est Deus tuus? * Quare tristis es, ánima mea; et quare conturbas me?

Spera in Deo , quoniam adhuc confitebor illi: * salutáre vultûs mei, et Deus meus.

Réquiem æternam dona eis, Dómine; * et lux perpétua luceat eis,

Antiphona.

[graphic]

Si-ti- vit á- nima mea

ad Deum fortem,

vi- vum: quandò vé- niam, et appa-ré-bo

[ocr errors]

5MY
ante fá- ciem Dómini.

Versus Sacerdotalis.
. Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me;
R. Dómine, ad adjuvandum me réspice.
Pater noster, etc. secretò.
♡. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
. A portà inferi
R. Erue, Dómine, ánimas eorum.
Lectio 7.

Job 17.
SPIRITUS meus attenuábitur, dies mei breviabuntur,
et solum mihi súperest sepulcrum. Non peccávi, et
in amaritudinibus morátur óculus meus. Libera me,
Dómine , et pone me juxta te; et cujusvis manus
pugnet contra me. Dies mei transiérunt; cogitationes
meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. Noctem
vertérunt in diem, et rursum post tenebras spero
lucem. Si sustinúero, infernus domus mea est; et in
ténebris stravi léctulum meum, Putrédini dixi: Pater
meus es; mater mea et soror mea , vérmibus. Ubi
est ergo nunc præstolátio mea, et patiéntia mea? Tu
es, Dómine, Deus meus.

[graphic]

R. Redemptor me

US

vi

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »