Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

'* Dum véneris. ... Posteà ad Laudes, ut infrà, quando dicitur unum tantùm Nocturnun.

[merged small][graphic][merged small][merged small]

· Psalmus 34. JUDICA, Dómine, nocentes me: * expugna impugnantes me.

Apprehende arma et scutum, * et exurge in adjutórium mihi.

Effunde frámeam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: * dic ánimæ meæ, Salus tua ego

sum.

Confundantur et revereantur * quærentes ánimam meam.

Avertantur retrorsùm, et confundantur * cogitantes mihi mala.

Fiant tanquam pulvis ante fáciem venti, * et Angelus Dómini coarctans eos.

Fiat via illorum tenebræ et lúbricum, * et Angelus Dómini persequens eos.

Quóniam gratis abscondérunt mihi interitum laquei sui, * supervácuè exprobravérunt ánimam meam.

Véniat illi láqueus quem ignorat; et cáptio, quam abscondit, apprehendat eum: * et in laqueum cadat in ipsum.

Anima autem mea exultábit in Dómino , * et delectábitur super salutári suo.

Omnia ossa mea dicent: * Dómine, quis similis tibi ?

Eripiens inopem de manu fortiórum ejus, * egenum et páuperem à diripiéntibus eum. ;

Surgentes testes iniqui, * quæ ignorábam interrogábant me.

Retribuébant mihi mala pro bonis, * sterilitátem ánimæ meæ.

Ego autem cùm mihi molesti essent, * induébar

cilício.

Humiliábam in jejúnio ánimam meam, * et oratio mea in sinu meo convertétur. · Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum , sic complacebam : * quasi lugens , et contristátus sic humiliábar.

Et adversùm me lætáti sunt et convenérunt; * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.

Dissipáti sunt, nec compuncti; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne ; * frenduérunt super me déntibus suis.

Dómine, quandò respicies ? * restítue ánimam meam à malignitáte eórum, à leónibus únicam meam.

Confitebor tibi in Ecclésia magna : * in populo gravi laudabo te..

Non supergaudeant inihi qui adversantur mihi iniquė, * qui oderunt me gratis, et annuunt óculis. '

Quóniam mihi quidem pacíficè loquebantur; * et in iracúndia terræ loquentes, dolos cogitabant.

Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: euge, euge, vidérunt oculi nostri.

Vidisti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas à me. .

[ocr errors]

Exurge, et intende judicio meo, * Deus meus et Dóminus meus, in causam meam.

Júdica me secundùm justítiam tuam, Dómine Deus meus ; * et non supergaudeant mihi.

Non dicant in cordibus suis, euge, euge, ánimæ nostræ; * nec dicant: devorávimus eum.

Erubescant, et revereantur simul, * qui gratulantur malis meis.

Induantur confusióne, et reverentiâ, * qui magna loquuntur super me.

Exultent, et lætentur,qui volunt justítiam meam:* et dicant semper, magnificétur Dóminus, qui volunt pacem servi ejus.

Et lingua mea meditábitur justítiam tuam, * totâ die laudem tuam. Réquiem æternam.

Antiphona.
THE

ETO

Anima me-a

exultábit in Dómino, et

IIIIII delec-tá-bitur super salu-tá- ri su-0.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Psalmus 39. EXPECTANS expectavi Dóminum, * et intendit mihi.

Et exaudivit preces meas; * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.

Et státuit super petram pedes meos; * et direxit gressus meos.

Et immisit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.

Vidébunt multi et timebunt; * et sperábunt in Dómino.

Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus, * et non respexit in vanitátes et insánias falsas.

Multa fecisti tu, Dómine Deus meus, mirabilia tua ; * et cogitationibus tuis non est qui símilis sit tibi.

Annuntiavi, et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.

Sacrificium et oblationem noluisti; * aures autem perfecisti mihi.

Holocaustum et pro peccáto non postulasti: * tunc dixi, ecce vénio.

In cápite libri scriptum est de me, ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.

Annuntiavi justítiam tuam in Ecclésia magna; * ecce lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.

Justítiam tuam non abscondi in corde meo : * veritátem tuam, et salutáre tuum dixi.

Non abscondi misericórdiam tuam et veritátem tuam * à concilio multo.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »