Obrazy na stronie
PDF
[merged small][graphic][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

'* Dum veneris.

Postea ad Laudes, ut infra, quandd dicitur unum tantiim Nocturnum.

IN TERTIO NOCTURNO.

[ocr errors]

Ant. Anima me-a, e u o u a e. 2. t.

Psalmus 34.

Judica, Ddmine, nocentes me: * expugna impugnantes me.

Apprehende arma et scutum, * et exurge in adjutorium mihi.

Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me : * dic animae meae, Salus tua ego sum.

Confundantur et revereantur * quaerentes animam meam.

Avertantur retrorsiim, et confundantur * cogitantes mihi mala.

Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, * et Ange* lus Ddmini coarctans eos.

Fiat via illorum tenebrae et lubricum, * et Angelus Ddmini persequens eos.

Qudniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui, * supervacue exprobraverunt animam meam.

Yeniat illi laqueus quem igndrat; et captio, quam abscondit, apprehendat eum: * et in laqueum cadat in ipsum.

Anima autem mea exultabit in Ddmino, * et delectabitur super salutari suo.

Omnia ossa mea dicent; * Ddmine, quis similis tibi?

Eripiens inopem de manu fortidrum ejus, * egenum et pauperem a diripientibus eum.

Surgentes testes iniqui, * quae ignorabam interrogabant me.

Retribuebant mihi mala pro bonis, * sterilitatem animae meae.

Ego autem ciim mihi molesti essent, * induebar cilicio.

Humiliabam in jejunio animam meam, * et oratio mea in sinu meo convertetur.

Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic ■complaceDam: * quasi lugens, et contristatus sic humiliabar.

JEt adversum me laetati sunt et convenerunt \ * congregata sunt super me flagella, et ignoravi.

Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatidne; * frenduerunt super me dentibus suis.

Ddmine, quand6 respicies? * restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.

Confitebor tibi in Ecclesia magna: * in pdpulo gravi laudabo te.

Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, * qui oderunt me gratls, et annuunt oculis.

Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; * et in iracundia terraB loquentes, dolos cogitabant.

Et dilataverunt super me os suum: * dixerunt: euge, euge, viderunt oculi nostri.

Vidisti, Domine, ne sileas: * Domine, ne discedas a me.

Exurge, et intende judicio meo, * Deus meus et Dominus meus, in causam meam.

Judica me secundiim justitiam tuam, Domine Deus meus; * et non supergaudeant mihi.

Non dicant in cordibus suis, euge, euge, animse nostrae; * nec dicant: devoravimus eum.

Erubescant, et revereantur simul, * qui gratulantur malis meis.

Induantur confusidne, et reverentia j * qui magna loquuntur super me.

Exultent, et laetentur, qui volunt justitiam meam: * et dicant semper, magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.

Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, * tota die laudem tuam.

Requiem aeternam.

Antlphona.

[merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors]

Psalmus 3g.

Expectans expectavi Dominum, * et intendit mihi.

Et exaudivit preces meas; * et ediixit me de lacu miseriae, et de luto faecis.

Et statuit super petram pedes meos; * et dfrexit gressus meos.

Et immisit in os meumcanticum novum, * carmen. Deo nostro.

Videbunt multi et timebunt; * et sperabunt ia Domino.

Beatus vir, cujus est nomen Ddmini spes ejus, * et non respexit in vanitates et insanias falsas.

Multa lecisti tu, Ddmine Deus meus, mirabilia tua; * et cogitatidnibus tuis non est qui similis sit tibi.

Annuntiavi, et locutus sum: * multiplicati sunt super numerum.

Sacrificium et oblatidnem noluisti; * aures autera perfecisti mihi.

Holocaustum et pro peccato non postulasti: * tunc dixi, ecce venio.

In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam: * Deus meus, vdlui, et legem tuam in medio cordis mei.

Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna; * ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.

Justitiam tuam non abscondi in corde meo: * veritatem tuam, et salutare tuum dixi.

Non abscondi misericdrdiam tuam et veritatem tuam * a concilio multo.

« PoprzedniaDalej »