. In manus tuas, Dómine, commendo spíritum meum. Pater noster, etc. secretò. . Et ne nos indúcas in tentatiónem; *. Animæ eórum in bonis demorentur; Lectio 4. Job 13. ! RESPONDE ESPONDE mihi: Quantas hábeo iniquitátes et peccáta, scélera mea et delicta ostende mihi. Cur fáciem tuam abscondis, et arbitráris me inimicum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, ostendis poténtiam tuam, et stipulam siccam perséqueris. Scribis enim contra me amaritúdines, et consumere me vis peccátis adolescéntiæ meæ. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes sémitas meas, et vestígia pedum meórum considerasti. Qui quasi putrédo consumendus sum, et quasi vestimentum, quod coméditur à tíneâ. ci-tas-ti à monumento fœ- tidum, tu e is, Dómine, dona réquiem, et lo-cum in dul-gén ti-æ. * Et lux. HoMo natus de muliere, brevi vivens témpore, replétur multis misériis. Qui quasi flos egreditur et contéritur, et fugit velut umbra, et nunquàm in eodem statu pérmanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire óculos tuos, et addúcere eum tecum in judicium? Quis potest fácere mundum de immundo conceptum sémine? Nonne tu qui solus es? Breves dies hominis sunt, númerus ménsium apud te est. Constituisti términos ejus, qui præteriri non poterunt. Recéde paululum ab eo ut quiescat, donec optáta véniat, sicut mercenárii, dies ejus. |