Obrazy na stronie
PDF
ePub

Virga tua et báculus tuus , * ipsa me consolata, sunt.

Parasti in conspectu meo mensam, * adversus eos qui tríbulant me.

Impinguasti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quàm præclárus est !

Et misericórdia tua subsequetur me * ómnibus diébus vitæ meæ.

Et ut inhábitem in domo Dómini * in longitudinem diérum. Réquiem æternam.

Antiphona,

[graphic][merged small][merged small]

Ant. De-lic- ta. euo u a e. 8. t.

Psalmus 24, Aj te, Dómine, levávi ánimam meam : * Deus meus, in te confido, non erubescam.

Neque irrideant me inimíci mei: * étenim univérsi , quí sústinent te, non confundentur.

Confundantur omnes iniqua agnetes * superyácuè.

:. Vias tuas, Dómine, demonstra mihi; * et sémitas tuas édoce me.

Dirige me in veritáte tuâ, et doce me; * quia tu es Deus salvátor meus, et te sustinui totâ die.

Reminiscere miseratiónum tuárum, Dómine , * et misericordiárum tuárum, quæ à sæculo sunt..

Delicta juventutis meæ, * et ignorantias meas ne memineris.

Secundùm misericordiam tuam meménto mei tu , * propter bonitátem tuam, Dómine.

Dulcis et rectus Dóminus ; * propter hoc legem dabit delinquentibus in viâ,

Diriget mansuétos in judicio; * docébit mites vias suas.

Universæ viæ Dómini, misericórdia et véritas * requiréntibus testamentum ejus, et testimonia ejus.

Propter nomen tuum, Dómine, propitiaberis peccáto meo; * multum est enim.

Quis est homo qui timet Dóminum ? * legem státuit ei in via quam elégit.

Anima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hæreditábit terram.

Firmamentum est Dóminus timéntibus eum; * et testamentum ipsius ut manifestétur illis.

Oculi mei semper ad Dóminum, * quóniam ipse evellet de láqueo pedes meos.

Réspice in me, et miserére meî; * quia únicus et pauper sum ego.

Z

Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitatibus meis érue me.

Vide humilitátem meam, et labórem meum, * et dimitte universa delicta mea.

Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.

Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubescam, quóniam sperávi in te.

Innocentes et recti adhæsérunt mihi; * quia suștinui te.

Libera , Deus, Israël * ex omnibus tribulationibus suis. Réquiem æternam.

. Antiphona.

De-lic-ta

juventutis me-æ, et ignoránti-as

me-as ne memineris , Dómine.

Ant. Credo vi-dé- re.

eu ou a. e. 4. t.

Psalmus 26. Dominus illuminátio mea, et salus mea : * quem timébo?

Dóminus protector vitæ meæ: * à quo trepidabo.

Dum apprópiant super me nocentes; * ut edant carnes meas.

Qui tribulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et ceciderunt.

Si consistant adversum me castra , * non timébit cor meum.

Si exurgat adversùm me prælium, * in hoc ego sperábo.

Unam pétii à Dómino, hanc requíram ; * ut inhábitem in domo Dómini omnibus diebus vitæ meæ.

Ut videam voluptatem Dómini, * et vísitem templum ejus. • Quóniam abscondit me in tabernáculo suo : * in die malorum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.

In petrâ exaltávit me; * et nunc exaltávit caput meum super inimicos meos.

Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.

Exaudi, Dómine, vocem meam, quâ clamávi ad te: * miserére ineî, et exaudi me.

Tibi dixit cor meum, exquisivit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.

Ne avertas fáciem tuam à me: * ne declines in irâ à servo tuo.

Adjútor meus esto: ne derelinquas me, * neque despicias me, Deus salutáris meus.

Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assumpsit me.

Legem pone mihi, Dómine, in viâ tuâ; * et dirige me in sémitam rectam propter inimicos meos.

Ne tradideris me in ánimas tribulántium me: * quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. · Credo vidére bona Dómini * in terra viventium.

Expecta Dóminum, viriliter age; * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. Réquiem æternam.

Antiphona.

Credo vi-dé-re bona Dómini in terra

vi

venti-um.

Versus Sacerdotalis. Redemisti me, Dómine Deus veritátis;

« PoprzedniaDalej »