Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dómine, deduc me in justítiâ tuâ: * propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Quóniam non est in ore eórum véritas, * cor eórum vanum est.

Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolósè agebant; * júdica illos, Deus.

Décidant à cogitationibus suis; secundum multitúdinem impietátum eorum expelle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.

Et lætentur omnes, qui sperant in te: * in æternum exultábunt, et habitábis in eis. . Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.

Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronasti

nos.

Réquiem æternam.

Antiphona.

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

Ant. Convérte- re. euou a e. 8. t.

Psalmus 6. DOMINE, ne in furore tuo árguas me, * neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Dómine, quóniam infirmus sum:* sana me, Dómine, quoniam conturbáta sunt ossa inea.

Et ánima mea turbata est valdè; * sed tu, Dómine, úsquequò?

Convértere, Dómine , et eripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Quóniam non est in morte qui memor sit tuî : * in inferno autem quis confitebitur tibi ?

Laborávi in gémitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * lacrymis meis stratum meum rigábo.

Turbátus est à furore óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.

Discédite à me omnes qui operámini iniquitátem;* quoniam exaudivit Dóminus vocem fletûs mei. ::

Exaudívit Dóminus deprecationem meam: * Dóminus oratiónem meam suscepit.

Erubescant, et conturbentur vehementer omnes

inimíci mei: * convertantur et erubescant valde yelóciter. Réquiem æternam. .

Antiphona.

[graphic]

Convérte-re; Dómine, et eripe ánimam meam :

quóniam non est in morte, qui memor sit tu-i.

Ant, Rés-pi-ce, eu ou a e. 8, t.

Psalmus 12. USQUEQUO, Dómine, oblivisceris me in finem ? * úsquequò avertis fáciem tuam à me ?

Quámdiù ponam consilia in ánima mea , * dolórem in corde meo per diem?

Usquequò exaltábitur inimicus meus super me? * réspice, et exaudi me, Dómine Deus meus.

Illumina óculos meos ne unquàm obdórmiam in morte: * nequándò dicat inimicus meus: Prævalui adversùs eum.

Qui tribulant me, exultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.

Exultábit cor meum in salutári tuo: * cantábo Dómino qui bona tribuit mihi , et psallam nómini Dómini altissimi. Réquiem æternam.

Antiphona.

[ocr errors]

Réspice, et exaudi me, Dómine Deus meus.

Versus Sacerdotalis. HHAHAHRI KETIT

Convertere, Dómine, et é-ripe a-nimam meam;

R. Quóniam non est in morte qui memor sit tuî.
Pater noster, etc. secretò.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
. Réquiem æternam dona eis, Dómine;
R. Et lux perpétua luceat eis.
Lectiones leguntur sine Benedictionibus et titulo. .

: Lectio 2. Job 7. PARCE mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magníficas eumn ? aut quid appó

nis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo, et súbitò probas illum. Usquequò non parcis mihi, nec dimittis me, ut glútiam salívam meam ? Peccavi: quid fáciam tibi, ò custos hóminum? Quare posuisti me contrárium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? Cur non tollis peccátum meum, et quare non aufers iniquitátem meam ? Ecce nunc in púlvere dórmiam; et si manè me quæsieris, non subsistam. Lectiones terminantur sine Tu autem, vel aliá conclusione.

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »