Obrazy na stronie
PDF

Domine, deduc me in justitia tua: * propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Quoniam non est in ore eorum veritas, * cor eorum vanum est.

Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant; * jiidica illos, Deus.

Decidant a cogitatidnibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, * quoniam irritaverunt te, Domine.

Et laetentur omnes, qui sperant in te: * in aeternum exultabunt, et habitabis in eis.

Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, * quoniam tu benedices justo.

Domine, ut scuto bonse Yoluntatis tuae * coronasti nos.

Requiem aeternam.

[table][graphic][merged small]

Ant. Converte- re. e u o u a e. 8. t.

Psalmus 6.

Domitte , ne in furdre tuo arguas me, * neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine, qudniam infirmus sum: * sana me, Ddmine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde; * sed tu, Ddmine, lisquequo?

Convertere, Domine, et eripe animam meam: * salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniam non est in morte qui memor sit tui: * in inferno autem quis confitebitur tibi?

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: * lacrymis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est a furore dculus meus: * inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem;* quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

Exaudivit Dominus deprecatidnem meam: * Ddminus oratidnem meam suscepit.

Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: * convertantur et erubescant valde

velociter.

Ilequiem aeternam.

Antiphona.

i ~ i ——rr

[graphic]
[merged small][table][merged small]

Ant, Res-pi-ce, e u o u a e. 8, t.

Psalmus 12.

Usquequo, Domine, oblivisceris me in fmem? * usquequo avertis faciem tuam a me?

Quamdiii ponam consilia in anima mea, * dolorem in corde meo per diem?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * respice, et exaudi me, Ddmine Deus meus.

lllumina dculos meos ne unquam obdormiam in morte: * nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversiis eum.

Qui Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: *

ego autem in misericordia tua speravi.

Exultabit cor meum in salutari tuo: * cantabo

Domino qui bona tribuit mihi, et psallam nomini

D6mini altissimi.
Requiem aeternam.

Antiphona.

[graphic]

Respice, et exaudi me, Ddmine Deus meus.
Versus Sacerdotalis,

[graphic]

Convertere, Ddmine, et e-ripe a-nimam meam;

Qudniam non est in morte qui memor sit tui. Pater noster, etc. secretb,

f. Et ne nos inducas in tentatidnem;
itf. Sed libera nos a malo.
f. Requiem aeternam dona eis, Domine;
tf. Et lux perpetua luceat eis.

Lectiones leguntur sine Benedictionibus et titulo.

Lectio 1. Job 7.

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et siibito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? Peccavi: quid faciam tibi, 6 custos hdminum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam j et si mane me quaesieris, non subsistam.

Lectiones terminantur sine Tu autem, vel alid conclusione.

[graphic][graphic][merged small][table][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »