Obrazy na stronie
PDF
ePub

qua sit fons Baptismalis. Qui autem in privatis locis baptizat absque evidenti periculo, excommunicationem ipso facto incurrit, juxta Decretum Synodale hujus Dioecesis, editum anno 1656.

Curabit Parochus ne citra necessitatem Baptismus solemniter administretur noctu: nec verò etiam interdiù tempore Missæ Parochialis, Officiorum divinorum, aut Concionis sacræ.

,

Baptisterium decenti loco et formâ extructum clausum servetur et mundum: sit ex materia solida et decenti, scilicet ex lapide, seu marmore cavato, atque perforato in medio. In dicto Baptisterio seu fonte Baptismali recludatur vas plumbeum seu stan neum mediocris capacitatis, cum suo operculo etiam plumbeo seu stanneo, dicti vasis labra circumquaque excedente, quo diligenter operiatur priusquàm aqua super caput infantis effundatur, ne in dictum vas decidat, et cum reliquâ Baptismali aquâ iterùm misceatur. Serâ et clave muniatur, cujus custodia non nisi Parocho, aut ejus Vicario committatur, atque ita obseratum semper maneat, ut pulvis, vel aliæ sordes intrò non penetrent. Extrinsecus verò sit in strato tapete, aut velo lineo, et appensâ desuper cortinâ seu umbellâ decenter ornatum. Vas fontis si æreum fuerit, saltem stanno fusili ab interiori parte sit illitum, ne aqua ærugine inficiatur.

SACRUM

De sacris Oleis, et aliis requisitis.

ACRUM Chrisma, et sanctum Oleum, quod et Catechumenorum dicitur, quorum usus est in Baptismo, eodem anno sint ab Illustrissimo D. D. Episcopo de more benedicta Feriâ quintâ in Coena Domini.

Curet Parochus, ut ea suo tempore quamprimùm habeat, et vetera in lampadem coram venerabili Sacramento accensam effundat: stupas verò ibidem appositas in Ecclesia comburat, et combustarum cineres in piscinam, seu sacrarium mittat, aut in terram sanctam fodiat.

Veteribus oleis, nisi necessitas cogat, ultra annum non utatur: ac si deficere videantur, et Chrisma, aut Oleum benedictum habere non possit, aliud oleum de olivis non benedictum adjiciat, sed in minori quantitate.

Chrisma et Oleum sacrum sint in suis vasculis argenteis, aut saltem stanneis benè obturatis: quæ vascula sint inter se distincta, et propriam unumquodque inscriptionem habeat majusculis litteris incisam, ne quis error committatur.

Hæc vascula ita parata in loco proprio, honesto ac mundo, intra, vel prope Baptisterium, sub clave ac tuta custodia decenter asserventur, ne ab aliquo temerè tangantur, aut eis sacrilegè quispiam abuti possit.

se,

per

Parochus, quantùm fieri potest, curet ne per Laïcos, sed vel per alium Sacerdotem, vel certè per alium Ecclesiæ ministrum hæc Olea deferantur: caveat item, ne de iis quicquam ulli unquàm tribuat, cujusvis rei prætextu.

Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum sua peculiari benedictione, quæ infrà præscribitur: neque utatur sale exorcizato ad benedicendum aquam: sitque priùs benè confractum et attritum, siccum et mundum. Sal ita benedictum nemini tradatur, neque etiam iis qui benedicendum attulerint, reddatur; sed ad alios baptizandos servetur in Ecclesia, aut in Sacrarium abjiciatur.

Cùm igitur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, hæc in promptu esse debent:

Vascula sacri olei Catechumenorum et Chrismatis.

Vasculum cum sale benedicendo.

Vasculum seu cochleare ex argento, vel alio metallo, nitidum, ad aquam Baptismi fundendam super caput baptizandi, quod nulli prætereà usui alii deserviat.

Pelvis ad excipiendum aquam ex capite defluentem, nisi statim in sacrarium seu piscinam defluat.

Gossipium, stupa, linteum, seu quid simile, ad abstergenda

loca sacris oleis inuncta.

Stolæ duæ, ubi commodè adhiberi possunt, una violacea, et altera alba, ut infrà notatur mutandæ: sin minùs, una saltem adhibeatur.

Alba vestis in modum pallioli, seu linteolum candidum infantis capiti imponendum.

Cereus, seu candela cerea baptizato ardens tradenda.

Hic denique Ritualis Liber sit paratus: et item Liber Baptis

malis.

In ordine Baptismi ubi scribitur vario charactere hæc littera N. exprimendum est à Sacerdote nomen baptizandi, seu baptizandæ, in convenienti genere et casu, pro ratione sexûs: non autem exigendum à Patrinis, ut toties nominent.

SINGULI

De descriptione Baptismorum.

INGULIS annis ante ultimum Decembris diem, Fabrica duos Libros tradat Parocho qui unum apud se retineat, et alterum Curiæ Episcopali mittat: ut in utrumque Librum, observato dierum ordine, nulloque relicto spatio intermedio, referat Parochus eorum omnium nomina, qui per totum sequentem annum in Parochia sua vel baptizati, vel matrimonio conjuncti, vel defuncti, sepultive fuerint.

In descriptione autem Baptismorum hæc speciatim observanda sunt.

Notentur dies, mensis et annus tam Baptismi quàm Natalium; nomina item et cognomina tum baptizati et parentis utriusque, tum Susceptorum; ac denique singulorum qualitas et habitationis Parochia: quibus in utroque Libro sufficienter expressis, Susceptores, et Pater, si adsit, cum Ministro subsignent. Si verò scribere nesciant, id exprimatur.

Si infans baptizatus ex legitimo Matrimonio natus non fuerit, nomen saltem alterius parentis, si de eo constat, scribatur: omnis tamen infamiæ vitetur occasio. Quòd si uterque parens ignoratur, scribat Parochus, se tali die baptizasse infantem, cujus parentes ignorantur. Cætera ut suprà.

Si expositus sit infans, et posteà sub conditione baptizatus, exprimatur, si fieri potest, quo die, ubi, et à quo repertus, et quot dies verisimiliter natus sit.

Si infans domi, vel alibi, ob imminens mortis periculum baptizatus fuerit, et diligenti factâ inquisitione constiterit Baptismum esse validum; scribatur, infantem tali die, per talem personam, in tali loco fuisse ritè baptizatum.

Si supervixerit infans post ejusmodi Baptismum, et ei adhibi

tæ sint in Ecclesia cæremoniæ, addatur, sacras cæremonias infanti tot dies nato (quod non est omittendum) adhibitas, et tale nomen impositum tali die, et tales fuisse Sponsores in Catechismo, non autem in Sacramento.

Si baptizatus fuerit sub conditione, id pariter exprimatur.

Si fuerit baptizatus ex alia Parochia, jubeat Sacerdos Susceptores id deferre ad proprium Parochum, transmissâ ad eum schedulâ proprio signatâ chirographo, quâ testetur talem baptizatum à se tali die, etc., ut ipse pariter in Libris suæ Ecclesiæ id describat.

Libros prædictos custodiat diligenter Parochus sub serâ in certo Ecclesiæ loco, neque Laïcorum manibus temerè attrectari, vel foràs efferri sinat.

PREPARAT

ORDO BAPTISMI

PARVULORUM.

RÆPARATIS omnibus quæ ad hujus Sacramenti administrationem sunt necessaria, Parochus superpelliceo et stolâ violaceâ indutus, adhibito secum uno saltem Clerico, qui ministret, ad limen Ecclesiæ procedat, ubi expectant, vultu ad Orientem directo, qui infantem detulerunt. Tum stans versus infantem baptizandum, positum super brachium dextrum deferentis, Patrinum et Matrinam etiam stantes, illum scilicet ad sinistram, hanc verò ad dexteram ipsius Parochi ex adverso, vulgari sermone interrogabit in hunc modum:

Parochus. Etes-vous le Parrain et la Marraine? R. Oui.

Par. Voulez-vous vivre et mourir dans la Foi de l'Eglise Catholique, Apostolique et Romaine? R. Oui, moyennant la grâce de Dieu.

Par. Quel enfant présentez-vous à l'Eglise?
R. Un fils. (vel, une fille. )

Par. Est-il (vel, Est-elle ) de cette Paroisse?

R. Oui. (Quòd si responsum fuerit esse alterius Parochiæ, remittat ad proprium Parochum, nisi sit urgens necessitas, aut habeatur licentia à Parocho vel Ordinario.)

Par. Que demande -t-il? ( vel, Que demandet-elle ?)

R. Le Baptême. (Ubi autem fuerit infans baptizatus, sed sine solemnitate, respondebitur: Les cérémonies du Baptême. Et eo casu inquirat Parochus diligenter à quo, et quàm ritè fuerit baptizatus, accersitis et auditis super hoc, tum eo qui baptizavit, tum etiam iis qui interfuerunt Baptismo: nisi fortè talis fuerit persona quæ baptizavit, cui de eâ re tutò credi possit. Atque ita, si compertum fuerit esse verè baptizatum, omissâ formâ et ablutione, suppleat Parochus Baptismales cæremonias eo ordine quo notatur inferiùs proprio loco. )

Par. Il faut, avant que de recevoir ce Sacrement, renoncer à Satan, à ses œuvres et à ses pompes, et faire profession de la Foi; de quoi cet enfant n'est pas capable à présent: Voyez donc si vous voulez le faire en son nom, et ainsi lui servir de caution, pour en répondre à l'Eglise?

R. Oui. (Si recusent hoc respondere, non admittantur.) Par. Quel nom voulez-vous lui donner?

R. N.

Tunc imposito nomine, Parochus ter exsufflet leniter in faciem infantis, et dicat semel:

Exi ab eo (vel eâ ), spíritus immunde, et da locum

« PoprzedniaDalej »