Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ti Redemp-tor nos- ter. * Qui portas.

Deinde Kyrie , eleison. Christe, eleison. Kyrie , eléison. Pater noster, etc. ut suprà pag. 142.

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.
x. Réquiem æternam dona ei, Dómine;
R. Et lux perpétua luceat ei.

. Anima ejus in bonis demorétur; R. Et semen ejus hæréditet terram. v. A porta inferi R. Erue, Dómine, ánimam ejus.

. Requiescat in pace. R. Amen. ř. Dóinine, exaudi oratiónem meam, R. Et clamor meus ad'te véniat. Ý. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Deus, qui justis supplicatiónibus semper præstó es, qui pia vota dignáris intuéri: da fámulo tuo N. (vel fámulæ tuæ N.) cujus depositioni hodiè officia humanitátis exhibémus, cum Sanctis et electis tuis beáti múneris portionem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

(Si defunctus fuerit Sacerdos , eadem híc observanda sunt quæ notavinus suprà pag. 143, et in Oratione dicenduni, da fámulo tuo Ñ. Sacerdóti, etc.)

Dictá præcedenti Oratione , corpus aspergatur aquả benedictá , et deferatur ad sepulcruni. Dum auteni defertur, duobus Cantoribus incipientibus , et Choro respondente, cantetur alternatim, graviter et devotè Psalmus quinquagesimus, ut sequitur:

[graphic][merged small]
[ocr errors]

ricórdiam tuam. Et secundùm, etc. fol. 114.

Circa finem hujus Psalmi Parochus aspergit tunulum aquá benedictá, statimque corpus in eum demittitur à portitoribus. Finito autem Psalmo, et corpore in tumulum denisso, Paro- ; chus dicit:

Orémus. TEMERITATIS quidem est, Dómine, ut homo hóminem, mortális mortálem, cinis cinerem, tibi Dómino Deo vivo et vero áudeat commendáre. Sed quia terra súscipit terram, et pulvis convertitur in púlverem, donec omnis caro in suam redigátur oríginem:(Hic terram cum pala injiciat in corpus per modum Crucis, illudque aspergat aquả benedictá) Inde tuam, piissime Pater, lacrymabiliter quæsumus pietátem, ut hujus fámuli tui (vel fámulæ tuæ ) ánimam, quam de hujus mundi vorágine cænulentâ ducis ad pátriam, Abrahæ amici tui sinu recipias, et refrigérii rore perfundas; sit ab æstuantis gehennæ truci incendio segregáta; et beátæ requiéi, te donante, conjuncta. Et si quæ illi sunt, Dómine , dignæ cruciatibus culpæ , tu eas grátiâ mitissimæ lenitátis indulge, ne peccáti recipiat vicem, sed indulgentiæ tuæ piam séntiat bonitátem. Cùmque, finito mundi término, supernum cunctis illúxerit regnum, nova creatúra Sanctórum omnium coetibus aggregáta, cum electis resurgat in

dexterâ parte coronanda. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen. ,

Post hæc, portitores hunum egestan in fossam regerunt, et tumulum Christiano more componunt. Intereà verò Cantores cum Choro alternatin canunt graviter et devotè Psalmum De profundis, in hunc modum :

De profundis clamávi ad te, Dómine:* etc. fol. 118. Et in fine,

Réquiem æternam dona ei, Dómine; * Et lux perpétua luceat ei.

Posteà Cantores dicunt :

T

[ocr errors]

Chorus res.

Chorus res

pondet. Kyrie, e-lé-i-son.

Christe, e-lé-i-son. Deinde IV simul omnes.

Kyrie, e- lé-i- son. Mox Parochus, monitis astantibus ut orent pro defuncto, 'dicit altâ voce, Pater noster, quod secretè complens, aspergit tunulum; deinde subjungit:

X. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.

. A portà inferi

R. Erue, Dómine, ánimam ejus. : . Requiescat in pace. R. Amen.

. Dómine, exaudi oratiónem meam; R. Et clamor meus ad te véniat. ř. Dóminus vobiscum, R. Et cum spiritu tuo.

Orémus. Absolve, quæsumus, Dómine, ánimam fámuli tui N. (vel fámulæ tuæ N.) ab omni vínculo delictórum: ut in resurrectionis gloriâ inter Sanctos et electos tuos resuscitátus (vel resuscitáta ) respiret. :

Deus, in cujus miseratióne ánimæ fidélium requiescunt, fámulis et famulábus tuis omnibus, hîc et ubique in Christo quiescéntibus, da propitius véniam peccatórum : ut à cunctis reátibus absolúti, tecum sine fine lætentur.

FIDELIUM Deus omnium Cónditor et Redemptor, animábus famulórum, famularumque tuárum remissiónem cunctórum tribue peccatórum: ut indulgentiam, quam semper optavérunt, pïis supplicatiónibus consequantur. Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum. R. Amen.

♡. Requiescant in pace. R. Amen. His additur sequens Antiphona.

« PoprzedniaDalej »