Obrazy na stronie
PDF
ePub

· Antiqua tamen servetur consuetudo, ut sepeliendorum extra Parochiam corpora priùs in Ecclesiam Parochialem, ut ibi pro jis preces ad Deum fundantur, quàm in locum sepulturæ deferantur.

Porrò, ut piâ commiseratione Christi fideles erga defunctos commoveantur, monebit Parochus suos Parochianos Illustrissimum D. D. Episcopum iis qui sono campanæ moniti pro anima recèns egressà è corpore Psalmum De profundis semel, vel Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam ter recitaverint, concedere quadraginta dierum Indulgentiam.

Sit autem moderatus campanas pro mortuis pulsandi modus: ipso præsertim die solemnitatis Omnium SS. earum pulsus pro omnibus fidelibus defunctis ultra octavam noctis horam non protrahatur: sed eâ horâ Ecclesiarum fores ubique per Diocesim clavibus firmissimis apud Parochos deponendis occludantur, nec ante diei subsequentis horam quintam recludantur, ne ex ea immoderatâ et intempestivâ pulsatione, ac pulsantium petulantiâ, Ecclesia Dei plus detrimenti capiat quàm adjumenti, potiùsque Deus offendatur et irritetur, quàm pro mortuis exoretur.

Describat Parochus in Libris Ecclesiæ suæ (de quibus suprà, in Regulis de Descriptione Baptismorum) nomen, cognomen, qualitatem, et ætatem defuncti tum adulti, tum etiam parvuli, atque Parochiam habitationis illius, nec non diem et locum obitûs ac sepulturæ: subsignentque cum ipso duo ex propinquis seu amicis defuncti, qui exequiis interfuerint; designatis priùs utriusque nomine, cognomine, qualitate et loco habitationis: aut si scribere nequeant, illud exprimat.

Quibus non licet dare Ecclesiasticam sepulturam.

IGNORARE non debet Parochus, qui ab Ecclesiasticâ sepulturâ ipso jure sunt excludendi; ne quemquam ad illam contra sacrorum Canonum decreta unquàm admittat. Negatur igitur Ecclesiastica sepultura Paganis, Judæis, et

omnibus

omnibus Infidelibus, Hæreticis, et eorum fautoribus, Apostatis à Christianâ Fide, Schismaticis et publicis excommunicatis majori excommunicatione, interdictis nominatim, et iis qui sunt in loco interdicto, quamdiù durat interdictum;

Se ipsos occidentibus ob desperationem vel iracundiam (non tamen si ex insaniâ id accidat) nisi ante mortem dederint signa pænitentiæ ;.

Morientibus in duello, etiamsi ante obitum peccata sua confessi, absolutionem receperint. Si tamen aliquot diebus post pugnam superviventes, ob contritionis vehementiam, sacræ Communionis participes effici meruerint; eo casu poterunt, absque ullâ funebri pompa , silentibus campanis, in loco sacro sepeliri. Ex Decreto Illustrissimi ac Reverendissimi D. SEBASTIANI ZAMET, Episcopi Ducis Lingonensis, anno 1654.

Manifestis et publicis peccatoribus, qui sine pænitentiâ perierunt;

Iis, de quibus publicè constat , quod semel in anno non susceperint Sacramenta Confessionis et Communionis in Pascha, et absque ullo signo contritionis obierint;

Infantibus mortuis absque Baptismo.'

Ubi verò in. prædictis Casibus dubium occurrerit, Illustrissimus D. D. Episcopus consulatur.

EXEQUIARUM ORDO.

CONSTITUTO tempore, quo corpus ad Ecclesiam deferendum est, convocetur Clerus, et alii qui funeri interesse debent, et in Ecclesiam, juxta loci consuetudinem , ordine conveniant ; datis certis canıpanæ signis , eo modo et ritu quo in eo loco fieri solet, Parochus indutus superpelliceo et stold nigra, Clerico vel alio Ministro præferente Crucem , et alio aquam benedictam, ad donum defuncti, vel ad locum ubi positum est corpus, unà cum aliis de Clero ordinatim præeuntibus procedat. Cùm ad locum ventum fuerit, Parochus ante feretrum con

S.

sistens , ibzque sumpto aspersoria ,_tef' aspergat, prime in media,
secundo a dextrzs , tertzo a smzstrzs ipsius defuncti.
Deinde altematim cum Clericis dicat submissti voce Psal-

mus; De profundis, etc. Et in fine, Requiem aetera nam _dona ei, Domine; et lux erpétua -luceat -ei, Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kiyrie, eleison. Tum. Parochus dicat Pater noster, etc. secrete. Pastea

subjungat versic.

_ if. Et ne nos indticas in tentationem;
111. Sed libera nos a malo.
A porta inferi '
Erue, Domine, animam ejus.
Requiescat in pace. 12,1. Amen.
Domine, exaudi orationem meam;
. Et clamor meus ad te veniat.
. Dominus vobiscum, 1,1. Etcum spiritu tuo;

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

INCLINA, Domine, aurem tuam ad preces nostras , quibus misericordiam_ tuam stipplices deprecamur , ut animam famuli tui (vel famulae tuae) N. uam bodie de hoc smculo migrare jussisti, in pacis acqlucis regione constituas , et Sanctorum tuorum jubeas esse consortem. Per Christum Dominum nostrum. K 111. Amen. ‘ Tunc aspergef corpus , ut supra , dicendo verszb. Requiescat in pace. nl. Amen.

His dzctis, levatur corpus, et dem:-rtur pracessianaliter ad Ecclesiam, ita ut ipsum .Parochus immediate prazcedat , aliis

E

omnibus de Clero prazeuntibus post Crucem. Interim eodem Parocho, vel Cantore inchoante, gravzter et devote cuntatur sequens Responsorium .

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[graphic]
[ocr errors]
[graphic]
[graphic]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Si nan sujiciat hoc Responsorium , addantur et alia ex De-, functorum Ojicio desumenda.

L

' Cum pervenerit corpus ad introitum Caemeterii seu Ecclesia?) aspergatur aquci lrenedictd. Deinde collocetur in medio navis , si dquncrus fuerit Laicus , ita ut pedes sint versus Altare majus; si vero fuerit Sacerdos, in medio Chori, ita ut caput sit versus ipsum Altare, cereis accensis circumquaque. _ _ Pastea , si mane sepulturafaczenda sit, et tempusferat, cantentur tres Noctumi et Laudes Ddunctorum , cum Precibus et Collecta Absolvé; qua: omnia habenturirgh-a suo loco: tum celebretur _Missa solemnis pro Dqimctis. Si vero 'uespere e.z~e~ quite fient, cantentur duntaxat Vesperte Ddunctorum, cum prwdictis Precibus et Collectd. I Finitd Mz'ssd, Parochus depositia' casuld seu planetd et mal mpulo, acczpitpluviale nigri coloris ; et Clericus accrpit Crucem , et accedit ad jeretrum , seque sistit cum Cruce ad caput dduncti, id est inter portam Ecclesia: et ipsum corpus, si sit Lazbus; 'uel inter Altare et corpus, si sit Sacerdos ; medius inter duos Acoiythos seu Ceroferarios portantes carzdelabra cum_eereis accensis: et omnes alii de Clero veniunt ordinatirn in gradu suo , etstant in circuituferetri : tum sequitur Parochus cum Diacono et Subdiacono , aliisque _Ministris , et factd reverentid Zltari, sistit se contra Crucem ad pedes dqimcti, (id est, inter Altare et corpus defuncti., si sit Laicus; veL inter portarn 'Ecblesiie et oorpus, sisit Sacerdos; retro astantibus ei et si

nistris duobus Acotythis, uno portante vas Aquce benedicta:

eum aspersorio ,alteno tenente Librum hunc Rituafem : quibus , si sepelzendus sit Sacerdos, et non alias," ruyungitur tertius Acogyrhusffrens thuribulum cum naviculd incensi. Tunc Parochus absolute iet mediocri ziocedicit sequeritem Orationem.

( Quod si E.requiae_fiant absque Missd, Parochus induitur_

stola et pluviali supra superpelliceum tantum, sine Ministris parfatzk, quorum loco “Clerici superpellzbeis induti ministrant.)

N ON intres in judicium cum sérvo tuo (vel ancillé tué ), Domine, quianullus apud te justificébitur homo, nisi per te dmnium. Pecéatémm ei tribuétup remissio.

« PoprzedniaDalej »