Obrazy na stronie
PDF
ePub

· Antiqua tamen servetur consuetudo, ut sepeliendorum extra Parochiam corpora priùs in Ecclesiam Parochialem, ut ibi pro jis preces ad Deum fundantur, quàm in locum sepulturæ deferantur.

Porrò, ut piâ commiseratione Christi fideles erga defunctos commoveantur, monebit Parochus suos Parochianos Illustrissimum D. D. Episcopum iis qui sono campanæ moniti pro anima recèns egressà è corpore Psalmum De profundis semel, vel Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam ter recitaverint, concedere quadraginta dierum Indulgentiam.

Sit autem moderatus campanas pro mortuis pulsandi modus: ipso præsertim die solemnitatis Omnium SS. earum pulsus pro omnibus fidelibus defunctis ultra octavam noctis horam non protrahatur: sed eâ horâ Ecclesiarum fores ubique per Diocesim clavibus firmissimis apud Parochos deponendis occludantur, nec ante diei subsequentis horam quintam recludantur, ne ex ea immoderatâ et intempestivâ pulsatione, ac pulsantium petulantiâ, Ecclesia Dei plus detrimenti capiat quàm adjumenti, potiùsque Deus offendatur et irritetur, quàm pro mortuis exoretur.

Describat Parochus in Libris Ecclesiæ suæ (de quibus suprà, in Regulis de Descriptione Baptismorum) nomen, cognomen, qualitatem, et ætatem defuncti tum adulti, tum etiam parvuli, atque Parochiam habitationis illius, nec non diem et locum obitûs ac sepulturæ: subsignentque cum ipso duo ex propinquis seu amicis defuncti, qui exequiis interfuerint; designatis priùs utriusque nomine, cognomine, qualitate et loco habitationis: aut si scribere nequeant, illud exprimat.

Quibus non licet dare Ecclesiasticam sepulturam.

IGNORARE non debet Parochus, qui ab Ecclesiasticâ sepulturâ ipso jure sunt excludendi; ne quemquam ad illam contra sacrorum Canonum decreta unquàm admittat. Negatur igitur Ecclesiastica sepultura Paganis, Judæis, et

omnibus

omnibus Infidelibus, Hæreticis, et eorum fautoribus, Apostatis à Christianâ Fide, Schismaticis et publicis excommunicatis majori excommunicatione, interdictis nominatim, et iis qui sunt in loco interdicto, quamdiù durat interdictum;

Se ipsos occidentibus ob desperationem vel iracundiam (non tamen si ex insaniâ id accidat) nisi ante mortem dederint signa pænitentiæ ;.

Morientibus in duello, etiamsi ante obitum peccata sua confessi, absolutionem receperint. Si tamen aliquot diebus post pugnam superviventes, ob contritionis vehementiam, sacræ Communionis participes effici meruerint; eo casu poterunt, absque ullâ funebri pompa , silentibus campanis, in loco sacro sepeliri. Ex Decreto Illustrissimi ac Reverendissimi D. SEBASTIANI ZAMET, Episcopi Ducis Lingonensis, anno 1654.

Manifestis et publicis peccatoribus, qui sine pænitentiâ perierunt;

Iis, de quibus publicè constat , quod semel in anno non susceperint Sacramenta Confessionis et Communionis in Pascha, et absque ullo signo contritionis obierint;

Infantibus mortuis absque Baptismo.'

Ubi verò in. prædictis Casibus dubium occurrerit, Illustrissimus D. D. Episcopus consulatur.

EXEQUIARUM ORDO.

CONSTITUTO tempore, quo corpus ad Ecclesiam deferendum est, convocetur Clerus, et alii qui funeri interesse debent, et in Ecclesiam, juxta loci consuetudinem , ordine conveniant ; datis certis canıpanæ signis , eo modo et ritu quo in eo loco fieri solet, Parochus indutus superpelliceo et stold nigra, Clerico vel alio Ministro præferente Crucem , et alio aquam benedictam, ad donum defuncti, vel ad locum ubi positum est corpus, unà cum aliis de Clero ordinatim præeuntibus procedat. Cùm ad locum ventum fuerit, Parochus ante feretrum con

S.

sistens, ibique sumpto aspersorio, ter aspergat, primò in medio, secundò à dextris, tertiò à sinistris ipsius defuncti.

Deinde alternatim cum Clericis dicat submissá voce Psalmum De profundis, etc. Et in fine , Réquiem æternam dona ei, Dómine; et lux perpétua luceat ei. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. Tum. Parochus dicat Pater noster, etc. secretò. Posteà subjungat versic.

. Et ne nos indúcas in tentatiónem;
R. Sed libera nos à malo.

. A portâ inferi
R. Erue, Dómine, ánimam ejus.
. Requiescat in pace. R. Amen.
V. Dómine, exaudi oratiónem meam;
R. Et clamor meus ad te veniat.
. Dóminus vobiscum, R. Et cum spíritu tuo.

Orémus. INCLINA, Dómine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericórdiam tuam supplices deprecámur , ut ánimam fámuli tui (vel fámulæ tuæ) N. quam hodiè de hoc sæculo migráre jussisti, in pacis ac lucis regióne constituas, et Sanctórum tuórum júbeas esse consórtem. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Tunc aspergat corpus , ut suprà, dicendo versic. Requiescat in pace. R. Amen.

His dictis, levatur corpus, et defertur processionaliter ad Ecclesiam, ita ut ipsum Parochus immediatè præcedat , aliis

omnibus de Clero præeuntibus post Crucem. Interim eodem Parocho, vel Cantore inchoante, graviter et devotè cantatur sequens Responsorium :

[graphic]

Subveni-te

Sancti De-i,

occúrrite An.

[graphic]

geli Dó- mi-ni: susci-pientes á-nimam e-jus: *Of

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small][merged small]

dúcant te. * Offerentes. .

Si non sufficiat hoc Responsorium, addantur et alia ex De-, functorum Officio desumenda.

Cùm pervenerit corpus ad introitum Cæmeterii seu Ecclesiæ, aspergatur aqua benedictá. Deinde collocetur in medio navis, si defunctus fuerit Laicus , ita ut pedes sint versùs Altare majus; si verò fuerit Sacerdos, in medio Chori, ita ut caput sit versùs ipsum Altare, cereis accensis circumquaque... in

Posteà, si manè sepultura facienda sit, et tempus ferat, cantentur tres Nocturni et Laudes Defunctorum , cum Precibus et Collecta Absolve; quæ omnia habentur infrà suo loco: tum celebretur Missa solemnis pro Defunctis. Si verò vesperè exequiæ fient, cantentur duntaxat Vespero Defunctorum, cum prædictis Precibus et Collectå.

Finitá Missd, Parochus depositis casulá seu planetá et manipulo, accipit pluviale nigri coloris ; et Clericus accipit Crucem , et accedit ad feretrum, seque sistit cum Cruce ad caput defuncti, id est inter portam Ecclesiæ et ipsum corpus, si sit Laicus; vel inter Altare et corpus, si sit Sacerdos; medius inter duos Acolythos seu Ceroferarios portantes candelabra cum cereis accensis: et omnes alii de Clero veniunt ordinatin in gradu suo, et stant in circuitu feretri : tum sequitur Parochus cum Diacono et Subdiacono, aliisque Ministris, et factå reverentiá Altari, sistit se contra Crucem ad pedes defuncti, (id est, inter Altare et corpus defuncti, si sit Laicus; vel inter portam Ecclesiæ et corpus, si sit Sacerdos; ) retrò ástantibus ei à sinistris duobus Acolythis, uno portante vas Aquæ benedictæ. cum aspersorio, altero tenente Librum hunc Ritualem: quibus, si sepeliendus sit Sacerdos, et non aliàs, adjungitur tertius Acolythus ferens thuribulum cum naviculá incensi. Tunc Parochus absolutè et mediocri voce dicit sequentem Orationem.

(Qudd si Exequiæ fiant absque Missá, Parochus induitur. stolâ et pluviali supra superpelliceum tantùm, sine Ministris paratis, quorum loco Clerici superpelliceis induti ministrant.)

Non intres in judicium cum servo tuo (vel ancillà tuâ), Dómine, quia nullus apud te justificábitur homo, nisi per te ómnium peccatorum ei tribuatur remissio.

« PoprzedniaDalej »