Obrazy na stronie
PDF

Antiqua tamen servetur consuetudo, ut sepeliendorum extra Parochiam corpora priiis in Ecclesiam Parochialem, ut ibi pro iis preces ad Deum fundantur, quamin locum sepulturae deferantur.

Porro, ut pia commiseratione Christi fideles erga defunctos commoveantur, monebit Parochussuos Parochianos Illustrissimum D. D. Episcopum iis qui sono campanae moniti pro anima recens egressa e corpore Psalmum De profundis semel, vel Orationem Dominicam et Salutatiohem Angelicam ter recitaverint, concedere quadraginta dierum Indulgentiam.

Sit autem moderatus campanas pro mortuispulsandi modus: jpso praesertim die solemnitatis Omnium SS. earum pulsus pro omnibus fidelibus defunctis ultra octavam noctis horam non protrahatur: sed ea hora Ecclesiarum fores ubique per Dioecesim clavibus firmissimis apud Parochos deponendis occludantur, nec ante diei subsequentis horam quintam recludantur, ne ex ea\ immoderata et intempestivapulsatione, ac pulsantium petulantia, Ecclesia Dei plus detrimenti capiat quam adjumenti, potiiisque Deus offendatur et irritetur, quam pro mortuis exoretur.

Describat Parochns in Libris Ecclesiae suae ( de quibus supra, in Regulis de Descriptione Baptismorum) nomen, cognomen, qualitalem, et aetatem defuncti tum adulti, tum etiam parvuli, atque Parochiam habitationis illius,nec non diem et locum obims ac sepulturae: subsignentque cum ipso duo ex propinquis seu amicis defuncti, qui exequiis interfuerint; designatis priiis utriusque nomine, cognomine, qualitate et loco habitationis: autsi scribere nequeant, illud exprimat.

Quibusnon licet dare Ecclesiasticam sepulturam.

Ignorare non debetParochus, quiab Ecclesiastica sepultura\ ipso jure sunt excludendi; ne quemquam ad illam contra sacrorum Canonum decreta unquam admittat.

Negatur igitur Ecclesiastica sepultura Paganis, Judaeis, et

omnibus

omnlbus Infidelibus, Haereticis, et eorum fautoribus, Apostatis h. Christiana Fide, Schismaticis et publicis excommunicatis majori excommunicatione, interdictis nominatim, et iis qui sunt in loco interdicto, quamdiii durat interdictum;

Se ipsos occidentibus ob desperationem vel iracundiam ( non tamen si ex insania id accidat) nisi ante mortem dederint signa poenitentiae;

Morientibus in duello, etiamsi ante obitum peccata sua confessi, absolutionem receperint. Si tamen aliquot diebus post pugnam superviventes, ob contritionis vehementiam, sacrae Communionis participes effici meruerint; eo casu poterunt, absque ulla funebri pompa", silentibus campanis, in loco sacro sepeliri. Ex Decreto Illustrissimi ac Reverendissimi D. SeBASTIANI Zamet , Episcopi Ducis Lingonensis, anno 165^.

Manifestis et publicis peccatoribus, qui sine poenitentia perierunt; • *■

Iisj de quibus publice constat, quod semel in anno non susceperint Sacramenta Confessionis et Communionis in Pascha» et absque ullo signo contritionis obierint;

Infantibus mortuis absque Baptismo.'

Ubi vero in praedictis Casibus dubium occurrerit, Illustrissimus D. D. Episcopus consulatur.

EXEQUIARUM ORDO.

COnstituto tempore, quo corpus adEcclesiam deferendum est, convocetur Clerus, et alii quifuneri interesse debent, et m Ecclesiam, juxta loci consuetudinem, ordine conveniant; ac datis certis campance signis, eo modo et ritu quo in eo loco jieri solet, Parochus indutus superpelliceo et stold nigrd, Clerico vel alio Ministro proeferente Crucem, et alio aquam benedictam, ad domum defuncti, velad locum ubi positum est corpus, una cum aliis de Clero ordinatim prceeuntibus procedat. Cum ad locum ventum fuerit, Parochus ante feretrum consistens ,ibique sumpto aspersorio, ter aspergat,primb in medio>

secundb a dextris, tertib a sinistris ipsius defuncti.

Deinde alternatim cum Clericis dicat submissd voce Psalmum De profundis, etc. Et injine, Requiem aeternam dona ei, Domine; et lux perpetua liiceat ei. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kjrie, eleison. Tum Parochus dicat Pater noster, etc. secretd. Postea subjungat versic.

f. Et ne nos inducas in tentatiidnem;

itftf. Sed libera nos a malo.

ir. A porta inferi

vl. Erue, Domine, animam ejus.

f. Requiescat in pace. itf. Amen.

ir. Domine, exaudi oratidnem meam;

Et clamor meus ad te veniat.
f. Ddminus vobiscum, Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur v ut animam famuli tui (vel famulae tuae) N. quam hddie de hoc saeculo migrare jussisti, in pacis ac lucis regidne constituas, et Sanctdrum tudrum jubeas esse consdrtem. Per Christum Ddminum nostrum. Itf. Amen.

Tuncaspergatcorpus,utsupra,dicendoversic. Requiescat

in pace. Itf. Amen.

His dictis, levatur corpus, et defertur processionaliter ad Ecclesiam, ita ut ipsum Parochus immediate prcecedat, aliis omnibus de Clero prceeuntibus post Crucem. Interim eodem Parocho, vel Cantore inchoante, graviter et devote cantatur sequens Responsorium:

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

«S* nora sufficiat hoc Responsorium, addantur et alia ex De~, functorum Ojficio desumenda.

Ciimpervenerit corpus ad introitum Ccemeterii seu Ecclesice, aspergatur aqud benedictd. Deinde collocetur in medio navis , si defunctus fuerit Laicus, ita ut pedes sint versus Altare majusj si verd fuerit Sacerdos, in medio Chori, ita ut caput sit versiis ipsum Altare, cereis accensis circumquaque.

Postea, si mane sepultura facienda sit, et tempus ferat, cantentur tres Nocturni et Laudes Defunctorum, cum Precibus et Collecta Absolve; quce omnia habentur infra suo loco: tum celebretur Missa solemnis pro Defunctis. Si verd vespere exe^ quice fient, cantentur duntaxat Vesperce Defunctorum, cum prcedictis Precibus et Collectd.

Finitd Missd, Parochus depositis casuldseu planetd et manipulo, accipit pluviale nigri coloris j et Clericus accipit Crucem, et accedit ad feretrum, seque sistit cum Cruce ad caput defuncti, id est inter portam Ecclesiai et ipsum corpus, si sit Laicus j vel inter Altare et corpus, si sit Sacerdos medius inter duos Acolythos seu Ceroferarios portantes candelabra cum cereis accensis: et omnes alii de Clero veniunt ordinatim in gradu suo, et stant in circuitu feretri: tum sequitur Parochus cum Diacono et Subdiacono, aiiisque Ministris ,etfactd reverentid Altari, sistitse contra Crucem adpedes defuncti, {idest, inter Altare et corpus defuncti, si sit Laicus j vel interportam Ecclesice et corpus, si sit Sacerdos j ) retrb astantibus ei a sinistris duobus Acolythis, uno portante vas Aquai benedictai cum aspersorio, altero tenente Librum hunc Ritualem: quibus, si sepeliendus sit Sacerdos, et non alias, adjungitur tertius Acolythus ferens thuribulum cum naviculd incensi. Tunc Parochus absolute et mediocri voce dicit sequentem Orationem.

( Qudd si Exequice fiant absque Missd, Parochus induitur stold et pluviali supra superpelliceum tantum, sine Ministris paratis, quorum loco Clerici superpelliceis induti ministrant.)

]non intres in judicium cum servo tuo ( vel ancilla tua ), Domine, quia nullus apud te justificabitur Iiomo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio.

« PoprzedniaDalej »