Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

EGRESSA anima, Parochus dicet Ptesponsorium Subvenite, cum Precibus et Collecta, ut in Breviario Lmgonensi, loco

max citato. Postmodiim asperget corpus aqua benedicta: et statim , peti ta ab ipso Parocho facultate , dabitur sonitu campana: sign um tran. sitas defuncti , ut audientes pro eo Deum precentur. I

DE CURANDO DEFUNCTI CORPORE.

DICTIS Commendationibus animae post decessum, monebit Parochus, ut corpus ea qua decet reverentia collocetur, vel super mensam, vel in aliquo alio loco honesto, et ad caput ejus, pedesve Crux, Aqua benedicta, et candela accensa semper habeantur: manus autem defuncti componantur in modum Crucis. Deinde si ab eo parentes vel propinqui defuncti obnixe petant, ut sinat aliquem ex Sacerdotibus Ecclesiae Parochialis remanere prope dictum corpus donec sepultura: tradatur; curabit eum cui hoc onus imponet, ita se gerere, ut sit defuncto subsidio, vivis autem solatio et exemplo, '

[graphic]

DE EXEQUIIS.

Sxcnas ceeremonias ac ritus, quibus ex antiquissima Traditione et Summorum Pontificum institutis, Sancta Mater Ecclesia Catholica in filiorum suorum Exequiis uti solet, tanquam vera Beligionis mysteria, Christianaeque pietatis signa, et fidelium mortuorum saluberrima suffragia, Parochi summo studio servare debent, atque usu retinere. His itaque praastandis, qua par est modestia ae devotione ita se habebunt, ut ad defunctorum salutem, simulque ad vivorum _pietatem , quemadmodum vere sunt, non ad quaestum, ejusmodi ritus sancti instituti esse videantur, Nullumcorpus sepeliatur, nisi viginti quatuor horis postquam spiritum exhalarit. Quod si quempiam de improviso mars, aut morbi alicujus repentina vis occuparit, is ne in sepulcrum inferatur, nisi post quadragiuta octo ab ejusmodi repentina eventu horas. Quod antiquissimi est instituti, illud quantiim Geri poterit, retineatur, ut Missa praesente corpore defuncti pro eo celebretur, aqtequam sepulturae tradatur: excepto tempore pestis, de uo in ra. q Si quis die F esta sit sepeliendus, Missa propria pro Defunctis praesente corpore celebrari poterit; dum tamen major Missa et Oflicia diviua non impediantur, magnaque diei celebritas non obstet, videlicet F estorum annalium primi ordinis, in quibus sepultura ad diem sequentem, vel saltem ad vesperam diei post Officium celebratum differatur; aut si tamdiii differri non possit, ita fiat, ut tamen Missa de Defunctis non celebretur. Quando vero diebus Dominicis et Festis sepulturae faciendae erunt, differantur saltem usquepost Missam Parochialem et divina Officia peracta, nisi urgente gravi necessitate: quo casu tollatur defuncti corpus ad sepulturam, antequam inchoetur

Missa Parochialis , nec ea durante ullo modo in Ecclesia manea t. Nunquam tamen sepulturae faciendaa , aut funeris ducendi causa, ante legitimum tempus Missa Parochialis anticipetur, aut tardiiis .celebretur, ne perturbetur ordo divini Officii. ` Caveant omnino Parochi, aliique Sacerdotes, ne sepulturae , vel Exequiarum, seu Anniversarii mortuorum Oflicii causa quidquam paciscantur, autsordide exigant: sed its contenti sint, quw aut probata consuetudine dari solent, aut Episcopus constituerit. Pauperes vero, quibus morttus parum superest, gratis omnino sepeliant, mercedem pii hujusce laboris a Patre pau.perum recepturi. Cum autem antiquissimi ritas Ecclesiastici sit, cereos accensos in Exequiis et funeribus deferre, caveaut item ne ejusmodi ritus omittatur, ac ne quid avare aut indigne in eo committatur. Ubi viget antiqua et laudabilis cansuetudo sepeliendi mortuos in Coemeteriis, retineatur, et ubi fieri potest, restituatur. At vero cui locus sepulturae dabitur in Ecclesia, humi tantum detur: neque tumbam aut tumulum e solo existentem imponere liceat, aut arma , vel signa militaria, seu spolia appendere, aut quovis modo trophaeum statuamve ponere, sine auctoritate Illustrissimi D. D. Episcopi. Cadavera autem prope Altaria non sepeliantur, et ab iis, sed prwcipue a majori septem aut octo pedum spatio distent. Porro sepulturae locus in Ecclesia non promiscue quibusvis personis, etiam divitibus, aut ad requirentium arbitrium, concedatur: sed personarum dignitatis, virtutis, et meritorum in Ecclesiam, aut Rempublicam ratio ea in re habeatur. Neque vero ullum inibi sine Rectoris consensu et auctoritate inhumare liceat. Sqpulcra Sacerdotum et Clericorum cujuscumque ordinis, ubi eri potest, a sepulchris Laicorum separata sint, ac decentiori loco sita. _ Sacerdos aut cujusvis Ordinis Clericus defunctus vestibus suis quotidianis communibus usque ad talarem vestem inclusive, tum desuper sacro vestitu Sacerdotali , vel Clericali, quem Ordinis sui ratio deposcit, indui debet.

Pallis seu Mappis Altaris, quantumvis illae usu deiritae sint, cadavera mortuorum, etiam auperum, ne involvantur. Cavere etiam debent Saceidotes, ne pallia, seu alia quaevis ornamenta Altarium, aut vestes sacras ad ornamentum feretri , vel tum(p_:;ei)aut pompae funebriséapt alium quemlibet ejusmodi usum a i eantur, quacumque e unctus fulserit di nitate. Tumbis defunctorum, quae pedibus teri possuni, Calices , Cruces, aliave sacra ejusmodi signa ne insculpantur. ' N ullum porro cadaver perpetuae sepultura: traditum, ex ulla cujusvis Ordinis Ecclesia, aut Ctemeterio asportari liceat, aut etiam de uno sepulcro in aliud transferri , licet intra idem Coemeterium, nisi de licentia speciali Illastrissimi D. D. Episcopi. Laici cadaver, quolibet generis aut dignitatis titulo praeditus ille fuerit, Clerici ne deferant, sed Laici. Corpora defunctorum quanda in Ecclesiis sepeliuntur, ponenda sunt pedibus versis ad Altare maj us : vel, si conduntur in Oratoriis , seu Capellis, ponantur pedibus versis ad illarum Altaria , quod etiam pro situ et loco fiat in aliis sepulcris. Presbyteri tamen habeant caput versus Altare. Nemo Christianus, in communione fidelium defunctus, extra Ecclesiam aut Coemeterium rite benedictum sepeliri debet: sed si necessitas cogat ex aliquo eventu aliquando ad tempus aliter fieri , curetur , ut, quatenus fieri poterit , corpus in locum sacrum quamprimum transferatur. Atque interim semper Crux capiti illius apponi debet, ad significandum illum in Christo quievisse. Tempore pestis nullum corpus in Ecclesia aut ejus vestibulo sepeliatur :` sed neque in eamdem ullo modo inferatur, aut in ipso vestibulo etiam ad tempus deponatur, quovis praetextu : sed omnia ab ipso loco in quo decesserint recta in Coemeterium deferantur, et confestim tradantur sepulturae. Preces autem et suffragia solita pro defunctis, atque universum sepultura: Officium in Ecclesia perinde fiant ac si corpora adessent. ' In singulis Paroeciis curare debent Parochi , ut pro sepultura fideli um tempore pestis sit aliquod Coemeterium, aliquanto intervallo ab ipsis Ecclesiis, urbibus et pagis, atque adeo ab hominum frequentia remotum, ut omne contagionis periculum vitetur.

Cseteriim provideant, ut, ad arcendos incursus bestiarum, et profanationes _prohibendas, Coemeteria ipsa _semper muro ad justam altitudmem cmcta sint: aut saltem, ubi lapidum materia non erit, densis sepibus et fossa undique clausa: neque in iis patiantur haberi nundinas et mercatus, aut quoquo modo merces venales exponi, aut ludi pila, vel alio quovis genere ludi, aut exhibere spectacula, aut choreas duci, aut segetes teri seu ventilari, aut telas dealbandas extendi, aut etiam praztextu utilitatis Ecclesiae, ea ad animalium pastum locari, aut in iis arbores frugiferas plantari, quidquamve profanum et indecens fieri,ci1m loca sancta sint.

Cum efferetur corpus defuncti e Parochia'in aliam Ecclesiam ut sepeliatur, hac aut simili verborum forma fiet praesentatio at proprio Parocho, ad limen Ecclesiae, vel ad fines Parochiae alienm , ubi expectat alter Parochus, in cujus Ecclesia vel Coemeterio sepultura facienda est.

Nemini dubium. est, Pastor vigilantissime, iis qui laudabilem vitam pid morte concluserint Christiana more justa esse persolvenda. Cum autem N. Parochianus noster, vir Religione Catholica et morum honestate in tota vicinid notissimus, susceptis devote Sacramentis, omnem suam _fiduciam in Christo reponens, totumque se divince voluntati ex animo permittens, e vivis excesserit; dignus plane censeri debet, cui postrema hcec Christiana? charitatis proestentur obse uia. Quoniam vera locum sepultura; apud vas eigit, corpus ejus hue deductum vobis tradimus; enixe supplicantes, ut in solemnibus ritu solito, ad Deumfusis precationibus, illud terra? sanctce mandare dzgnemini.

« PoprzedniaDalej »