Obrazy na stronie
PDF
ePub

131

De Commendatione animæ post decessum.

EGRESSA animâ, Parochus dicet Responsorium Subvenite, cum Precibus et Collectâ, ut in Breviario Lingonensi, loco mox citato.

Postmodùm asperget corpus aquâ benedictà: et statim , petita ab ipso Parocho facultate, dabitur sonítu campana signum transitùs defuncti , ut audientes pro eo Deum precentur.

DE CURANDO DEFUNCTI CORPORE.

Dictis Commendationibus animæ post decessum, monebit Parochus, ut corpus eâ quâ decet reverentiâ collocetur, vel super mensam, vel in aliquo alio loco honesto, et ad caput ejus, pedesve Crux, Aqua benedicta , et candela accensa semper habeantur: manus autem defuncti componantur in modum Crucis. Deinde si ab eo parentes vel propinqui defuncti obnixè petant, ut sinat aliquem ex Sacerdotibus Ecclesiæ Parochialis remanere prope dictum corpus donec sepulturæ tradatur; curabit eum cui hoc onus imponet, ita se gerere, ut sit defuncto subsidio, yiyis autem solatio et exemplo.

[graphic]
[ocr errors]

t

[ocr errors]

DE EXEQUIIS. SACRAS cæremonias ac ritus, quibus ex antiquissimå Traditione et Summorum Pontificum institutis, Sancta Mater Ecclesia Catholica in filiorum suorum Exequiis uti solet, tanquam vera Religionis mysteria, Christianæque pietatis signa, et fidelium mortuorum saluberrima suffragia, Parochi summo studio servare debent, atque u

His itaque præstandis, quâ par est modestiâ ae devotione ita se habebunt, ut ad defunctorum salutem, simulque ad vivorum pietatem, quemadmodùm verè sunt, non ad quæstum, ejusmodi ritus sancti instituti esse videantur.

Nullum corpus sepeliatur, nisi viginti quatuor horis postquàm spiritum exhalarit. Quòd si quempiam de improviso mors, aut morbi alicujus repentina vis occuparit, is ne in sepulcrum inferatur, nisi post quadraginta octo ab ejusmodi repentino eventu horas.

Quod antiquissimi est instituti, illud quantùm fieri poterit, retineatur, ut Missa præsente corpore defuncti pro eo celebretur, antequàm sepulturæ tradatur: excepto tempore pestis, de quo infrà.

Si quis die Festo sit sepeliendus, Missa propria pro Defunctis præsente corpore celebrari poterit; dum tamen major Missa et Officia divina non impediantur, magnaque diei celebritas non obstet, videlicet Festorum annalium primi ordinis, in quibus sepultura ad diem sequentem, vel saltem ad vesperam diei post Officium celebratum differatur;aut si tamdiù differri non possit, ita fiat, ut tamen Missa de Defunctis non celebretur.

Quandò verò diebus Dominicis et Festis sepulturæ faciendæ erunt, differantur saltem usque post Missam Parochialem et divina Officia peracta, nisi urgente gravi necessitate: quo casu tollatur defuncti corpus ad sepulturam, antequàm inchoetur Missa Parochialis, nec eâ durante ullo modo in Ecclesiâ maneat. Nunquam tamen sepulturæ faciendæ, aut funeris ducendi causâ, ante legitimum tempus Missa Parochialis anticipetur, aut tardiùs .celebretur, ne perturbetur ordo divini Officii.

Caveant omninò Parochi, aliique Sacerdotes, ne sepulturæ, vel Exequiarum, seu Anniversarii mortuorum Officii causâ quidquam paciscantur, aut sordidè exigant: sed iis contenti sint; quæ aut probatâ consuetudine dari solent, aut Episcopus constituerit. Pauperes verò, quibus mortuis parùm superest, gratis omninò sepeliant, mercedem pii hujusce laboris à Patre pauperum recepturi.

Cùm autem antiquissimi ritûs Ecclesiastici sit, cereos accensos in Exequiis et funeribus deferre, caveant item ne ejusmodi ritus omittatur,ac ne quid avarè aut indignè in eo committatur. · Ubi viget antiqua et laudabilis consuetudo sepeliendi mortuos in Cæmeteriis, retineatur, et ubi fieri potest, restituatur. At verò cui locus sepulturæ dabitur in Ecclesiâ , humi tantùm detur: neque tumbam aut tumulum è solo existentem imponere liceat, aut arma , vel signa militaria, seu spolia appendere, aut quovis modo trophæum statuamye ponere, sine auctoritate Illustrissimi D. D. Episcopi. Cadavera autem propè Altaria non sepeliantur, et ab iis, sed præcipuè à majori septem aut octo pedum spatio distent. * Porro sepulturæ locus in Ecclesiâ non promiscuè quibusvis personis, etiam divitibus, aut ad requirentium arbitrium, concedatur: sed personarum dignitatis, virtutis, et meritorum in Ecclesiam, aut Rempublicam ratio eâ in re habeatur. Neque verò ullum inibi sine Rectoris consensu et auctoritate inhumare liceat.

Sepulcra Sacerdotum et Clericorum cujuscumque ordinis, ubi fieri potest, à sepulchris Laicorum separata sint, ac decentiori loco sita.

Sacerdos aut cujusvis Ordinis Clericus defunctus vestibus suis quotidianis communibus usque ad talarem vestem inclusive, tum desuper sacro vestitu Sacerdotali, vel Clericali, quem Ordinis sui ralio deposcit, indui debet.

Pallis seu Mappis Altaris, quantumvis illæ usu detritæ sint, cadayera mortuorum, etiam pauperum, ne involvantur.

Cavere etiam debent Sacerdotes, ne pallia, seu alia quævis ornamenta Altarium, aut vestes sacræ ad ornamentum feretri, vel tumbæ, aut pompæ funebris, aut alium quemlibet ejusmodi usum adhibeantur, quacumque defunctus fülserit dignitate.

Tumbis defunctorum, quæ pedibus teri possunt, Calices, Cruces, aliave sacra ejusmodi signa ne insculpantur.' · Nullum porrò cadaver perpetuæ sepulturæ traditum, ex ullâ cujusvis Ordinis Ecclesiâ, aut Cæmeterio asportari liceat, aut etiam de uno sepulcro in aliud transferri, licèt intra idem Cæmeterium, nisi de licentiâ speciali Illustrissimi D. D. Episcopi.

Laici cadaver, quolibet generis aut dignitatis titulo præditus ille fuerit, Clerici ne deferant, sed Laici.

Corpora defunctorum quandò in Ecclesiis sepeliuntur, ponenda sunt pedibus versis ad Altare majus: vel, si conduntur in Oratoriis, seu Capellis, ponantur pedibus versis ad illarum Altaria, quod etiam pro situ et loco fiat in aliis sepulcris. Presbyteri tamen habeant caput versùs Altare. • Nemo Christianus, in communione fidelium defunctus, extra Ecclesiam aut Cemeterium ritè benedictum sepeliri debet: sed si necessitas cogat ex aliquo eventu aliquandò ad tempus aliter fieri, curetur, ut, quatenus fieri poterit, corpus in locum sacrum quamprimùm transferatur. Atque interim semper Crux capiti illius apponi debet, ad significandum illum in Christo quievisse.

Tempore pestis nullum corpus in Ecclesiâ aut ejus vestibulo sepeliatur: sed neque in eamdem ullo modo inferatur, aut in ipso vestibulo etiam ad tempus deponatur, quovis prætextu : sed omnia ab ipso loco in quo decesserint rectà in Coemeterium deferantur, et confestim tradantur sepulturæ. Preces autem et suffragia solita pro defunctis, atque universum sepulturæ Officium in Ecclesiâ perinde fiant ac si corpora adessent.

In singulis Paroeciis curare debent Parochi, ut pro sepultura fidelium tempore pestis sit aliquod Cometerium, aliquanto intervallo ab ipsis Ecclesiis, urbibus et pagis, atque adeo ab hominum frequentiâ remotum, ut omne contagionis periculum vitetur.

[ocr errors]

Cæterùm provideant, ut, ad arcendos incursus bestiarum, et profanationes prohibendas, Cæmeteria ipsa semper muro ad justam altitudinem cincta sint: aut saltem, ubi lapidum materia non erit, densis sepibus et fossâ undique clausa : neque in iis patiantur haberi nundinas et mercatus, aut quoquo modo merces venales exponi, aut ludi pilâ, vel alio quovis genere ludi, aut exhibere spectacula, aut choreas duci, aut segetes teri seu ventilari, aut telas dealbandas extendi, aut etiam prætextu utilitatis Ecclesiæ, ea ad animalium pastum locari, aut in iis arbores frugiferas plantari, quidquamve profanum et indecens fieri,cùm loca sancta sint.

Cùm efferetur corpus defuncti è Parochia in aliam Ecclesiam ut sepeliatur, hac aut simili verborum formâ fiet præsentatio proprio Parocho, ad limen Ecclesiæ, vel ad fines Parochiæ alienæ, ubi expectat alter Parochus, in cujus Ecclesiâ vel Coemeterio sepultura facienda est.

Nemini dubium est, Pastor vigilantissime, iis qui laudabilem vitam pid morte concluserint Christiano more justa esse persolvenda. Cùm autem N. Parochianus noster, vir Religione Catholicâ et morum honestate in totâ vicinià notissimus, susceptis devotè Sacramentis, omnem suam fiduciam in Christo reponens, totumque se divinæ voluntati ex animo permittens, è vivis excesserit; dignus planè censeri debet, cui postrema hæc Christianæ charitatis præstentur obsequia. Quoniam verò locum sepulturæ apud vos elegit, corpus ejus huc deductum vobis tradimus; enixé supplicantes, ut in solemnibus ritu solito, ad Deum fusis precationibus, illud terræ sanctæ mandare dignemini.

« PoprzedniaDalej »