Obrazy na stronie
PDF
ePub

unum quasi invident nobis, nempè, quòd constemus corporibus, in quibus patiendo possumus gloriosiùs et illustriùs mereri beatitudinem, quàm Angeli boni feliciùs, uno aut altero actu elicito ex gratiâ Dei, consecuti sunt. Item, quòd vulgò dicitur et benè, ubi dolor, ibi remedium à Deo; ubi tuber, ibi uber; et secundùm multitudinem dolorum in corde nostro consolationes à Deo, et in Deo lætificant animas nostras. Et eadem manus quæ percutit, eadem esse potest, quæ palpat, mulcet et blanditur.

Præterea quòd non sunt condigna passiones hujus temporis (inquit D. Paulus), ad præteritam culpam quæ remittitur, ad præsentem pœnam quæ dimittitur, ad futuram gloriam quæ promittitur; (inquit B. Bernardus) et momentaneum hoc et leve tribulationis nostræ, suprà modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Imò fidelis Deus qui facit etiam cum tentatione proventum, ut possimus sustinere, ait Apostolus. Proptereà idem B. Paulus vinctus omnia sua merita, et quæcumque sancta, quæcumque laudabilia libenter paratus est accommodare toti Ecclesiæ, sed exceptis hisce vinculis suis. Denique quos præscivit Deus et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Conformitas autem hæc in tribus consistit, in doloribus et laboribus corporum nostrorum, sicut ipse verè dolores nostros tulit, et languores nostros portavit, attritus etiam propter scelera nostra: in tristitiâ et pœnitentiâ cordium nostrorum propter peccata nostra, sicut tæduit, pavit, et tristis fuit anima ejus usque ad mortem: denique in gaudio et jubilatione interiori spiritûs nostri quasi apicis mentis nostræ, seu fundi animæ nostræ, sicut Christus Dominus in mediis suis passionibus et agoniâ dixit Deo Patri, Fiat voluntas tua, non mea. Ergo nonne Deo subjecta erit anima nostra ? ab ipso enim salutare nostrum.

Poterit et Sacerdos visitans uti versiculis Psalmi 102, qui omnes elegantissimè convenire possunt consolationi infirmorum, nimirùm usque adeò misericors valdè est Deus, qui peccata nostra potiùs vindicat in hac vitâ quâm in alterâ, et dum nostros cruciatus unimus et componimus doloribus crucifixi Domini nostri Jesu, eos suis unitos offert Deo Patri, etsi quidcm

nos pœniteat peccatorum, propter eum acceptantur in abolitionem pœnarum graviorum quibus essemus obnoxii.

Ad hæc revocandum erit in memoriam quod Psalmista Regius per apostrophen dicit Deo: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, quia parasti in conspectu meo mensam adversùs eos qui tribulant me; ut hine occasionem capiat suadendi ægroto ut ad Sacramenta Ecclesiæ recipienda sese comparet, quia sunt anodyna et Dei manus. Et quia per Sacramenta piè suscepta et applicata, tanquàm per sigilla corporibus nostris infirmis apposita, tradimur in manu Dei, ut nemo rapiat nos de manu ejus; sic demùm aperiuntur oculi infirmorum ut passiones, quas immittit illis Deus, quasi ludum quemdam Dei cum ipsis excipiant. Ita enim ex Prudentio, Tormenta, etc. atque ipsa pœnarum ultima mors Christianis ludus est.

Cæterùm ne existimet Sacerdos omnia hæc supradicta, et eadem quæ hic præmeditata sunt, esse ægrotis dicenda, dum visitantur, aut uno eodemque contextu et filo concionis esse referenda, sed duntaxat aperiri modum et locos sententiarum ex quibus quisque pro ingenii bonitate et eruditionis copiâ eruere possit et proponere infirmis argumenta consolationis eorum.

Quæ etiam proponentur, non omnia simul, neque properanter, neque uno tono vocis sunt dicenda, sed paulatim pro qualitate et conditione ægroti et statu morbi ejus, interrumpet aliquando utiliter filum orationis, sive collocutionis, partim silendo, ut meliùs interim ægrotus digerat audita, partim interrogando de aliis rebus communibus ipsum vel astantes, partim orando pro eo, et alios ad hoc ipsum exhortando: sic posteà quæ inceperat persequetur. Denique meminerit loqui brevibus clausulis sive periodis, et sermone simplici, et pium affectum redolente. Quòd si ægrotus aliquid dicere vel respondere voluerit, audiendus erit, ne tædio afficiatur, aut rebus ipsis propositis, aut voce altiori, aut repetitionibus consolantis, qui easdem res ægroto reverberet, et quasi obtundat; quin potiùs cognito ægrotantis ingenio sese accommodabit Sacerdos visitans, amanter consolabitur, prudenterque sibi benevolentiam

conciliabit infirmi, ut libentiùs posteà, quæ ad salutem animi spectant, audire velit.

Periculum verò morbi ægroto ita celari ne sinat, ut eum mors opprimere possit inopinautem et imparatum. Atque opportunè inducet illum et suaviter, ut velit suum sibi periculum patefieri.

Modus juvandi infirmum vergentem ad agoniam, seu extremum vitæ.

PROCUL

ROCUL in primis secedere jubebit Sacerdos conjugem, liberos, domesticos, præsertim gementes ac lugentes, eosque item quos ægrotus in vita charos habuit.

Repræsentare deinde poterit agoniam Christi Domini in horto montis Oliveti, ubi defluente guttatim sudore sanguineo Christus prolixius orabat, ut similiter patiens, et qui circumstant, dicant pro eo, Dómine, vim pátior, responde pro me: apprehende arma et scutum, et exurge in adjutórium mihi.

Hortabitur ut invocet et sæpiùs proferat sanctum nomen Domini JESU, et invocet beatam Virginem Mariam, Angelum Custodem, Sanctum cujus nomine gaudet, aliosque Sanctos pro sua devotione.

Si Indulgentiam ille ex legitimâ facultate concessam consequi possit, in memoriam redigat, proponens etiam quid ad consequendum agi debeat,

Excitabit eum ad vitæ æternæ desiderium, et conformitatem voluntati Dei, dicendo, Quid mihi est in cœlo, etc. Defécit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, mea, Deus, in æternum, Non mea, sed tua volúntas fiat. Atque etiam ut bono sit animo, et ad omnem eventum benè parato, intelligat cum Davide quòd Non dor

mitábit,

mitábit, neque dórmiet qui custódit Israël. Roget quoque ut sicut Dominus custodivit introitum suum in hanc lacrymarum vallem, ita custodiat et exitum ex hac eádem, usque in sæculum.

Deinde hortetur infirmum et excitet, ut dum mente viget, eliciat actus Fidei, Spei, Charitatis, et aliarum virtutum ; interrogetque ut suprà in fine Extremæ-Unctionis,pag. 107 et seq., si ita expedire judicaverit.

Hortetur prætereà, ut eo modo quo potest, saltem ex corde, ita per intervalla precetur.

Miserére meî, Deus, secundùm magnam misericórdiam tuam.

In te, Dómine, sperávi: non confundar in æternum. In manus tuas, Dómine, commendo spíritum meum: redemisti me, Dómine Deus veritátis. Deus, in adjutórium meum intende: Dómine, ad adjuvandum me festína.

Esto mihi, Dómine, in Deum protectórem.
Deus propitius esto mihi peccatóri.

Dulcissime Dómine Jesu Christe, per virtútem sanctíssimæ Passiónis tuæ récipe me in númerum electórum tuórum.

Dómine Jesu Christe, suscipe spíritum meum. María, Mater grátiæ, Mater misericórdiæ, tu me ab hoste prótege, et horâ mortis suscipe.

Sancte Angele Dei, mihi custos, assiste.

Omnes Sancti Angeli, et omnes Sancti intercédite pro me.

Hæc et his similia poterit prudens Sacerdos vulgari, Latino sermone, pro personæ captu, infirmo suggerere.

R

vel

Quòd si non ampliùs exaudiat vel videat ægrotus, sermonem poterit convertere ad circumstantes, et monere, melius, imò optimum esse illis intrare in domum luctus quàm gaudii, ut illic in facie ægroti sudantis, pallentis, deficientis, quasi in speculo cogitent et meditentur quomodò se comparare debeant in sanitate ad conflictum illum periculosum, ad illud examen, quod quasi in ardente camera justitiæ suæ instituit Deus contra criminalem animam. Tunc enim visitat Jerusalem Deus in lucernis, et libri aperiuntur, et antiquus dierum sedet; et quid erit in Babylone tutum, inquit B. Bernardus, quandò Jerosolymis manet scrutinum?

Denique animam agonizantis Deo commendabit, ut infrà præscribitur.

Cùm autem expirandi tempus institerit, jubeat Sacerdos circumstantes orationi genibus flexis instare vehementiùs. Curet etiam, ubi viget pia illa consuetudo, ut cæteri fideles, ad orandum pro ægroto animam agente, per campanæ pulsum invitentur. Ipse verò, factá commendatione animæ, morienti sedulus assistat, et ad illius aures, prout expedire videbitur, hæc et similia verba suggerat, JESU, JESU, JESU. In manus tuas, Dómine, etc. María mater grátiæ, etc.

De Commendatione animæ ante decessum, quandò infirmus est in extremis.

PAROCHUS imminente jam exitu animæ à corpore, infirmum

aspergat aquâ benedictâ; deinde Crucem ei osculandam præbeat; tum, accensâ candelâ, genibus flexis cum omnibus circumstantibus recitet Litanias et Orationes quæ habentur versus finem Breviarii Lingonensis, ubi Ordo Commendationis animæ descriptus est.

« PoprzedniaDalej »