Obrazy na stronie
PDF
ePub

destituti, benigni ac providi Pastoris charitatem et operam requirunt. Quibus si non potest ipse succurrere de suo, et eleemosynas illis (prout debet, si facultas suppetit,) erogare, quantùm fieri potest, sive per Charitatis, vel alterius nominis Confraternitatem, si in eâ civitate, vel loco fuerit, sive per privatas, sive per publicas collectas et eleemosynas, illorum necessitatibus succurrendum curabit.

In primis autem spiritualem ægrotantium curam suscipiat, omnemque diligentiam in eo ponat, ut in viâ salutis eos dirigat, atque à diabolicis insidiis salutarium adjumentorum præsidio defendat ac tueatur.

Accedat autem ad ægrotum ita paratus, ut in promptu habeat argumenta ad persuadendum apta; ac præsertim Sanctorum exempla, quæ plurimùm valent; quibus eum in Domino consoletur, excitet, ac recreet. Horteturque ut omnem spem suam in Deo ponat, peccatorum suorum pœniteat, divinam misericordiam imploret, et infirmitatis pœnas, tanquam paternam Dei visitationem, patienter ferat, et ad salutem suam provenisse credat, ut vitam, moresque suos meliùs instituat.

Deinde quâ par est prudentiâ et charitate hominem ad sacram Confessionem inducat, et confitentem audiat, etiamsi velit totius vitæ peccata confiteri; ac si opus fuerit, tam infirmo, quàm ejus familiaribus vel propinquis in memoriam revocet, quod Lateranensis Concilii ac plurium summorum Pontificum decretis cavetur sub gravibus pœnis, ne Medici ultra tertiam vicem ægrotos visitent, nisi priùs ipsis certò constet, illos Confessionis Sacramento ritè expiatos fuisse.

Illud prætereà diligenter servari curabit, ne quis pro corporali salute aliquid ægroto suadeat, vel adhibeat, quod in detrimentum animæ convertatur: ut putà superstitiosa et magica remedia.

Ubi verò periculum immineret, Parochus monebit ægrotum, ne dæmonum astutiâ, neque Medicorum pollicitationibus, neque propinquorum aut amicorum blanditiis se ullo modo decipi sinat, quò minùs ea, quæ ad animæ salutem pertinent, opportunè procuret, et quâ par est devotione et celeritate sancta Sacramenta, dum sana mens est, integrique sensus, religiosè

Q

suscipiat, citra fallacem illam ac perniciosam procrastinationem, quæ plurimos ad æterna supplicia perduxit, in diesque, fallente diabolo, perducit.

Quòd si æger aliquis hortationibus ac monitis Sacerdotum, vel amicorum et domesticorum consiliis adduci non potest, ut velit peccata sua confiteri, tunc non omninò desperanda res est; sed quamdiù ille vivit, repetendæ sunt frequentes, variæ et efficaces Sacerdotum et aliorum piorum hominum exhortationes, proponendaque æternæ salutis damna, et sempiternæ mortis supplicia; ostendendaque immensa Dei misericordia, eum ad pœnitentiam provocantis, ad ignoscendum paratissimi. Adhibendæ sunt etiam tum privatæ, tum publicæ ad Deum preces, ad divinam gratiam impetrandam pro salute miseri decumbentis.

Videbit denique Sacerdos, quibus potissimùm tentationibus aut pravis opinionibus æger sit subjectus, eique, prout opus fuerit, apta remedia prudenter adhibebit.

Sacras imagines Christi Domini crucifixi, beatæ Mariæ Virginis, et Sancti quem æger præcipuè veneratur, ob oculos ejus apponi curabit. Vasculum item adsit aquæ benedictæ, quâ frequenter aspergatur.

Proponet etiam ægrotanti, prout ejus conditio feret, aliquas breves Orationes, et pias mentis ad Deum excitationes; præsertim versiculos è Psalmorum libro, vel Orationem Dominicam Salutationem Angelicam, et Symbolum Fidei, vel Passionis Domini meditationem, et Sanctorum martyria, et exempla, ac cœlestis gloriæ beatitudinem. Hæc tamen opportunè et discretè suggerantur, ne ægro molestia, sed levamen afferatur. Consoletur infirmum, dicens, se pro eo in Missæ Sacrificio, et aliis Precibus oraturum, curaturumque, ut alii itidem faciant, idque reipsâ præstabit.

pro eo

Si morbus gravior, vel cum periculo fuerit, ægroto suadeat, ut dum integrâ mente est, rem suam omnem rectè constituat, et testamentum faciat; si quid habet alienum, restituat, et ad remedium animæ suæ pro facultatibus, quod in Domino ei

placuerit, disponat. Sed hæc suggerendo, omnis avaritiæ nota caveatur, ne Sacerdos sibi aut suis lucrum captare videatur.

Hortetur denique, ut si convaluerit, ante omnia ad Ecclesiam veniat, ubi Deo gratias agat de restitutâ valetudine, et sacram Communionem piè suscipiat, ac deinceps meliorem vitæ disciplinam teneat.

Sequentes autem Preces arbitrio Sacerdotis dici possunt, quotiescumque visitabit infirmum.

Sacerdos igitur infirmi cubiculum ingressus, primùm dicat: Pax huic dómui; R. Et ómnibus habitántibus in eâ, Mox infirmum et lectum ejus, et cubiculum aspergat aquá benedicta, dicens Antiph. Asperges me, Dómine, etc. Deinde officium suum præstet erga infirmum, ut suprà dictum est. Quo præstito, antequàm discedat, dicere poterit suprà infir mum aliquem Psalmum ex quatuor prioribus Pœnitentialibus, vel Psalmum 90. Qui hábitat, etc. cum Glória Patri in fine.

Posteà dicat: Kyrie, eléison. Christe, eléison. Kyrie, eléison. Pater noster, etc.

*. Et ne nos indúcas in tentatiónem;

R. Sed libera nos à malo,

. Salvum fac servum tuum, (vel Salvam fac ancillam tuam,)

R. Deus meus, sperántem in te.

*. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto; R. Et de Sion tuére eum, (vel eam.)

. Nihil proficiat inimícus in eo, (vel eâ;) R. Et filius iniquitátis non appónat nocére ei. *. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis, R. A fácie inimici.

*. Dómine, exaudi oratiónem meam;
R. Et clamor meus ad te véniat.
. Dóminus vobiscum,
R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

DEUS, cui proprium est miseréri semper et párcere: suscipe deprecatiónem nostram, ut nos, et hunc fámulum tuum, (vel hanc fámulam tuam,) quos delictórum caténa constringit, miserátio tuæ pietatis clementer absolvat.

DEUS

EUS infirmitátis humánæ singuláre præsidium, auxílii tui super infirmum fámulum tuum (vel infirmam fámulam tuam) ostende virtútem; ut ope misericórdiæ tuæ adjútus, (vel adjúta,) Ecclésiæ tuæ sanctæ incolumis repræsentári mereátur.

CONCEDE hunc famulum tuum, ( vel hanc fámulam tuam,) quæsumus Dómine Deus, perpétuâ mentis et córporis sanitáte gaudére; et gloriósâ beátæ Maríæ semper Virginis intercessióne, à præsenti liberári tristitiâ, et æternâ pérfrui lætitiâ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis Patris et Fílii et Spíritus sancti descéndat super te, et máneat semper. R, Amen. Deinde aspergat eum aquâ benedictâ.

SACERDO

METHODUS

CONSOLANDI INFIRMOS

DUM VISITANTUR.

DOS accedens ad ægrotum, inquiret de statu morbi, et ex eo sumet occasionem colloquendi cum illo de causis propter quas ut plurimùm Deus nos affligit morbis; easque desumet ex locis variis apud Psalmistam, qui scribit, multiplicari infirmitates, ut posteà acceleremus ad Deum : mala enim quæ nos hîc premunt, ad Deum nos ire compellunt, (inquit B. Gregorius.) Deinde aliquandò propter iniquitatem corripit hominem, et castigat Deus omnem filium quem recipit. Item, Deus percutit corpus flagello morbi, et laborem, atque dolorem hunc considerat, ut tradat infirmum in manus suas. Scilicet partem nostri infirmiorem, quæ est corpus, impugnat, non ut expugnet, sed ut ad deditionem in manus suas nos compellat: tangit loculum, id est corpus, ut anima peccato mortali quasi jacens et mortua, Deo resideat, et reviviscat per gratiam et pœnitentiam.

Aliquandò etiam ad augmentum meriti, ad exercitationem patientiæ et aliarum virtutum, et ad resignationem. Quia enim acceptus erat Deo Tobias, ut ait Raphaël Archangelus, necesse fuit ut tentatio probaret eum : et quia Deus Dominus est, et in manibus ejus sunt sortes nostræ et tempora nostra, quod bonum est in oculis suis facit, ut optimus. Ad hæc morbi et afflictiones sæpè in manu Dei sunt præparata, et cogitata media, ut iis utamur ad meritum, et ad gloriam Dei consequendam. Porrò etiam excoquit Deus, et purgat nos in camino ut paupertatis, ita et infirmitatis.

Igitur ad consolandum ægrotum in gravium suorum dolorum sensu, et ut animetur ad tolerantiam, polliceri poterit Sacerdos visitans, quòd Dominus opem feret illi super lectum doloris ejus, et universum stratum versabit (hoc est circumaget, molliet, accommodabit ad instar sternentis lectum) in infirmitate ejus; Et quòd Angeli nostri custodes, et alii omnes Sancti id

« PoprzedniaDalej »