Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sacrificium Deo spíritus contribulátus:* cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.

Benignè fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, * ut ædificentur muri Jerúsalem.

Tunc acceptábis sacrificium justítiæ, oblatiónes et holocausta; * tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Psalmus 10I.

DOMINE, exaudi oratiónem meam; * et clamor meus

ad te véniat.

Non avertas fáciem tuam à me: * in quacumque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.

In quacumque die invocávero te, * velóciter exau'di me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, * et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percussus sum ut foenum, et áruit cor meum; * quia oblitus sum comédere panem meum.

A voce gémitûs mei* adhæsit os meum carni meæ. Símilis factus sum pelicáno solitúdinis: * factus sum sicut nycticorax in domicílio.

Vigilávi,* et factus sum sicut passer solitárius in

tecto.

Totâ die exprobrábant mihi inimíci mei; * et qui laudábant me, adversùm me jurábant.

Quia cínerem tanquam panem manducábam; * et potum meum cum fletu miscébam,

A fácie iræ et indignatiónis tuæ; * quia élevans allisisti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, * et ego

fœenum arui.

sicut

* et

Tu autem, Dómine, in æternum pérmanes; memoriále tuum in generatiónem et generatiónem. Tu exurgens miseréberis Sion, * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus ;

Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, * et terræ ejus miserebuntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam;

Quia ædificávit Dóminus Sion, * et vidébitur in glória sua.

Respexit in oratiónem humílium, * et non sprevit precem eórum.

Scribantur hæc in generatióne áltera: * et pópulus qui creábitur, laudabit Dóminum;

Quia prospexit de excelso sancto suo:

de cœlo in terram aspexit;

* Dóminus

Ut audiret gémitus compeditórum, * ut sólveret filios interemptórum;

Ut annuntient in Sion nomen Dómini, * et laudem ejus in Jerúsalem,

In conveniendo pópulos in unum,

sérviant Dómino.

*

et reges, ut

Respondit ei in via virtútis suæ : * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.

Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.

Initio tu, Dómine, terram fundasti: * et ópera

mánuum tuárum sunt cœli.

Ipsi períbunt; * tu autem pérmanes:

Et omnes sicut vestimentum veterascent; * et sicut opertórium mutábis eos, et mutabuntur.

Tu autem idem ipse es,

* et anni tui non deficient.

Filii servórum tuórum habitábunt; * et semen eórum in séculum dirigétur.

DE

Psalmus 129.

E profundis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes * in vocem deprecatiónis meæ.

Si iniquitátes observáveris, Dómine; * Dómine, quis sustinébit?

*

Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustinui te, Dómine.

Sustínuit ánima mea in verbo ejus, * sperávit ánima mea in Dómino.

*

A custódia matutina usque ad noctem speret Israel in Dómino;

Quia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redémptio;

Et ipse rédimet Israel * ex ómnibus iniquitátibus ejus.

Psalmus 142.

DOMINE, exaudi oratiónem meam: * áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; exaudi me în tua justítia.

Et non intres in judicium cum servo tuo; * quia non justificábitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecútus est inimicus ánimam meam: humiliávit in terra vitam meam.

*

Collocávit me in obscúris sicut mórtuos séculi; * et anxiátus est super me spíritus meus: in me turbá

tum est cor meum.

Memor fui diérum antiquórum: meditátus sum in ómnibus opéribus tuis; * in factis mánuum tuárum

meditábar.

Expandi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exaudi me, Dómine; * defécit spíritus

meus.

Non avertas fáciem tuam à me; * et símilis ero descendéntibus in lacum.

Auditam fac mihi manè misericórdiam tuam; * quia in te sperávi.

Notam fac mihi viam in qua ámbulem; * quia ad te levávi ánimam meam.

Eripe me de inimicis meis, Dómine; ad te confúgi: doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus

meus es tu.

Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam:

propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me in æquitáte tua.

Edúces de tribulatióne ánimam meam, * et in misericórdia tua disperdes inimicos meos.

Et perdes omnes qui tríbulant ánimam meam; quóniam ego servus tuus sum.

Glória Patri, etc. Sicut erat, etc.

DE VISITATIONE ET CURA

PAROCHU

INFIRMORUM.

*

AROCHUS in primis meminisse debet, non postremas esse sui muneris partes, ægrotantium curam habere. Quare cùm primùm noverit quempiam ex fidelibus curæ suæ commissis ægrotare, non expectabit ut ad eum vocetur, sed ultrò ad illum accedat; idque non semel tantùm, sed sæpiùs, quatenùs opus fuerit: horteturque Parochiales suos, ut ipsum admoneant, cùm aliquem in Parochiâ suâ ægrotare contigerit, præcipuè si morbus gravior fuerit.

Ad hoc juvabit, præsertim in amplis Parochiis, ægrotorum notam, seu catalogum habere, ut cujusque statum et conditionem cognoscat, eorumque memoriam faciliùs retinere, et illis opportunè subvenire possit.

Quòd si Parochus legitimè impeditus, infirmorum, ut quandò plures sunt, visitationi interdùm vacare non potest; id præstandum curabit alios Sacerdotes, per si quos habet in Parochia suâ, aut saltem per Laicos homines pios, et Christianâ charitate præditos.

Egrotos visitans, eâ, quâ Sacerdotes Domini decet, honestate et gravitate se habeat, ut non ægris solùm, sed sibi et domesticis verbo et exemplo prosit ad salutem.

Eorum verò præcipuam curam geret, qui humanis auxiliis destituti,

« PoprzedniaDalej »